| EX LIBRO XCVII | |
| M. Crassus praetor primum cum parte fugitivorum, | 97.1 |
| quae ex Gallis Germanisque constabat, feliciter pugna- | |
| vit, caesis hostium xxxv et ducibus eorum Casto et | |
| Gannico. cum Spartaco dein debellavit, caesis cum | |
| ipso lx. M. Antonius praetor bellum adversus Cre- | 5 |
| tenses parum prospere susceptum morte sua finît. | |
| M. Lucullus procos. Thracas subegit. L. Lucullus in | |
| Ponto adversus Mithridaten feliciter pugnavit, caesis | |
| hostium amplius quam lx. M. Crassus et Cn. Pom- | |
| peius coss. facti (S. C. Pompeius, antequam quaesturam | 10 |
| gereret, ex equite Romano) tribuniciam potestatem res- | |
| tituerunt. iudicia quoque per M. Aurelium Cottam | |
| praetorem ad equites Romanos translata sunt. Mithri- | |
| dates desperatione rerum suarum coactus ad Tigranen, | |
| Armeniae regem, confugit. | 15 |