| EX LIBRO LXXVIII | |
| Mithridates Asiam occupavit, Q. Oppium procos., | 78.1 |
| item Aquilium legatum in vincula coniecit, iussuque | |
| eius, quidquid civium R. in Asia fuit, uno die truci- | |
| datum est. urbem Rhodum, quae sola in fide populi | |
| R. manserat, oppugnavit et aliquot proeliis navalibus | 5 |
| victus recessit. Archelaus, praefectus regis, in Grae- | |
| ciam cum exercitu venit, Athenas occupavit. praeterea | |
| trepidationem urbium insularumque, aliis ad Mithri- | |
| daten, aliis ad populum R. civitates suas trahentibus, | |
| continet. | 10 |