| EX LIBRO VII | |
| Duo novi magistratus adiecti sunt, praetura et cu- | 7.1 |
| rulis aedilitas. pestilentia civitas laboravit, eamque in- | |
| signem fecit mors Furi Camilli. cuius remedium et | |
| finis cum per novas religiones quaereretur, ludi scae- | |
| nici tunc primum facti sunt. cum dies L. Manlio dicta | 5 |
| esset a M. Pomponio tribuno pl. propter dilectum | |
| acerbe actum et T. Manlium filium rus relegatum sine | |
| ullo crimine, adulescens ipse, cuius relegatio patri obi- | |
| ciebatur, venit in cubiculum tribuni strictoque gladio | |
| coegit eum in verba sua iurare, se non perseveraturum | 10 |
| in accusatione. tunc omnia pretiosa missa sunt in prae- | |
| altam voraginem urbis Romanae. in eam Curtius ar- | |
| matus sedens equo praecipitavit; <ita> expleta. T. Man- | |
| lius adulescens, qui patrem a tribunicia vexatione vin- | |
| dicaverat, contra Gallum provocantem aliquem ex mili- | 15 |
| tibus Romanis in singulare certamen <descendit> eique | |
| occiso torquem aureum detraxit, quem ipse postea tulit, | |
| et ex eo Torquatus vocatus est. duae tribus adiectae, | |
| Pomptina et Publilia. Licinius Stolo lege lata damna- | |
| tus est, quod plus quingentis iugeribus agri possideret. | 20 |
| M. Valerius tribunus militum Gallum, a quo provo- | |
| catus erat, insidente galeae corvo et unguibus rostro- | |
| que hostem infestante occidit et ex eo Corvi nomen | |
| accepit, consulque proximo anno, cum annos xxiii | |
| haberet, ob virtutem creatus est. amicitia cum Cartha- | 25 |
| giniensibus iuncta est. Campani cum a Samnitibus | |
| bello urgerentur, auxilio adversus eos a senatu petito, | |
| cum id non inpetrarent, urbem et agros populo R. | |
| dediderunt. ob quam causam ea, quae populi R. facta | |
| essent, defendi bello adversus Samnites placuit. cum | 30 |
| ab Aulo Cornelio cos. exercitus in locum inicum de- | |
| ductus in magno discrimine esset, <P.> Deci Muris | |
| tribuni militum opera servatus est. qui occupato colle | |
| super id iugum, in quo Samnites consederant, occan- | |
| sionem consuli in aequiorem locum evadendi dedit; | 35 |
| ipse ab hostibus circumsessus erupit. cum milites Ro- | |
| mani, qui Capuae in praesidio relicti erant, de occu- | |
| panda ea urbe conspirassent et detecto consilio metu | |
| supplici a populo R. defecissent, per M. Valerium Cor- | |
| vum dictatorem, qui consilio suo eos a furore revoca- | 40 |
| verat, patriae restituti sunt. res praeterea contra Her- | |
| nicos et Gallos et Tiburtes et Privernates et Tar- | |
| quinienses et Samnites et Vulscos prospere gestas | |
| continet. |