| EX LIBRO XCVIII | |
| Machares, filius Mithridatis, Bospori rex, a L. Lu- | 98.1 |
| cullo in amicitiam receptus est. Cn. Lentulus et L. Gel- | |
| lius censores asperam censuram egerunt iiii et lx se- | |
| natu motis. a quibus lustro condito censa sunt civium | |
| capita dcccc. L. Metellus praetor in Sicilia adversus | 5 |
| piratas prospere rem gessit. templum Iovis in Capi- | |
| tolio, quod incendio consumptum ac refectum erat, a | |
| Q. Catulo dedicatum est. L. Lucullus in Armenia Mi- | |
| thridaten et Tigranen et ingentes utriusque regis co- | |
| pias pluribus proeliis fudit. Q. Metellus procos. bello | 10 |
| adversus Cretenses mandato Cydoniam urbem obsedit. | |
| C. Triarius, legatus Luculli, adversus Mithridaten parum | |
| prospere pugnavit. Lucullum, ne persequeretur Mithri- | |
| daten ac Tigranen summamque victoriae inponeret, se- | |
| ditio militum tenuit, quia sequi nolebant. [id est duae | 15 |
| legiones Valerianae, quae impleta a se stipendia dicen- | |
| tes Lucullum reliquerunt.] |