| EX LIBRO LXVII | |
| M. Aurelius Scaurus, legatus consulis, a Cimbris | 67.1 |
| fuso exercitu captus est, et cum in consilium ab his | |
| advocatus deterreret eos, ne Alpes transirent Italiam | |
| petituri, eo quod diceret Romanos vinci non posse, a | |
| Boiorige, feroci iuvene, occisus est. ab isdem hosti- | 5 |
| bus Cn. Manlius cos. et Q. Servilius Caepio procos. | |
| victi proelio castris quoque binis exuti sunt, militum | |
| milia lxxx occisa, calonum et lixarum xl secundum | |
| A<ntiatem apud> Arausionem. Caepionis, cuius teme- | |
| ritate clades accepta erat, damnati bona publicata sunt | 10 |
| primi post regem Tarquinium imperiumque ei abro- | |
| gatum. in triumpho C. Mari ductus ante currum eius | |
| Iugurtha cum duobus filiis et in carcere necatus est. | |
| Marius triumphali veste in senatum venit, quod nemo | |
| ante eum fecerat, eique propter metum Cimbrici belli | 15 |
| continuatus per conplures annos est consulatus. se- | |
| cundo et tertio absens consul creatus quartum consu- | |
| latum dissimulanter captans consecutus est. Cn. Do- | |
| mitius pont. max. populi suffragio creatus est. Cimbri | |
| vastatis omnibus, quae inter Rhodanum et Pyrenaeum | 20 |
| sunt, per saltum in Hispaniam transgressi ibique multa | |
| loca populati a Celtiberis fugati sunt, reversique in | |
| Galliam in Veliocassis se Teutonis coniunxerunt. |