| LIBER QVARTVS | |
| Quid tam sollicitis vitam consumimus annis | 4.1 |
| torquemurque metu caecaque cupidine rerum | |
| aeternisque senes curis, dum quaerimus, aevum | |
| perdimus et nullo votorum fine beati | |
| victuros agimus semper nec vivimus umquam, | 5 |
| pauperiorque bonis quisque est, quia plura requirit | |
| nec quod habet numerat, tantum quod non habet optat, | |
| cumque sibi parvos usus natura reposcat | |
| materiam struimus magnae per vota ruinae | |
| luxuriamque lucris emimus luxuque rapinas, | 10 |
| et summum census pretium est effundere censum? | |
| solvite, mortales, animos curasque levate | |
| totque supervacuis vitam deplete querellis. | |
| fata regunt orbem, certa stant omnia lege | |
| longaque per certos signantur tempora casus. | 15 |
| nascentes morimur, finisque ab origine pendet. | |
| hinc et opes et regna fluunt et, saepius orta, | |
| paupertas, artesque datae moresque creatis | |
| et vitia et laudes, damna et compendia rerum. | |
| nemo carere dato poterit nec habere negatum | 20 |
| fortunamve suis invitam prendere votis | |
| aut fugere instantem: sors est sua cuique ferenda. | |
| an, nisi fata darent leges vitaeque necisque, | |
| fugissent ignes Aenean, Troia sub uno | |
| non eversa viro fatis vicisset in ipsis? | 25 |
| aut lupa proiectos nutrisset Martia fratres, | |
| Roma casis enata foret, pecudumque magistri | |
| in Capitolinos duxissent fulmina montes, | |
| includive sua potuisset Iuppiter arce, | |
| captus et <a> captis orbis foret: igne sepulto | 30 |
| vulneribus victor repetisset Mucius urbem, | |
| solus et oppositis clausisset Horatius armis | |
| pontem urbemque simul, rupisset foedera virgo, | |
| tresque sub unius fratres virtute iacerent? | |
| nulla acies tantum vicit: pendebat ab uno | 35 |
| Roma viro regnumque orbis sortita iacebat. | |
| quid referam Cannas admotaque moenibus arma | |
| Varronemque fuga magnum | 38a |
| Fabiumque morando | 39b |
| postque tuos, Trasimenne, lacus, | 39a |
| cum vincere posset, | 38b |
| accepisse iugum victae Carthaginis arces, | 40 |
| seque ratum Hannibalem nostris cecidisse catenis | |
| exitium generis furtiva morte luisse? | |
| adde etiam Latias acies Romamque suismet | |
| pugnantem membris, adice et civilia bella | |
| et Cimbrum in Mario Mariumque in carcere victum. | 45 |
| quod, consul totiens, exul, quod <de> exule consul | |
| adiacuit Libycis compar iactura ruinis | |
| eque crepidinibus cepit Carthaginis urbem, | |
| hoc, nisi fata darent, numquam fortuna tulisset. | |
| quis te Niliaco periturum litore, Magne, | 50 |
| post victas Mithridatis opes pelagusque receptum | |
| et tris emenso meritos ex orbe triumphos, | |
| cum te iam posses alium componere Magnum, | |
| crederet, ut corpus sepeliret naufragus ignis | |
| eiectaeque rogum facerent fragmenta carinae? | 55 |
| quis tantum mutare potest sine numine fati? | |
| ille etiam caelo genitus caeloque receptus, | |
| cum bene compositis victor civilibus armis | |
| iura togae regeret, totiens praedicta cavere | |
| vulnera non potuit: toto spectante senatu, | 60 |
| indicium dextra retinens nomenque, cruore | |
| delevit proprio, possent ut vincere fata. | |
| quid numerem eversas urbes regumque ruinas, | |
| inque rogo Croesum Priamique in litore truncum, | |
| cui nec Troia rogus? quid Xerxen, maius et ipso | 65 |
| naufragium pelago? quid capto sanguine regem | |
| Romanis positum, raptosque ex ignibus ignes | |
| cedentemque viro flammam quae templa ferebat? | |
| quot subitae veniunt validorum in corpora mortes | |
| seque ipsae rursus fugiunt errantque per ignes! | 70 |
| ex ipsis quidam elati rediere sepulcris, | |
| atque his vita duplex, illis vix contigit una. | |
| ecce levis perimit morbus graviorque remittit; | |
| succumbunt artes, rationis vincitur usus, | |
| cura nocet, cessare iuvat, mora saepe malorum | 75 |
| dat pausas; laeduntque cibi parcuntque venena. | |
| degenerant nati patribus vincuntque parentes | |
| ingeniumque suum retinent; transitque per illum, | |
| ex illo fortuna venit. furit alter amore | |
| et pontum tranare potest et vertere Troiam, | 80 |
| alterius frons est scribendis legibus apta. | |
| ecce patrem nati perimunt natosque parentes | |
| mutuaque armati coeunt in vulnera fratres. | |
| non hominum hoc bellum est; coguntur tanta moveri | |
| inque suas ferri poenas lacerandaque membra. | 85 |
| quod Decios non omne tulit, non omne Camillos | |
| tempus et invicta devictum mente Catonem, | |
| materies in rem superat sed lege repugnat. | |
| et neque paupertas breviores excipit annos | |
| nec sunt immensis opibus venalia fata, | 90 |
| sed rapit ex tecto funus Fortuna superbo | |
| indicitque rogum summis statuitque sepulcrum. | |
| quantum est hoc regnum, quod regibus imperat ipsis! | |
| quin etiam infelix virtus et noxia felix, | |
| et male consultis pretium est, prudentia fallit; | 95 |
| nec Fortuna probat causas, sequiturque merentis, | |
| sed vaga per cunctos nullo discrimine fertur. | |
| scilicet est aliud, quod nos cogatque regatque, | |
| maius, et in proprias ducat mortalia leges | |
| attribuatque suos ex se nascentibus annos | 100 |
| fortunaeque vices. permiscet saepe ferarum | |
| corpora cum membris hominum: non seminis ille | |
| partus erit; quid enim nobis commune ferisque, | |
| quisve in portenti noxam peccarit adulter? | |
| astra novant formas caelumque interserit ora. | 105 |
| denique, si non est, fati cur traditur ordo, | |
| cunctaque temporibus certis ventura canuntur? | |
| nec tamen haec ratio facinus defendere pergit | |
| virtutemve suis fraudare in praemia donis. | |
| nam neque mortiferas quisquam minus oderit herbas | 110 |
| quod non arbitrio veniunt sed semine certo, | |
| gratia nec levior tribuetur dulcibus escis | |
| quod natura dedit fruges, non ulla voluntas. | |
| sic hominum meritis tanto sit gloria maior | |
| quod caelo laudem debent, rursusque nocentis | 115 |
| oderimus magis in culpam poenasque creatos. | |
| nec refert scelus unde cadat, scelus esse fatendum. | |
| hoc quoque fatale est, sic ipsum expendere fatum. | |
| [quod quoniam docui, superest nunc ordine certo | |
| caelestis fabricare gradus, qui ducere flexo | 120 |
| tramite pendentem valeant ad sidera vatem] | |
| Nunc tibi signorum mores summumque colorem | |
| et studia et varias artes ex ordine reddam. | |
| Dives fecundis Aries in vellera lanis | |
| exutusque novis rursum spem semper habebit, | 125 |
| naufragiumque inter subitum censusque beatos | |
| crescendo cadet et votis in damna feretur, | |
| in vulgumque dabit fructus et mille per artes | |
| vellera diversos ex se parientia quaestus: | |
| nunc glomerare rudis nunc rursus solvere lanas, | 130 |
| nunc tenuare levi filo nunc ducere telas, | |
| nunc emere et varias in quaestum vendere vestes, | |
| quis sine non poterant ullae subsistere gentes | |
| vel sine luxuria. tantum est opus, ipsa suismet | |
| asseruit Pallas manibus dignumque putavit, | 135 |
| seque in Arachnaeo magnam putat esse triumpho. | |
| haec studia et similis dicet nascentibus artes, | |
| et dubia in trepido praecordia pectore finget | |
| seque sua semper cupientia vendere laude. | |
| Taurus simplicibus dotabit rura colonis | 140 |
| pacatisque labor veniet; nec praemia laudis | |
| sed terrae tribuet partus. summittit in astris | |
| colla iugumque suis poscit cervicibus ipse. | |
| ille suis Phoebi portat cum cornibus orbem | |
| militiam indicit terris et segnia rura | 145 |
| in veteres revocat cultus, dux ipse laboris, | |
| nec iacet in sulcis solvitque in pulvere pectus. | |
| Serranos Curiosque tulit fascesque per arva | |
| tradidit, eque suo dictator venit aratro. | |
| laudis amor tacitae; mentes et corpora tarda | 150 |
| mole valent, habitatque puer sub fronte Cupido. | |
| Mollius e Geminis studium est et mitior aetas | |
| per varios cantus modulataque vocibus ora | |
| et gracilis calamos et nervis insita verba | |
| ingenitumque sonum: labor est etiam ipse voluptas. | 155 |
| arma procul lituosque volunt tristemque senectam, | |
| otia et aeternam peragunt in amore iuventam. | |
| inveniunt et in astra vias numerisque modisque | |
| consummant orbem postque ipsos sidera linquunt: | |
| natura ingenio minor est perque omnia servit. | 160 |
| in tot fecundi Gemini commenta feruntur. | |
| Cancer ad ardentem fulgens in cardine metam, | |
| quam Phoebus summis revocatus cursibus ambit, | |
| articulum mundi retinet lucesque reflectit. | |
| ille tenax animi nullosque effusus in usus | 165 |
| attribuit varios quaestus artemque lucrorum: | |
| merce peregrina fortunam ferre per urbes | |
| et gravia annonae speculantem incendia ventis | |
| credere opes orbisque orbi bona vendere posse | |
| totque per ignotas commercia iungere terras | 170 |
| atque alio sub sole novas exquirere praedas | |
| et rerum pretio subitos componere census. | |
| ignava et, celeris optando sortibus annos, | |
| dulcibus usuris aequo Iove tempora vendit. | |
| ingenium sollers suaque in compendia pugnax. | 175 |
| Quis dubitet, vasti quae sit natura Leonis | |
| quasque suo dictet signo nascentibus artes? | |
| ille novas semper pugnas, nova bella ferarum | |
| apparat, et spolio vivit pecorumque rapinis; | |
| hos habet hoc studium, postes ornare superbos | 180 |
| pellibus et captas domibus praefigere praedas | |
| et pacare metu silvas et vivere rapto. | |
| sunt quorum similis animos nec moenia frenent, | |
| sed pecudum mandris media grassentur in urbe | |
| et laceros artus suspendant fronte tabernae | 185 |
| luxuriaeque parent caedem mortesque lucrentur. | |
| ingenium ad subitas iras facilisque recessus | |
| aequale et puro sententia pectore simplex. | |
| At quibus Erigone dixit nascentibus aevum | |
| ad studium ducet mores et pectora doctis | 191 |
| artibus instituet, nec tam compendia census | |
| quam causas viresque dabit perquirere rerum. | |
| illa decus linguae faciet regnumque loquendi | |
| atque oculos mentis, qui possint cernere cuncta | 195 |
| quamvis occultis naturae condita causis. | |
| hinc et scriptor erit velox, cui littera verbum est | |
| quique notis linguam superet cursimque loquentis | |
| excipiat longas nova per compendia voces. | |
| in vitio bona sunt: teneros pudor impedit annos, | 200 |
| magnaque naturae cohibendo munera frenat | |
| ora magisterio nodisque coercita Virgo. | 190 |
| nec fecundus erit (quid mirum in virgine?) partus. | 202 |
| Librantes noctem Chelae cum tempore lucis | |
| per nova maturi post annum munera Bacchi | |
| mensurae tribuent usus ac pondera rerum | 205 |
| et Palamedeis certantem viribus ortum, | |
| qui primus numeros rebus, qui nomina summis | |
| imposuit certumque modum propriasque figuras. | |
| hic etiam legum tabulas et condita iura | |
| noverit atque notis levibus pendentia verba, | 210 |
| et licitum sciet, et vetitum quae poena sequatur, | |
| perpetuus populi privato in limine praetor. | |
| non alio potius genitus sit Servius astro, | |
| qui leges proprias posuit, cum iura retexit. | |
| denique, in ambiguo fuerit quodcumque locatum | 215 |
| et rectoris egens, diriment examina Librae. | |
| Scorpios armata violenta cuspide cauda, | |
| qua, sua cum Phoebi currum per sidera ducit, | |
| rimatur terras et sulcis semina miscet, | |
| in bellum ardentis animos et Martia castra | 220 |
| efficit et multo gaudentem sanguine mentem | |
| nec praeda quam caede magis. quin ipsa sub armis | |
| pax agitur: capiunt saltus silvasque peragrant, | |
| nunc hominum, nunc bella gerunt violenta ferarum, | |
| nunc caput in mortem vendunt et funus harenae, | 225 |
| atque hostem sibi quisque parat, cum bella quiescunt. | |
| sunt quibus et simulacra placent et ludus in armis | |
| (tantus amor pugnae), discuntque per otia bellum | |
| et quodcumque pari studium producitur arte. | |
| At, quibus in bifero Centauri corpore sors est | 230 |
| nascendi concessa, libet subiungere currus, | |
| ardentis et equos ad mollia ducere frena | |
| et totis armenta sequi pascentia campis, | |
| quadrupedum omne genus positis domitare magistris, | |
| exorare tigres rabiemque auferre leoni | 235 |
| cumque elephante loqui tantamque aptare loquendo | |
| artibus humanis varia ad spectacula molem. | |
| quippe ferae mixtum est hominis per sidera corpus | |
| impositumque manet, quocirca regnat in illas. | |
| quodque intenta gerit curvato spicula cornu, | 240 |
| et nervos tribuit membris et acumina cordi | |
| et celeris motus nec delassabile pectus. | |
| Vesta tuos, Capricorne, fovet penetralibus ignes: | |
| hinc artes studiumque trahis. nam quidquid in usus | |
| ignis eget poscitque novas ad munera flammas | 245 |
| sub te censendum est. scrutari caeca metalla, | |
| depositas et opes terrarum exurere venis, | |
| materiamque manu certa duplicare erit a te, | |
| quidquid et argento fabricetur, quidquid et auro. | |
| quod ferrum calidi solvant atque aera camini | 250 |
| consummentque foci Cererem, tua munera surgent. | |
| addis et in vestes studium mercemque fugantem | |
| frigora, brumalem servans per saecula sortem, | |
| qua retrahis ductas summa ad fastigia noctes | |
| nascentemque facis revocatis lucibus annum. | 255 |
| hinc et mobilitas rerum, mutataque saepe | |
| mens natat; et | 257a |
| Veneri mixto cum crimine servit | 258b |
| pars prior, at | 258a |
| melior iuncto sub pisce senecta est. | 257b |
| Ille quoque, inflexa fontem qui proicit urna, | 259 |
| cognatas tribuit iuvenalis Aquarius artes: | 260 |
| cernere sub terris undas, inducere terris, | |
| ipsaque conversis aspergere fluctibus astra | |
| litoribusque novis per luxum illudere ponto | |
| et varios fabricare lacus et flumina ficta | |
| et peregrinantis domibus suspendere rivos. | 265 |
| mille sub hoc habitant artes, quas temperat unda. | |
| quippe etiam mundi faciem sedesque movebit | |
| sidereas caelumque novum versabit in orbem. | |
| <tempore non ullo subolem taedebit Aquari,> | 268a |
| quae per aquas veniunt, operum, fontesque sequuntur. | 269 |
| mite genus dulcesque fluunt a sidere partus, | 270 |
| pectora nec sordent; faciles in damna feruntur; | |
| nec dest nec superest census. sic profluit urna. | |
| Ultima quos gemini producunt sidera Pisces, | |
| his erit in pontum studium, vitamque profundo | |
| credent et puppes aut puppibus arma parabunt, | 275 |
| quidquid et in proprios pelagus desiderat usus. | |
| innumerae veniunt artes: vix nomina rebus | |
| sufficiunt, tot sunt parvae quoque membra carinae. | |
| adde gubernandi studium, quod venit in astra | |
| et pontum caelo vincit. bene noverit orbem | 280 |
| fluminaque et portus, mundum ventosque, necesse est | |
| iamque huc atque illuc agilem convertere clavum | |
| et frenare ratem fluctusque effundere rector, | |
| iam remis agere et lentas inflectere tonsas. | |
| quin placidum ductis everrere retibus aequor | 285 |
| litoribusque suis populos exponere captos | |
| aut uncos celare cibis aut carcere fraudem, | |
| navalis etiam pugnas, pendentia bella, | |
| attribuunt pelagique infectos sanguine fluctus. | |
| fecundum genus est natis et amica voluntas | 290 |
| et celeres motus mutataque cuncta per aevum. | |
| Hos tribuunt mores atque has nascentibus artes | |
| bis sex materia propria pollentia signa. | |
| Sed nihil in semet totum valet: omnia vires | |
| cum certis sociant signis sub partibus aequis | 295 |
| et velut hospitio mundi commercia iungunt | |
| conceduntque suas partes retinentibus astris. | |
| quam partem Graiae dixere decanica gentes. | |
| a numero nomen positum est, quod partibus astra | |
| condita tricenis triplici sub sorte feruntur | 300 |
| et tribuunt denas in se coeuntibus astris | |
| inque vicem ternis habitantur sidera signis. | |
| sic altis natura manet consaepta tenebris | |
| et verum in caeco est multaque ambagine rerum; | |
| nec brevis est usus nec amat compendia caelum, | 305 |
| verum aliis alia opposita est et fallit imago | |
| mentiturque suas vires et munera celat. | |
| quae tibi non oculis, alta sed mente fuganda est | |
| caligo, penitusque deus, non fronte, notandus. | |
| Nunc quae sint coniuncta quibus quove ordine reddam, | 310 |
| ne lateant aliae vires aliena per astra. | |
| namque Aries primam partem sibi vindicat ipsi, | |
| altera sors Tauro, Geminis pars tertia cedit. | |
| sidera sic inter divisum dicitur astrum | |
| totque dabit vires dominos quotcumque recepit. | 315 |
| diversa in Tauro ratio est, nec parte sub ulla | |
| censetur: Cancro primam mediamque Leoni, | |
| extremam Erigonae tribuit. natura per astrum | |
| stat tamen et proprias miscet per singula vires. | |
| Libra decem partes Geminorum prima capessit, | 320 |
| Scorpios adiunctas; Centauri tertia pars est, | |
| nec quicquam numero discernitur, ordine cedit. | |
| Cancer in adversum Capricorni derigit astrum | |
| bis quinas primum partes, dignatus in illo | |
| temporis articulo sub quo censetur et ipse, | 325 |
| quod facit aequalis luces brumalibus umbris | |
| cognatamque gerit diverso in cardine legem; | |
| alterius partis perfundit Aquarius ignes, | |
| quem subeunt Pisces extremo sidere Cancri. | |
| at Leo consortis meminit sub lege trigoni | 330 |
| Lanigerumque ducem recipit Taurumque quadrato | |
| coniunctum sibi; sub Geminis pars tertia fertur: | |
| hos quoque contingit per senos linea flexus. | |
| praecipuum Erigone Cancro concedit honorem | |
| cui primam tribuit partem; vicina relicta est | 335 |
| vicino, Nemeaee, tibi; pars ipsius una est | |
| quae fastidito concessa est iure potiri. | |
| sed Libra exemplo gaudet, pariterque regentem | |
| noctes atque dies diverso in tempore secum | |
| Lanigerum sequitur: veris iuga temperat ille, | 340 |
| haec autumnalis componit lucibus umbras: | |
| nulli concedit primam, traditque sequenti | |
| vicinam partem; Centauri tertia summa est. | |
| Scorpios in prima Capricornum parte locavit, | |
| alterius dominum fecit cui nomen ab undis, | 345 |
| extremas voluit partes sub Piscibus esse. | |
| at qui contento minitatur spicula nervo | |
| Lanigero primas tradit sub iure trigoni | |
| et medias Tauro partes Geminisque supremas. | |
| nec manet ingrati Capricornus crimine turpis | 350 |
| sed munus reddit Cancro recipitque receptus | |
| principiumque sui donat; coniuncta Leonis | |
| regna ferunt, summas partes et Virginis esse. | |
| fontibus aeternis gaudens urnaque fluenti | |
| iura sui Librae permittit prima regenda, | 355 |
| haerentisque decem partes Nepa vindicat ipsi; | |
| summas Centaurus retinet iuvenale per astrum. | |
| iam superant gemini Pisces, qui sidera claudunt. | |
| Lanigero primos tradunt in finibus usus, | |
| perque decem medias partes tu, Taure, receptus; | 360 |
| quod superest, ipsi sumunt, utque orbe feruntur | |
| extremo sic et sortis pars ultima cedit. | |
| Haec ratio retegit latitantis robora mundi | |
| in plurisque modos repetitaque nomina caelum | |
| dividit et melius sociat, quo saepius, orbem. | 365 |
| nec tua sub titulis fallantur pectora notis: | |
| dissimulant, non ostendunt mortalibus astra. | |
| altius est acies animi mittenda sagacis | |
| inque alio quaerendum aliud iunctisque sequendum | |
| viribus; et, cuius signi quis parte creatur, | 370 |
| eius habet mores atque illo nascitur astro. | |
| talis per denas sortes natura feretur. | |
| testis erit varius sub eodem sidere fetus, | |
| quodque in tam multis animantum milibus, uno | |
| quae veniunt signo, tot sunt, quot corpora, mores, | 375 |
| et genus externum referunt aliena per astra, | |
| confusique fluunt partus hominum atque ferarum. | |
| scilicet in partes iunguntur condita pluris | |
| diversasque ferunt proprio sub nomine leges. | |
| nec tantum lanas Aries nec Taurus aratra | 380 |
| nec Gemini Musas nec merces Cancer amabit, | |
| nec Leo venator veniet nec Virgo magistra, | |
| mensuris aut Libra potens aut Scorpios armis | |
| Centaurusque feris, igni Capricornus et undis | |
| ipse suis Iuvenis geminique per aequora Pisces; | 385 |
| mixta sed in pluris sociantur sidera vires. | |
| 'Multum' inquis 'tenuemque iubes me ferre laborem, | |
| rursus et in magna mergis caligine mentem, | |
| cernere cum facili lucem ratione viderer.' | |
| quod quaeris, deus est: conaris scandere caelum | 390 |
| fataque fatali genitus cognoscere lege | |
| et transire tuum pectus mundoque potiri. | |
| pro pretio labor est nec sunt immunia tanta, | |
| ne mirere viae flexus rerumque catenas. | |
| admitti potuisse sat est: sint cetera nostra. | 395 |
| at nisi perfossis fugiet te montibus aurum, | |
| obstabitque suis opibus super addita tellus. | |
| ut veniant gemmae, totus transibitur orbis, | |
| nec lapidum pretio pelagus cepisse pigebit. | |
| annua solliciti consument vota coloni, | 400 |
| et quantae mercedis erunt fallacia rura! | |
| quaeremus lucrum ventis Martemque sequemur | |
| in praedas. pudeat tanto bona velle caduca. | |
| luxuriae quoque militia est, vigilatque ruinis | |
| venter, et, ut pereant, suspirant saepe nepotes. | 405 |
| quid caelo dabimus? quantum est, quo veneat omne? | |
| impendendus homo est, deus esse ut possit in ipso. | |
| Hac tibi nascentum mores sunt lege notandi. | |
| nec satis est signis dominantia discere signa | |
| per denos numeros et quae sint insita cuique; | 410 |
| sed proprias partes ipsas spectare memento | |
| vel glacie rigidas vel quas exusserit ignis, | |
| et sterilis <sine> utroque tamen, quas largior umor | |
| quasve minor iusto vitiat. namque omnia mixtis | |
| viribus et vario consurgunt sidera textu. | 415 |
| est aequale nihil. terrenos aspice tractus | |
| et maris et variis fugientia flumina ripis: | |
| crimen ubique frequens et laudi noxia iuncta est. | |
| sic sterilis tellus laetis intervenit arvis | |
| ac subito rumpit parvo discrimine foedus; | 420 |
| et modo portus erat pelagi iam vasta charybdis, | |
| laudatique cadit post paulum gratia ponti; | |
| et nunc per scopulos, nunc campis labitur amnis, | |
| et, faciens iter aut quaerens, curritve reditve. | |
| sic etiam caeli partes variantur in astris: | 425 |
| ut signum signo, sic a se discrepat ipsum | |
| momentoque negat vires usumque salubrem, | |
| quodque per has geritur partes sine fruge creatur | |
| aut cadit aut multis sentit bona mixta querellis. | |
| hae mihi signandae proprio sunt carmine partes. | 430 |
| sed quis tot numeros totiens sub lege referre, | |
| tot partes iterare queat, tot dicere summas, | |
| perque paris causas faciem mutare loquendi? | |
| <dum canimus verum, non aspera ponere, ut illis> | 433a |
| incidimus, sic verba piget; sed gratia derit, | 434 |
| in vanumque labor cedit quem despicit auris. | 435 |
| sed mihi per carmen fatalia iura ferenti | |
| et sacros caeli motus ad iussa loquendum est, | |
| nec fingenda datur, tantum monstranda figura. | |
| ostendisse deum nimis est: dabit ipse sibimet | |
| pondera. nec fas est verbis splendescere mundum: | 440 |
| rebus erit maior. nec parva est gratia nostri | |
| oris, si tantum poterit signare canenda. | |
| accipe damnandae quae sint per sidera partes. | |
| Lanigeri pars quarta nocet nec sexta salubris; | |
| septima par illi ac decima est decimaeque secunda | 445 |
| quaeque duas duplicant summas septemque novemque; | |
| unaque viginti numeris pars addita laedit | |
| et quinta et duram consummans septima partem. | |
| Tauri nona mala est, similis cui tertia pars est | |
| post decimam nec non decimae pars septima iuncta; | 450 |
| bisque undena notans et bis duodena nocentes | |
| quaeque decem trisque ingeminat fraudatque duobus | |
| triginta numeros et tu, tricesima summa, es. | |
| Pestifera in Geminis pars prima et tertia signi, | |
| septima non melior, ter quintae noxia par est, | 455 |
| unaque bis denis brevior nocet unaque maior, | |
| et similis noxae veniet vicesima quinta | |
| cumque duae subeunt vel cum se quattuor addunt. | |
| Nec Cancri prima immunis nec tertia pars est | |
| nec sexta; octava est similis, decimaque peracta | 460 |
| prima rapit, nec ter quintae clementior usus; | |
| septima post decimam luctum et vicesima portat | |
| et quinta accedens et septima nonaque summa. | |
| Tu quoque contactu primo, Nemeaee, timendus, | |
| et quarta sub parte premis; bis quinta salubri | 465 |
| terque caret caelo, vicesima et altera laedit; | |
| e tribus appositis vitiat totidemque secutis | |
| ultima, nec prima melior tricesima pars est. | |
| Erigones nec pars prima est nec sexta nec una | |
| ad decimam nec quarta nec octava utilis umquam; | 470 |
| proxima viginti numeris et quarta timenda est, | |
| et quae ter decimam claudit sors ultima partem. | |
| Et quinta in Chelis et septima inutilis astri, | |
| tertia et undecimae decimaeque est septima iuncta | |
| quartaque bis denis actis et septima et ambae | 475 |
| quae numerum claudunt nona et tricesima partes. | |
| Scorpios in prima reus est, cui tertia par est | |
| et sexta et decima et quae ter tibi quinta notatur, | |
| undecimam geminans et quae vicesima quinta est | |
| octavoque manet numero nonumque capessit. | 480 |
| Si te fata sinant, quartam ne selige partem | |
| Centauri; fuge et octavam; sex bisve peractis | |
| octo, bis aut denis, metuendus dicitur aer, | |
| cumque iterum duodena refert aut terna decemque | |
| aut septena quater, vel cum ter dena figurat. | 485 |
| Nec pars optanda est Capricorni septima; nona | |
| consentit decimamque sequens quam tertia signat | |
| et tribus aut una quae te, vicesima, fraudat | |
| quaeve auget quinto numero vel septima fertur. | |
| Pars est prima nocens fundentis semper Aquari, | 489a(2.232) |
| damnanda et decimae succedens prima peractae | 490 |
| tertiaque et quinta et numero quae condita nono est | |
| et post viginti prima et vicesima quinta | |
| cumque illa quartam accumulans vicesima nona. | |
| Tertia per geminos et quinta et septima Pisces, | |
| undecima et decimae metuenda est septima iuncta; | 495 |
| et quinta in quinos numeros revocata duasque | |
| accipiens ultra summas metuenda feretur. | |
| Hae partes sterilem ducunt et frigore et igni | |
| aera vel sicco vel quod superaverit umor, | |
| si rapidus Mavors ignes iaculatur in illum | 500 |
| Saturnusve suam glaciem <Phoebeve propinquis | |
| quem trahit a terris rorem> Phoebusve calores. | 501a |
| Nec te perceptis signorum cura relinquat | 502 |
| partibus: in tempus quaedam mutantur, et ortu | |
| accipiunt proprias vires ultraque remittunt. | |
| Namque, ubi se summis Aries extollet ab undis | 505 |
| et cervice prior flexa quam cornibus ibit, | |
| non contenta suo generabit pectora censu | |
| et dabit in praedas animos solvetque pudorem: | |
| tantum audere iuvat. sic ipse in cornua fertur | |
| ut ruat aut vincat. non illos sedibus isdem | 510 |
| mollia per placidas delectant otia curas, | |
| sed iuvat ignotas semper transire per urbes | |
| scrutarique novum pelagus totius et esse | |
| orbis in hospitio. testis tibi Laniger ipse, | |
| cum vitreum findens auravit vellere pontum | 515 |
| orbatumque sua Phrixum per fata sorore | |
| Phasidos ad ripas et Colchida tergore vexit. | |
| At, quos prima creant nascentis sidera Tauri, | |
| feminei incedunt. nec longe causa petenda est, | |
| si modo per causas naturam quaerere fas est: | 520 |
| aversus venit in caelum divesque puellis, | |
| Pleiadum parvo referens glomeramine sidus. | |
| accedunt et ruris opes, propriaque iuvencûm | |
| dote per inversos exornat vomere campos. | |
| Sed, Geminos aequa cum profert unda tegitque | 525 |
| parte, dabit studia et doctas producet ad artes. | |
| nec triste ingenium sed dulci tincta lepore | |
| corda creat, vocisque bonis citharaeque sonantis | |
| instruit, et dotes cantus cum pectore iungit. | |
| At, niger obscura Cancer cum nube feretur, | 530 |
| qua velut exustus Phoebeis ignibus ignis | |
| deficit et multa fuscat caligine sidus, | |
| lumina deficient partus, geminamque creatis | |
| mortem fata dabunt: se quisque et vivit et effert. | |
| Sicui per summas avidus produxerit undas | 535 |
| ora Leo et scandat malis hiscentibus orbem, | |
| ille patri natisque reus, quas ceperit ipse, | |
| non legabit opes, censumque immerget in ipso. | |
| tanta fames animumque cibi tam dira cupido | |
| corripit, ut capiat semet nec compleat umquam, | 540 |
| inque epulas funus revocet pretiumque sepulcri. | |
| Erigone surgens, quae rexit saecula prisca | |
| iustitia rursusque eadem labentia fugit, | |
| alta per imperium tribuit fastigia summum, | |
| rectoremque dabit legum iurisque sacrati | 545 |
| sancta pudicitia divorum templa colentem. | |
| Sed, cum autumnales coeperunt surgere Chelae, | |
| felix aequato genitus sub pondere Librae. | |
| iudex examen sistet vitaeque necisque | |
| imponetque iugum terris legesque rogabit. | 550 |
| illum urbes et regna trement nutuque regentur | |
| unius et caeli post terras iura manebunt. | |
| Scorpios extremae cum tollet lumina caudae, | |
| siquis erit stellis tunc suffragantibus ortus, | |
| urbibus augebit terras iunctisque iuvencis | 555 |
| moenia succinctus curvo describet aratro, | |
| aut sternet positas urbes inque arva reducet | |
| oppida et in domibus maturas reddet aristas. | |
| tanta erit et virtus et cum virtute potestas. | |
| Nec non Arcitenens, prima cum veste resurgit, | 560 |
| pectora clara dabit bello, magnisque triumphis | |
| conspicuum patrias victorem ducet ad arces, | |
| altaque nunc statuet nunc idem moenia vertet. | |
| sed nimium indulgens rebus Fortuna secundis | |
| invidet in facie saevitque asperrima fronti. | 565 |
| horrendus bello Trebiam Cannasque lacumque | |
| ante fugam tali pensabat imagine victor. | |
| Ultimus in caudae Capricornus acumine summo | |
| militiam in ponto dictat puppisque colendae | |
| dura ministeria et tenui discrimine mortis. | 570 |
| Quod si quem sanctumque velis castumque probumque | |
| hic tibi nascetur cum primus Aquarius exit. | |
| Ne velit et primos animus procedere Pisces, | |
| garrulitas odiosa datur linguaeque venenum | |
| verba maligna novas mutantis semper ad aures | 575 |
| criminaque ad populum populi ferre ore bilingui. | |
| nulla fides inerit natis, sed summa libido | |
| ardentem medios animum iubet ire per ignes. | |
| scilicet in piscem sese Cytherea novavit, | |
| cum Babyloniacas summersa profugit in undas | 580 |
| anguipedem alatos umeros Typhona ferentem, | |
| inseruitque suos squamosis Piscibus ignes. | |
| nec solus fuerit geminis sub Piscibus ortus: | |
| frater erit dulcisve soror, materve duorum. | |
| Nunc age diversis dominantia sidera terris | 585 |
| percipe. sed summa est rerum referenda figura. | |
| quattuor in partes caeli discribitur orbis, | |
| nascentem lapsumque diem mediosque calores | |
| teque, Helice. totidem venti de partibus isdem | |
| erumpunt secumque gerunt per inania bella. | 590 |
| asper ab axe ruit Boreas, fugit Eurus ab ortu, | |
| Auster amat medium solem Zephyrusque profectum. | |
| hos inter binae mediis e partibus aurae | |
| exspirant similis mutato nomine flatus. | |
| ipsa natat tellus pelagi lustrata corona | 595 |
| cingentis medium liquidis amplexibus orbem, | |
| inque sinus pontum recipit, qui vespere ab atro | |
| admissus dextra Numidas Libyamque calentem | |
| alluit et magnae quondam Carthaginis arces, | |
| litoraque in Syrtes revocans sinuata vadosas | 600 |
| rursum usque ad Nilum derectis fluctibus exit. | |
| laeva freti caedunt Hispanas aequora gentes | |
| teque in vicinis haerentem, Gallia, terris | |
| Italiaeque urbes dextram sinuantis in undam | |
| usque canes ad, Scylla, tuos avidamque Charybdin. | 605 |
| hac ubi se primum porta mare fudit, <aperto> | |
| enatat Ionio laxasque vagatur in undas | |
| et, prius ut, laeva se fundens circuit omnem | |
| Italiam, Hadriaco mutatum nomina ponto, | |
| Eridanique bibit fluctus, vetat aequore bellum | 610 |
| Illyricum, Epirumque lavat claramque Corinthum | |
| et Peloponnesi patulas circumvolat oras; | |
| rursus et in laevum refluit vastoque recessu | |
| Thessaliae fines et Achaica praeterit arva. | |
| hinc penitus iuvenisque freto mersaeque puellae | 615 |
| truditur invitum, faucesque Propontis aperto | |
| Euxino iniungit ponto Maeotis et undis, | |
| quae tergo coniuncta manet fontemque ministrat. | |
| inde ubi in angustas revocatus navita fauces | |
| Hellespontiacis iterum se fluctibus effert, | 620 |
| Icarium Aegaeumque secat laevaque nitentis | |
| miratur populos Asiae totidemque tropaea | |
| quot loca et innumeras gentes Taurumque minantem | |
| fluctibus et Cilicum populos Syriamque perustam | |
| ingentique sinu fugientis aequora terras, | 625 |
| donec in Aegyptum redeunt curvata per undas | |
| litora Niliacis iterum morientia ripis. | |
| haec medium terris circumdat linea pontum | |
| atque his undarum tractum constringit harenis. | |
| mille iacent mediae diffusa per aequora terrae. | 630 |
| Sardiniam in Libyco signant vestigia plantae, | |
| Trinacria Italia tantum praecisa recessit, | |
| adversa Euboicos miratur Graecia montes, | |
| Aegaeis Crete civem sortita Tonantem | |
| Aegyptique Cypros pulsatur fluctibus amnis. | 635 |
| <has praeter terras, celebrat quas maxima fama,> | 635a |
| totque minore solo tamen emergentia ponto | 636 |
| litora, inaequalis Cycladas Delonque Rhodonque | |
| Aulidaque et Tenedon vicinaque Corsica terris | |
| litora Sardiniae primumque intrantis in orbem | |
| Oceani victricem Ebusum et Balearica rura, | 640 |
| innumeri surgunt scopuli montesque per altum. | |
| Nec tantum ex una pontus sibi parte reclusit | |
| faucibus abruptis orbem; nam litora plura | |
| impulit oceano Phorcys, sed montibus altis | |
| est vetitus totam ne vinceret aequore terram. | 645 |
| namque inter borean ortumque aestate nitentem | |
| in longum angusto penetrabilis aequore fluctus | |
| pervenit et patulis tum demum funditur arvis | |
| Caspiaque Euxini similis facit aequora ponti. | |
| altera sub medium solem duo bella perinde | 650 |
| intulit Oceanus terris. nam Persica fluctus | |
| arva tenet, titulum pelagi praedatus ab isdem | |
| quae rigat ipse locis, latoque infunditur orbe. | |
| nec procul in mollis Arabas terramque ferentem | |
| delicias variaeque novos radicis odores | 655 |
| leniter affundit gemmantia litora pontus, | |
| et terrae mare nomen habet. media illa duobus | |
| * | 657a |
| quondam Carthago regnum sortita sub armis, | 658 |
| ignibus Alpinas cum contudit Hannibal arces, | |
| fecit et aeternum Trebiam Cannasque sepulcris | 660 |
| obruit et Libyam Latias infudit in urbes. | |
| huc varias pestes diversaque monstra ferarum | |
| congessit bellis natura infesta futuris. | |
| horrendos angues habitataque membra veneno | |
| et mortis pastu viventia, crimina terrae, | 665 |
| et vastos elephantas habet, saevosque leones | |
| in poenas fecunda suas parit horrida tellus | |
| et portentosos cercopum ludit in ortus | |
| ac sterili peior siccas infestat harenas, | |
| donec ad Aegypti ponat sua iura colonos. | 670 |
| inde Asiae populi divesque per omnia tellus: | |
| auratique fluunt amnes gemmisque relucet | |
| pontus, odoratae spirant medicamina silvae: | |
| India notitia maior, Parthique vel orbis | |
| alter, et in caelum surgentis moenia Tauri | 675 |
| totque illum circa diverso nomine gentes | |
| ad Tanain Scythicis dirimentem fluctibus orbes | |
| Maeotisque lacus Euxinique aspera ponti. | |
| [aequora et extremum Propontidos Hellespontum] | |
| hanc Asiae metam posuit natura potentis. | 680 |
| quod superest Europa tenet, quae prima natantem | |
| fluctibus excepitque Iovem taurumque resolvit, | |
| ponere passa suos ignes, onerique iugavit. | |
| ille puellari donavit nomine litus | |
| et monumenta sui titulo sacravit amoris. | 685 |
| maxima terra viris et fecundissima doctis | |
| artibus: in regnum florentes oris Athenae; | |
| Sparta manu, Thebae divis, et rege vel uno | |
| princeps Pella domus, Troiani gratia belli; | |
| Thessalia Epirosque potens vicinaque ripa | 690 |
| Illyris, et Thrace Martem sortita colonum, | |
| et stupefacta suos inter Germania partus; | |
| Gallia per census, Hispania maxima bellis; | |
| Italia in summa, quam rerum maxima Roma | |
| imposuit terris caeloque adiungitur ipsa. | 695 |
| Hos erit in fines orbis pontusque vocandus, | |
| quem deus in partes per singula dividit astra | |
| ac sua cuique dedit tutelae regna per orbem | |
| et proprias gentes atque urbes addidit altas, | |
| in quibus assererent praestantis sidera vires. | 700 |
| ac, velut humana est signis discripta figura, | |
| et, quamquam communis eat tutela per omne | |
| corpus, et in proprium divisis artubus exit | |
| (namque Aries capiti, Taurus cervicibus haeret, | |
| bracchia sub Geminis censentur, pectora Cancro, | 705 |
| te scapulae, Nemeaee, vocant teque ilia, Virgo, | |
| Libra colit clunes et Scorpios inguine regnat, | |
| et femina Arcitenens, genua et Capricornus amavit, | |
| cruraque defendit Iuvenis, vestigia Pisces), | |
| sic alias aliud terras sibi vindicat astrum. | 710 |
| Idcirco in varias leges variasque figuras | |
| dispositum genus est hominum, proprioque colore | |
| formantur gentes, sociataque iura per artus | |
| materiamque parem privato foedere signant. | |
| flava per ingentis surgit Germania partus, | 715 |
| Gallia vicino minus est infecta rubore, | |
| asperior solidos Hispania contrahit artus. | |
| Martia Romanis urbis pater induit ora | |
| Gradivumque Venus miscens bene temperat artus, | |
| perque coloratas subtilis Graecia gentes | 720 |
| gymnasium praefert vultu fortisque palaestras, | |
| et Syriam produnt torti per tempora crines. | |
| Aethiopes maculant orbem tenebrisque figurant | |
| perfusas hominum gentes; minus India tostos | |
| progenerat; | 725a |
| tellusque natans Aegyptia Nilo | 726b |
| lenius irriguis infuscat corpora campis | 727 |
| iam propior | 726a |
| mediumque facit moderata tenorem. | 725b |
| Phoebus harenosis Afrorum pulvere terris | 728 |
| exsiccat populos, et Mauretania nomen | |
| oris habet titulumque suo fert ipsa colore. | 730 |
| adde sonos totidem vocum, totidem insere linguas | |
| et mores pro sorte paris ritusque locorum; | |
| adde genus proprium simili sub semine frugum | |
| et Cererem varia redeuntem messe per urbes | |
| nec paribus siliquas referentem viribus omnis, | 735 |
| nec te, Bacche, pari donantem munere terras | |
| atque alias aliis fundentem collibus uvas, | |
| cinnama nec totis passim nascentia campis; | |
| diversas pecudum facies propriasque ferarum | |
| et duplici clausos elephantas carcere terrae. | 740 |
| quot partes orbis, totidem sub partibus orbes, | |
| ut certis discripta nitent regionibus astra | |
| perfunduntque suo subiectas aere gentes. | |
| Laniger in medio sortitus sidera mundo, | |
| <lance ubi sol aequa pensat noctemque diemque> | 744a |
| Cancrum inter gelidumque <Caprum> per tempora veris, | 745 |
| asserit in vires pontum quem vicerat ipse, | |
| virgine delapsa cum fratrem ad litora vexit | |
| et minui deflevit onus dorsumque levari. | |
| illum etiam venerata colit vicina Propontis | |
| et Syriae gentes et laxo Persis amictu | 750 |
| vestibus ipsa suis haerens Nilusque tumescens | |
| in Cancrum et tellus Aegypti iussa natare. | |
| Taurus habet Scythiae montes Asiamque potentem | |
| et mollis Arabas, silvarum ditia regna. | |
| Euxinus Scythicos pontus sinuatus in arcus | 755 |
| sub Geminis te, Phoebe, colit; vos Thracia, fratres, | |
| ultimus et sola vos tranans colit Indica Ganges. | |
| ardent Aethiopes Cancro, cui plurimus ignis: | |
| hoc color ipse docet. Phrygia, Nemeaee, potiris | |
| Idaeae matris famulus regnoque feroci | 760 |
| Cappadocum Armeniaeque iugis; Bithynia dives | |
| te colit et Macetum tellus, quae vicerat orbem. | |
| Virgine sub casta felix terraque marique | |
| est Rhodos, hospitium recturi principis orbem, | |
| tumque domus vere Solis, cui tota sacrata est, | 765 |
| cum caperet lumen magni sub Caesare mundi; | |
| Ioniae quoque sunt urbes et Dorica rura, | |
| Arcades antiqui celebrataque Caria fama. | |
| quod potius colat Italiam, si seligat, astrum | |
| quam quod cuncta regit, quod rerum pondera novit, | 770 |
| designat summas et iniquum separat aequo, | |
| tempora quo pendent, coeunt quo noxque diesque? | |
| Hesperiam sua Libra tenet, qua condita Roma | |
| orbis et imperium retinet discrimina rerum, | |
| lancibus et positas gentes tollitque premitque, | 775 |
| qua genitus Caesar melius nunc condidit urbem | |
| et propriis frenat pendentem nutibus orbem. | |
| inferius victae sidus Carthaginis arces | |
| et Libyam Aegyptique latus donataque rura | |
| Cyrenes lacrimis radicis Scorpios acris | 780 |
| eligit, Italiaeque tamen respectat ad undas | |
| Sardiniamque tenet fusasque per aequora terras. | |
| Cnosia Centauro tellus circumdata ponto | |
| paret, et in geminum Minois filius astrum | |
| ipse venit geminus. celeris hinc Creta sagittas | 785 |
| asserit intentosque imitatur sideris arcus. | |
| insula Trinacriae fluitantem ad iura sororem | |
| subsequitur Triviae sub eodem condita signo, | |
| proximaque Italiae tenui divisa profundo | |
| ora paris sequitur leges nec sidere rupta est. | 790 |
| tu, Capricorne, regis quidquid sub sole cadente | |
| est positum gelidamque Helicen quod tangit ab illo, | |
| Hispanas gentes et quot fert Gallia dives; | |
| teque feris dignam tantum, Germania, matrem | |
| asserit ambiguum sidus terraeque marisque | 795 |
| aestibus assiduis pontum terrasque sequentem. | |
| sed Iuvenis nudos formatus mollior artus | |
| Aegyptum ad tepidam Tyriasque recedit <in arces> | |
| et Cilicum gentes vicinaque Caribus arva. | |
| Piscibus Euphrates datus est, ubi <ab> his ope sumpta | 800 |
| cum fugeret Typhona Venus subsedit in undis, | |
| et Tigris et rubri radiantia litora ponti. | 806 |
| magna iacet tellus magnis circumdata ripis | 802 |
| Parthis et <a> Parthis domitae per saecula gentes, | |
| Bactraque <et> Aethiopes, Babylon et Susa Ninosque, | |
| nominaque innumeris vix complectenda figuris. | 805 |
| Sic divisa manet tellus per sidera cuncta, | 807 |
| e quibus in proprias partes sunt iura trahenda; | |
| namque eadem, quae sunt signis, commercia servant, | |
| utque illa inter se coeunt odioque repugnant, | 810 |
| nunc adversa polo, nunc et coniuncta trigono, | |
| quaeque alia in varios affectus causa gubernat, | |
| sic terrae terris respondent, urbibus urbes, | |
| litora litoribus, regnis contraria regna; | |
| sic erit et sedes fugienda petendaque cuique, | 815 |
| sic speranda fides, sic et metuenda pericla, | |
| ut genus in terram caelo descendit ab alto. | |
| Percipe nunc etiam quae sint ecliptica Graio | |
| nomine, quod certos quasi delassata per annos | |
| non numquam cessant sterili torpentia motu. | 820 |
| scilicet immenso nihil est aequale sub aevo | |
| perpetuosque tenet flores unumque tenorem, | |
| mutantur sed cuncta die variantque per annos; | |
| et fecunda suis absistunt frugibus arva | |
| continuosque negant partus effeta creando, | 825 |
| rursus quae fuerant steriles ad semina terrae | |
| post nova sufficiunt nullo mandante tributa. | |
| concutitur tellus validis compagibus haerens | |
| subducitque solum pedibus; natat orbis in ipso | |
| et vomit Oceanus pontum sitiensque resorbet | 830 |
| nec sese ipse capit. sic quondam merserat urbes, | |
| humani generis cum solus constitit heres | |
| Deucalion scopuloque orbem possedit in uno. | |
| nec non, cum patrias Phaethon temptavit habenas, | |
| arserunt gentes timuitque incendia caelum | 835 |
| fugeruntque novas ardentia sidera flammas | |
| atque uno metuit condi natura sepulcro. | |
| in tantum longo mutantur tempore cuncta | |
| atque iterum in semet redeunt. sic tempore certo | |
| signa quoque amittunt vires sumuntque receptas. | 840 |
| causa patet, quod, Luna quibus defecit in astris | |
| orba sui fratris noctisque immersa tenebris, | |
| cum medius Phoebi radios intercipit orbis | |
| nec trahit assuetum quo fulget Delia lumen, | |
| haec quoque signa suo pariter cum sidere languent | 845 |
| incurvata simul solitoque exempta vigori | |
| et velut elatam Phoeben in funere lugent. | |
| ipsa docet titulo se causa: ecliptica signa | |
| dixere antiqui. pariter sed bina laborant, | |
| nec vicina loco sed quae contraria fulgent, | 850 |
| sicut Luna suo tum tantum deficit orbe | |
| cum Phoebum adversis currentem non videt astris. | |
| nec tamen aequali languescunt tempore cuncta, | |
| sed modo in affectus totus producitur annus, | |
| nunc brevius lassata manent, nunc longius astra | 855 |
| exceduntque suo Phoebeia tempora casu. | |
| atque, ubi perfectum est spatium quod cuique dicatur | |
| impleruntque suos certa statione labores | |
| bina per adversum caelum fulgentia signa, | |
| tum vice bina labant ipsis haerentia casus, | 860 |
| quae prius in terras veniunt terrasque relinquunt, | |
| sidereo non ut pugnet contrarius orbi | |
| sed, qua mundus agit cursus, inclinet et ipse, | |
| amissasque negant vires, nec munera tanta | |
| nec similis reddunt noxas. locus omnia vertit. | 865 |
| Sed quid tam tenui prodest ratione nitentem | |
| scrutari mundum, si mens sua cuique repugnat | |
| spemque timor tollit prohibetque a limine caeli? | |
| 'conditur en' inquit 'vasto natura recessu | |
| mortalisque fugit visus et pectora nostra, | 870 |
| nec prodesse potest quod fatis cuncta reguntur, | |
| cum fatum nulla possit ratione videri.' | |
| quid iuvat in semet sua per convicia ferri | |
| et fraudare bonis, quae nec deus invidet ipse, | |
| quosque dedit natura oculos deponere mentis? | 875 |
| perspicimus caelum, cur non et munera caeli? | |
| <mens humana potest propria discedere sede> | 876a |
| inque ipsos penitus mundi descendere census | 877 |
| seminibusque suis tantam componere molem | |
| et partum caeli sua per nutricia ferre | |
| extremumque sequi pontum terraeque subire | 880 |
| pendentis tractus et toto vivere in orbe. | |
| [quanta et pars superet rationem discere noctis] | |
| iam nusquam natura latet; pervidimus omnem | |
| et capto potimur mundo nostrumque parentem | |
| pars sua perspicimus genitique accedimus astris. | 885 |
| an dubium est habitare deum sub pectore nostro | |
| in caelumque redire animas caeloque venire, | |
| utque sit ex omni constructus corpore mundus | |
| aeris atque ignis summi terraeque marisque | |
| hospitium menti totum quae infusa gubernet, | 890 |
| sic esse in nobis terrenae corpora sortis | |
| sanguineasque animas animo, qui cuncta gubernat | |
| dispensatque hominem? quid mirum, noscere mundum | |
| si possunt homines, quibus est et mundus in ipsis | |
| exemplumque dei quisque est in imagine parva? | 895 |
| an cuiquam genitos, nisi caelo, credere fas est | |
| esse homines? proiecta iacent animalia cuncta | |
| in terra vel mersa vadis, vel in aere pendent, | |
| omnibus una quies venter<que Venusque voluptas, | |
| mole valens sola corpus> censumque per artus, | 899a |
| et, quia consilium non est, et lingua remissa. | 900 |
| unus <in> inspectus rerum viresque loquendi | |
| ingeniumque capax variasque educitur artes | |
| hic partus, qui cuncta regit: secessit in urbes, | |
| edomuit terram ad fruges, animalia cepit | |
| imposuitque viam ponto, stetit unus in arcem | 905 |
| erectus capitis victorque ad sidera mittit | |
| sidereos oculos propiusque aspectat Olympum | |
| inquiritque Iovem; nec sola fronte deorum | |
| contentus manet, et caelum scrutatur in alvo | |
| cognatumque sequens corpus se quaerit in astris. | 910 |
| huic in tanta fidem petimus, quam saepe volucres | |
| accipiunt trepidaeque suo sub pectore fibrae. | |
| an minus est sacris rationem ducere signis | |
| quam pecudum mortes aviumque attendere cantus? | |
| atque ideo faciem caeli non invidet orbi | 915 |
| ipse deus vultusque suos corpusque recludit | |
| volvendo semper seque ipsum inculcat et offert, | |
| ut bene cognosci possit doceatque videntis, | |
| qualis eat, cogatque suas attendere leges. | |
| ipse vocat nostros animos ad sidera mundus | 920 |
| nec patitur, quia non condit, sua iura latere. | |
| quis putet esse nefas nosci, quod cernere fas est? | |
| nec contemne tuas quasi parvo in pectore vires: | |
| quod valet, immensum est. sic auri pondera parvi | |
| exsuperant pretio numerosos aeris acervos; | 925 |
| sic adamas, punctum lapidis, pretiosior auro est; | |
| parvula sic totum pervisit pupula caelum, | |
| quoque vident oculi minimum est, cum maxima cernant; | |
| sic animi sedes tenui sub corde locata | |
| per totum angusto regnat de limite corpus. | 930 |
| materiae ne quaere modum, sed perspice vires, | |
| quas ratio, non pondus, habet: ratio omnia vincit. | |
| ne dubites homini divinos credere visus, | |
| iam facit ipse deos mittitque ad sidera numen, | |
| maius et Augusto crescet sub principe caelum. | 935 |