| EX LIBRO LXXVIIII | |
| L. Cornelius Cinna cos. cum perniciosas leges per | 79.1 |
| vim atque arma ferret, pulsus urbe ab Cn. Octavio | |
| collega cum †sex tribunis plebis imperioque ei abro- | |
| gato, corruptum Appi Claudi exercitum in potestatem | |
| suam redegit et bellum urbi intulit, arcessito C. Mario | 5 |
| ex Africa cum aliis exulibus. in quo bello duo fra- | |
| tres, alter ex Pompei exercitu, alter ex Cinnae, igno- | |
| rantes concurrerunt, et cum victor spoliaret occisum, | |
| agnito fratre ingenti lamentatione edita, rogo ei ex- | |
| tructo, ipse se supra rogum transfodit et eodem igne | 10 |
| consumptus est. et cum opprimi inter initia potuisset, | |
| Cn. Pompei fraude, qui utramque partem fovendo vires | |
| Cinnae dedit nec nisi profligatis optimatium rebus | |
| auxilium tulit, et consulis segnitia confirmati Cinna et | |
| Marius quattuor exercitibus, ex quibus duo Q. Sertorio | 15 |
| et Carboni dati sunt, urbem circumsederunt. Ostiam | |
| coloniam <Marius> expugnavit et crudeliter diripuit. |