| EX LIBRO VIIII | |
| T. Veturius Spurius Postumius coss. apud furcas | 9.1 |
| Caudinas deducto in locum artum exercitu, cum spes | |
| nulla esset evadendi, foedere cum Samnitibus facto et | |
| sescentis equitibus Romanis obsidibus datis ita exer- | |
| citum abduxerunt, ut omnes sub iugum mitterentur; | 5 |
| idemque auctore Spurio Postumio cos., qui in senatu | |
| suaserat, ut eorum deditione, quorum culpa tam de- | |
| forme foedus ictum erat, publica fides liberaretur, cum | |
| duobus trib. pl. et omnibus, qui foedus spoponderant, | |
| dediti Samnitibus non sunt recepti. nec multo post | 10 |
| fusis a Papirio Cursore Samnitibus et sub iugum mis- | |
| sis receptisque sescentis equitibus Romanis, qui obsides | |
| dati erant, pudor flagitii prioris abolitus est. tribus | |
| duae adiectae sunt, Oufentina et Falerna. Suessa et | |
| Pontia coloniae deductae sunt. Appius Claudius cen- | 15 |
| sor aquam perduxit, viam stravit, quae Appia vocata | |
| est, libertinorum filios in senatum legit. ideoque quo- | |
| niam is ordo indignis inquinatus videbatur, sequentis | |
| anni coss. in senatu <legendo> observaverunt, quem ad | |
| modum ante proximos censores fuerat. res praeterea | 20 |
| contra Apulos <et> Etruscos et Vmbros et Marsos et | |
| Paelignos et Aequos et Samnites, quibus foedus resti- | |
| tutum est, prospere gestas continet. C<n>. Flavius | |
| scriba, libertino patre natus, aedilis curulis fuit per | |
| forensem factionem creatus, quae cum comitia et cam- | 25 |
| pum turbaret et in his propter nimias vires domina- | |
| retur, a Q. Fabio censore in quattuor tribus redacta | |
| est, quas urbanas appellavit. eaque res Fabio Maximo | |
| <nomen> dedit. in hoc libro mentionem habet Alexan- | |
| dri, qui temporibus his fuit, et aestimatis populi R. | 30 |
| viribus, quae tunc erant, colligit, si Alexander in Ita- | |
| liam traiecisset, non tam ei victoriam de populo R. | |
| fore quam de his gentibus, quas ad orientem imperio | |
| suo subiecerat. |