| EX LIBRO LXVIII | |
| M. Antonius praetor in Ciliciam maritimos prae- | 68.1 |
| dones [id est piratas] persecutus est. C. Marius cos. | |
| summa vi oppugnata a Teutonis et Ambronibus castra | |
| defendit. duobus deinde proeliis circa Aquas Sextias | |
| eosdem hostes delevit, in quibus caesa traduntur ho- | 5 |
| stium cc, capta xc. Marius absens quinto cos. creatus | |
| est. triumphum oblatum, donec et Cimbros vinceret, | |
| distulit. Cimbri cum repulso ab Alpibus fugatoque | |
| Q. Catulo procos., qui fauces Alpium obsidebat †flumen | |
| Atisim castellum editum insederat relinqueret, †quae | 10 |
| tamen virtute sua explicata fugientem procos. exerci- | |
| tumque consecuta est, in Italiam traiecissent, †iunctis- | |
| que eiusdem Catuli et C. Mari exercitibus proelio victi | |
| sunt; in quo caesa traduntur hostium cxl, capta lx. | |
| Marius totius civitatis consensu exceptus pro duobus | 15 |
| triumphis, qui offerebantur, uno contentus fuit. pri- | |
| mores civitatis, qui ei aliquamdiu ut novo homini ad | |
| tantos honores evecto inviderant, conservatam ab eo | |
| rem p. fatebantur. Publicius Malleolus matre occisa | |
| primus in culleo insutus in mare praecipitatus est. | 20 |
| ancilia cum strepitu mota esse, antequam Cimbricum | |
| bellum consummaretur, refertur. bella praeterea inter | |
| Syriae reges gesta continet. |