| EX LIBRO VIII | |
| Latini cum Campanis defecere et missis legatis ad | 8.1 |
| senatum condicionem tulerunt ut, si pacem habere | |
| vellent, alterum ex Latinis consulem facerent. qua | |
| legatione perlata praetor eorum Annius de Capitolio | |
| ita lapsus est, ut exanimaretur. T. Manlius consul filium, | 5 |
| quod contra edictum eius adversus Latinos pugnaverat, | |
| quamvis prospere pugnasset, securi percussit. laboran- | |
| tibus in acie Romanis P. Decius, tunc consul cum | |
| Manlio, devovit se pro exercitu et concitato equo cum | |
| in medios hostes se intulisset, interfectus morte sua | 10 |
| Romanis victoriam restituit. Latini in deditionem ve- | |
| nerunt. T. Manlio in urbem reverso nemo ex iuventute | |
| obviam processit. Minucia, virgo Vestalis, incesti dam- | |
| nata est. Ausonibus victis et oppido ex is capto Cales | |
| [colonia deducta est], item Fregellae coloniae deductae | 15 |
| sunt. veneficium conplurium matronarum deprehensum | |
| est, ex quibus plurimae statim epotis medicaminibus | |
| perierunt. lex de veneficio tunc primum constituta est. | |
| Privernatibus, cum bellassent, victis civitas data est. | |
| Neapolitani bello et obsidione victi in deditionem ve- | 20 |
| nerunt. Q. Publilio, qui eos obsederat, primo et im- | |
| perium prolatum est et pro cos. triumphus decretus. | |
| plebs nexu liberata est propter L. Papiri creditoris | |
| libidinem, qui C. Publilio debitori suo stuprum inferre | |
| voluerat. cum L. Papirius Cursor dictator reversus in | 25 |
| urbem ab exercitu esset propter auspicia repetenda, | |
| Q. Fabius, magister equitum, occassione bene gerendae | |
| rei invitatus, contra edictum eius prospere adversus | |
| Samnites pugnavit. ob eam causam cum dictator de | |
| magistro equitum supplicium sumpturus videretur, Fa- | 30 |
| bius Romam profugit et, cum parum causa proficeret, | |
| populi precibus donatus est. res praeterea contra Sam- | |
| nites prospere gestas continet. |