| LIBER QVINTVS | |
| Hic alius finisset iter signisque relatis | 5.1 |
| quis adversa meant stellarum numina quinque | |
| quadriiugis et Phoebus equis et Delia bigis | |
| non ultra struxisset opus, caeloque rediret | |
| ac per descensum medios percurreret ignes | 5 |
| Saturni, Iovis et Martis Solisque, sub illis | |
| post Venerem et Maia natum te, Luna, vagantem. | |
| me properare etiam mundus iubet omnia circum | |
| sidera vectatum toto decurrere caelo, | |
| cum semel aetherios ausus conscendere currus | 10 |
| summum contigerim sua per fastigia culmen. | |
| hinc vocat Orion, magni pars maxima caeli, | |
| et ratis heroum, quae nunc quoque navigat astris, | |
| Fluminaque errantis late sinuantia flexus | |
| et biferum Cetos squamis atque ore tremendo | 15 |
| Hesperidumque vigil custos et divitis auri | |
| et Canis in totum portans incendia mundum | |
| araque divorum, cui votum solvit Olympus; | |
| illinc per geminas Anguis qui labitur Arctos | |
| Heniochusque memor currus plaustrique Bootes | 20 |
| atque Ariadnaeae caelestia dona coronae, | |
| victor et invisae Perseus cum falce Medusae | |
| Andromedanque necans genitor cum coniuge Cepheus, | |
| quaque volat stellatus Equus celerique Sagittae | |
| Delphinus certans et Iuppiter alite tectus, | 25 |
| ceteraque in toto passim labentia caelo. | |
| quae mihi per proprias vires sunt cuncta canenda | |
| quid valeant ortu, quid cum merguntur in undas, | |
| et quota de bis sex astris pars quaeque reducat. | |
| Vir gregis et ponti victor, cui parte relicta | 32 |
| nomen onusque dedit nec pelle immunis ab ipsa, | |
| Colchidos et magicas artes qui visere Iolcon | |
| Medeae iussit movitque venena per orbem, | 35 |
| nunc quoque vicinam puppi, ceu naviget, Argo | |
| a dextri lateris ducit regione per astra. | |
| sed tum prima suos puppis consurgit in ignes, | |
| quattuor in partes cum Corniger extulit ora. | |
| illa quisquis erit terris oriente creatus, | 40 |
| rector erit puppis clavoque immobilis haerens | |
| mutabit pelago terras ventisque sequetur | |
| fortunam totumque volet tranare profundum | |
| classibus atque alios menses altumque videre | |
| Phasin et in cautes Tiphyn superare ruentem. | 45 |
| tolle sitos ortus hominum sub sidere tali, | |
| sustuleris bellum Troiae classemque solutam | |
| sanguine et appulsam terris; non invehet undis | |
| Persida nec pelagus Xerxes facietque tegetque; | |
| versa Syracusis Salamis non merget Athenas, | 50 |
| Punica nec toto fluitabunt aequore rostra | |
| Actiacosque sinus inter suspensus utrimque | |
| orbis et in ponto caeli fortuna natabit. | |
| his ducibus caeco ducuntur in aequore classes | |
| et coit ipsa sibi tellus totusque per usus | 55 |
| diversos rerum ventis arcessitur orbis. | |
| Sed decima lateris surgens de parte sinistri | |
| maximus Orion magnumque amplexus Olympum, | |
| quo fulgente super terras caelumque trahente | |
| ementita diem nigras nox contrahit alas, | 60 |
| sollertis animos, velocia corpora finget | |
| atque agilem officio mentem curasque per omnis | |
| indelassato properantia corda vigore. | |
| instar erit populi totaque habitabit in urbe | |
| limina pervolitans unumque per omnia verbum | 65 |
| mane salutandi portans communis amicus. | |
| Sed, cum se terris Aries ter quinque peractis | |
| partibus extollit, primum iuga tollit ab undis | |
| Heniochus clivoque rotas convellit ab imo, | |
| qua gelidus Boreas aquilonibus instat acutis. | 70 |
| ille dabit proprium studium caeloque retentas | |
| quas prius in terris agitator amaverat artes: | |
| stare levi curru moderantem quattuor ora | |
| spumigeris frenata lupis et flectere equorum | |
| praevalidas vires ac torto stringere gyro; | 75 |
| at, cum laxato fugerunt cardine claustra, | |
| exagitare feros pronumque antire volantis | |
| vixque rotis levibus summum contingere campum | |
| vincentem pedibus ventos, vel prima tenentem | |
| agmina in obliquum cursus agitare malignos | 80 |
| obstantemque mora totum praecludere circum, | |
| vel medium turbae nunc dextros ire per orbes | |
| fidentem campo, nunc meta currere acuta | |
| spemque sub extremo dubiam suspendere casu. | |
| nec non alterno desultor sidere dorso | 85 |
| quadrupedum et stabilis poterit defigere plantas, | |
| pervolitans et equos ludet per terga volantum; | |
| aut solo vectatus equo nunc arma movebit, | |
| nunc leget in longo per cursum praemia circo. | |
| quidquid de tali studio formatur habebit. | 90 |
| hinc mihi Salmoneus (qui caelum imitatus in orbe, | |
| pontibus impositis missisque per aera quadrigis | |
| expressisse sonum mundi sibi visus et ipsum | |
| admovisse Iovem terris, dum fulmina fingit | |
| sensit, et immissos ignes super ipse secutus | 95 |
| morte Iovem didicit) generatus possit haberi. | |
| hoc genitum credas de sidere Bellerophonten | |
| imposuisse viam mundo per signa volantem, | |
| cui caelum campus fuerat, terraeque fretumque | |
| sub pedibus, non ulla tulit vestigia cursus. | 100 |
| his erit Heniochi surgens tibi forma notanda. | |
| Cumque decem partes Aries duplicaverit ortus, | |
| incipient Haedi tremulum producere mentum | |
| hirtaque tum demum terris promittere terga | |
| qua dexter Boreas spirat. ne crede severae | 105 |
| frontis opus fingi, strictosque hinc ora Catones | |
| abruptumque pari Torquatum et Horatia facta. | |
| maius onus signo est, Haedis nec tanta petulcis | |
| conveniunt: levibus gaudent lascivaque signant | |
| pectora; et in lusus facilis agilemque vigorem | 110 |
| desudant; vario ducunt in amore iuventam; | |
| in vulnus numquam virtus sed saepe libido | |
| impellit, turpisque emitur vel morte voluptas; | |
| et minimum cecidisse malum est, quia crimine vincunt. | |
| nec non et cultus pecorum nascentibus addunt | 115 |
| pastoremque suum generant, cui fistula collo | |
| haereat et voces alterna per oscula ducat. | |
| Sed, cum bis denas augebit septima partes | |
| Lanigeri, surgent Hyades. quo tempore natis | |
| nulla quies placet, in nullo sunt otia fructu, | 120 |
| sed populum turbamque petunt rerumque tumultus. | |
| seditio clamorque iuvat, Gracchosque tenentis | |
| rostra volunt Montemque Sacrum rarosque Quirites; | |
| pacis bella probant curaeque alimenta ministrant. | |
| immundosque greges agitant per sordida rura; | 125 |
| et fidum Laertiadae genuere syboten. | |
| hos generant Hyades mores surgentibus astris. | |
| Ultima Lanigeri cum pars excluditur orbi, | |
| quae totum ostendit terris atque eruit undis, | |
| Olenie servans praegressos tollitur Haedos | 130 |
| egelido stellata polo, qua dextera pars est, | |
| officio magni mater Iovis. illa Tonanti | |
| fida alimenta dedit pectusque implevit hiantis | |
| lacte suo, dedit et dignas ad fulmina vires. | |
| hinc trepidae mentes tremebundaque corda creantur | 135 |
| suspensa ad strepitus levibusque obnoxia causis. | |
| his etiam ingenita est visendi ignota cupido, | |
| ut nova per montes quaerunt arbusta capellae, | |
| semper et ulterius pascentes tendere gaudent. | |
| Taurus, in aversos praeceps cum tollitur ortus, | 140 |
| sexta parte sui certantis luce sorores | |
| Pleiadas ducit. quibus aspirantibus almam | |
| in lucem eduntur Bacchi Venerisque sequaces | |
| perque dapes mensasque super petulantia corda | |
| et sale mordaci dulcis quaerentia risus. | 145 |
| illis cura sui cultus frontisque decorae | |
| semper erit: tortos in fluctum ponere crines | |
| aut vinclis revocare comas et vertice denso | |
| fingere et appositis caput emutare capillis | |
| pumicibusque cavis horrentia membra polire | 150 |
| atque odisse virum teretisque optare lacertos. | |
| femineae vestes, nec in usum tegmina plantis | |
| sed speciem, fictique placent ad mollia gressus. | |
| naturae pudet, atque habitat sub pectore caeca | |
| ambitio, et morbum virtutis nomine iactant. | 155 |
| semper amare parum est: cupient et amare videri. | |
| Iam vero Geminis fraterna ferentibus astra | |
| in caelum summoque natantibus aequore ponti | |
| septima pars Leporem tollit. quo sidere natis | |
| vix alas natura negat volucrisque meatus: | 160 |
| tantus erit per membra vigor referentia ventos. | |
| ille prius victor stadio quam missus abibit; | |
| ille cito motu rigidos eludere caestus, | |
| nunc exire levis missas nunc mittere palmas, | |
| ille pilam celeri fugientem reddere planta | 165 |
| et pedibus pensare manus et ludere fulcro | |
| mobilibusque citos ictus glomerare lacertis, | |
| ille potens turba perfundere membra pilarum | |
| per totumque vagas corpus disponere palmas, | |
| ut teneat tantos orbes sibique ipse reludat | 170 |
| et velut edoctos iubeat volitare per ipsum. | |
| invigilat curis, somnos industria vincit, | |
| otia per varios exercet dulcia lusus. | |
| Nunc Cancro vicina canam, cui parte sinistra | |
| consurgunt Iugulae. quibus aspirantibus orti | 175 |
| te, Meleagre, colunt flammis absentibus ustum | |
| reddentemque tuae per mortem munera matri, | |
| cuius et ante necem paulatim vita sepulta est, | |
| atque Atalantaeos conatum ferre labores, | |
| et Calydonea bellantem rupe puellam | 180 |
| vincentemque viros et quam potuisse videre | |
| virgine maius erat sternentem vulnere primo. | |
| quaque erat Actaeon silvis mirandus, et ante | |
| quam canibus nova praeda fuit, ducuntur et ipsi, | |
| retibus et claudunt campos, formidine montes. | 185 |
| mendacisque parant foveas laqueosque tenacis | |
| currentisque feras pedicarum compede nectunt | |
| aut canibus ferrove necant praedasque reportant. | |
| sunt quibus in ponto studium est cepisse ferarum | |
| diversas facies et caeco mersa profundo | 190 |
| sternere litoreis monstrorum corpora harenis | |
| horrendumque fretis in bella lacessere pontum | |
| et colare vagos inductis retibus amnes | |
| ac per nulla sequi dubias vestigia praedas, | |
| luxuriae quia terra parum, fastidit et orbem | 195 |
| venter, et ipse gulam Nereus ex aequore pascit. | |
| At Procyon oriens, cum iam vicesima Cancro | |
| septimaque ex undis pars sese emergit in astra, | |
| venatus non ille quidem verum arma creatis | |
| venandi tribuit. catulos nutrire sagacis | 200 |
| et genus a proavis, mores numerare per urbes, | |
| retiaque et valida venabula cuspide fixa | |
| lentaque correctis formare hastilia nodis, | |
| et quaecumque solet venandi poscere cura | |
| in proprios fabricare dabit venalia quaestus. | 205 |
| Cum vero in vastos surget Nemeaeus hiatus, | |
| exoritur candens latratque Canicula flammas | |
| et rabit igne suo geminatque incendia solis. | |
| qua subdente facem terris radiosque vomente | |
| divinat cineres orbes fatumque supremum | 210 |
| sortitur, languetque suis Neptunus in undis, | |
| et viridis nemori sanguis decedit et herbis. | |
| cuncta peregrinos orbes animalia quaerunt | |
| atque eget alterius mundus; natura suismet | |
| aegrotat morbis nimios obsessa per aestus | 215 |
| inque rogo vivit: tantus per sidera fervor | |
| funditur atque uno cessant in lumine cuncta. | |
| haec ubi se ponto per primas extulit oras, | |
| nascentem quam nec pelagi restinxerit unda, | |
| effrenos animos violentaque pectora finget | 220 |
| irarumque dabit fluctus odiumque metumque | |
| totius vulgi. praecurrunt verba loquentis, | |
| ante os est animus nec magnis concita causis | |
| corda micant et lingua rabit latratque loquendo, | |
| morsibus et crebris dentes in voce relinquit. | 225 |
| ardescit vino vitium, viresque ministrat | |
| Bacchus et in flammam saevas exsuscitat iras. | |
| nec silvas rupesque timent vastosque leones | |
| aut spumantis apri dentes atque arma ferarum, | |
| effunduntque suas concesso in corpore flammas. | 230 |
| ne talis mirere artes sub sidere tali, | |
| cernis ut ipsum etiam sidus venetur in astris; | |
| praegressum quaerit Leporem comprendere cursu. | |
| Ultima pars magni cum tollitur orta Leonis, | |
| Crater auratis surgit caelatus ab astris. | 235 |
| inde trahit quicumque genus moresque, sequetur | |
| irriguos ruris campos amnesque lacusque, | |
| et te, Bacche, tuas nubentem iunget ad ulmos, | |
| disponetve iugis imitatus fronde choreas, | |
| robore vel proprio fidentem in bracchia ducet | 240 |
| teque tibi credet semperque, ut matre resectum, | |
| abiunget thalamis, segetemque interseret uvis, | |
| quaeque alia innumeri cultus est forma per orbem | |
| pro regione colet. nec parce vina recepta | |
| hauriet, emeritis et fructibus ipse fruetur | 245 |
| gaudebitque mero mergetque in pocula mentem. | |
| nec solum terrae spem credet in annua vota: | |
| annonae quoque vectigal mercesque sequetur | |
| praecipue quas umor alit nec deserit unda. | |
| talis effinget Crater umoris amator. | 250 |
| Iam subit Erigone. quae cum tibi quinque feretur | |
| partibus ereptis ponto, tollentur ab undis | |
| clara Ariadnaeae quondam monumenta coronae | |
| et mollis tribuent artes. hinc dona puellae | |
| namque nitent, illinc oriens est ipsa puella. | 255 |
| ille colet nitidis gemmantem floribus hortum | |
| caeruleumque oleis viridemve in gramine collem. | 260 |
| pallentis violas et purpureos hyacinthos | 257 |
| liliaque et Tyrias imitata papavera luces | |
| vernantisque rosae rubicundo sanguine florem | |
| conseret et veris depinget prata figuris. | 261 |
| aut varios nectet flores sertisque locabit | |
| effingetque suum sidus similisque <coronas | |
| Cnosiacae faciet; calamosque> in mutua pressos | 263a |
| incoquet atque Arabum Syriis mulcebit odores | 264 |
| et medios unguenta dabit referentia flatus, | 265 |
| ut sit adulterio sucorum gratia maior. | |
| munditiae <cordi> cultusque artesque decorae | |
| et lenocinium vitae praesensque voluptas. | |
| Virginis hoc anni poscunt floresque Coronae. | |
| At, cum per decimam consurgens horrida partem | 270 |
| Spica feret prae se vallantis corpus aristas, | |
| arvorum ingenerat studium rurisque colendi | |
| seminaque in faenus sulcatis credere terris | |
| usuramque sequi maiorem sorte receptis | |
| frugibus innumeris atque horrea quaerere messi | 275 |
| (quod solum decuit mortalis nosse metallum: | |
| nulla fames, non ulla forent ieiunia terris; | |
| dives erat census saturatis gentibus <olim | |
| argenti venis aurique latentibus> orbi) | 278a |
| et, si forte labor vires tardaverit, artes | 279 |
| quis sine nulla Ceres, non ullus seminis usus, | 280 |
| subdere fracturo silici frumenta superque | |
| ducere pendentis orbes et mergere farra | |
| ac torrere focis hominumque alimenta parare | |
| atque unum genus in multas variare figuras. | |
| et, quia dispositis habitatur spica per artem | 285 |
| frugibus, ac structo similis componitur ordo, | |
| seminibusque suis cellas atque horrea praebet, | |
| sculpentem faciet sanctis laquearia templis | |
| condentemque novum caelum per tecta Tonantis. | |
| haec fuerat quondam divis concessa figura, | 290 |
| nunc iam luxuriae pars est: triclinia templis | |
| concertant, tectique auro iam vescimur auro. | |
| Sed parte octava surgentem cerne Sagittam | |
| Chelarum. dabit haec iaculum torquere lacertis, | |
| et calamum nervis, glaebas et mittere virgis, | 295 |
| pendentemque suo volucrem deprendere caelo, | |
| cuspide vel triplici securum figere piscem. | |
| quod potius dederim Teucro sidusve genusve, | |
| teve, Philoctete, cui malim credere parti? | |
| Hectoris ille faces arcu taedamque fugavit, | 300 |
| mittebat saevos ignes quae mille carinis. | |
| hic sortem pharetra Troiae bellique gerebat, | |
| maior et armatis hostis subsederat exul. | |
| quin etiam ille pater tali de sidere cretus | |
| esse potest, qui serpentem super ora cubantem | 305 |
| infelix nati somnumque animamque bibentem | |
| sustinuit misso petere ac prosternere telo. | |
| ars erat esse patrem; vicit natura periclum | |
| et pariter iuvenem somnoque ac morte levavit | |
| tunc iterum natum et fato per somnia raptum. | 310 |
| At, cum secretis improvidus Haedus in antris | |
| erranti similis fratrum vestigia quaerit | |
| postque gregem longo producitur intervallo, | |
| sollertis animos agitataque pectora in usus | |
| effingit varios nec deficientia curis | 315 |
| nec contenta domo. populi sunt illa ministra | |
| perque magistratus et publica iura feruntur. | |
| non illo coram digitos quaesiverit hasta, | |
| defueritque bonis sector, poenamque lucretur | |
| noxius et patriam fraudarit debitor aeris. | 320 |
| cognitor est urbis. nec non lascivit amores | |
| in varios ponitque forum suadente Lyaeo, | |
| mobilis in saltus et scaenae mollior arte. | |
| Nunc surgente Lyra testudinis enatat undis | |
| forma per heredem tantum post fata sonantis, | 325 |
| qua quondam somnumque fretis Oeagrius Orpheus | |
| et sensus scopulis et silvis addidit aures | |
| et Diti lacrimas et morti denique finem. | |
| hinc venient vocis dotes chordaeque sonantis | |
| garrulaque <in> modulos diversa tibia forma | 330 |
| et quodcumque manu loquitur flatuque movetur. | |
| ille dabit cantus inter convivia dulcis | |
| mulcebitque sono Bacchum noctemque tenebit. | |
| quin etiam curas inter secreta movebit | |
| carmina furtivo modulatus murmure vocem, | 335 |
| solus et ipse suas semper cantabit ad aures, | |
| sic dictante Lyra, cum pars vicesima sexta | |
| Chelarum surget, quae cornua ducet ad astra. | |
| Quid regione Nepae vix partes octo trahentis | |
| Ara ferens turis stellis imitantibus ignem, | 340 |
| in qua devoti quondam cecidere Gigantes, | |
| nec prius armavit violento fulmine dextram | |
| Iuppiter, ante deos quam constitit ipse sacerdos? | |
| quos potius fingent ortus quam templa colentis | |
| atque auctoratos in tertia iura ministros, | 345 |
| divorumque sacra venerantis numina voce, | |
| paene deos et qui possint ventura videre? | |
| Quattuor appositis Centaurus partibus effert | |
| sidera et ex ipso mores nascentibus addit. | |
| aut stimulis agitabit onus mixtasque iugabit | 350 |
| semine quadrupedes aut curru celsior ibit | |
| aut onerabit equos armis aut ducet in arma. | |
| ille tenet medicas artes ad membra ferarum | |
| et non auditos mutarum tollere morbos. | |
| hoc est artis opus, non exspectare gementis | 355 |
| et sibi non aegrum iamdudum credere corpus. | |
| Hunc subit Arcitenens, cuius pars quinta nitentem | |
| Arcturum ostendit ponto. quo tempore natis | |
| Fortuna ipsa suos audet committere census, | |
| regalis ut opes et sancta aeraria servent | 360 |
| regnantes sub rege suo rerumque ministri, | |
| tutelamque gerant populi, domibusve regendis | |
| praepositi curas alieno limine claudant. | |
| Arcitenens cum se totum produxerit undis, | |
| ter decima sub parte feri formantibus astris | 365 |
| plumeus in caelum nitidis Olor evolat alis. | |
| quo surgente trahens lucem matremque relinquens | |
| ipse quoque aerios populos caeloque dicatum | |
| alituum genus in studium censusque vocabit. | |
| mille fluent artes: aut bellum indicere mundo | 370 |
| et medios inter volucrem prensare meatus, | |
| aut nidis damnare suis, ramove sedentem | |
| pascentemve super surgentia ducere lina. | |
| atque haec in luxum. iam ventri longius itur | |
| quam modo militiae: Numidarum pascimur oris | 375 |
| Phasidos et lucis; arcessitur inde macellum | |
| unde aurata novo devecta est aequore pellis. | |
| quin etiam linguas hominum sensusque docebit | |
| aerias volucres novaque in commercia ducet | |
| verbaque praecipiet naturae lege negata. | 380 |
| ipse deum Cycnus condit vocemque sub illo | |
| non totus volucer, secumque immurmurat intus. | |
| nec te praetereant clausas qui culmine summo | |
| pascere aves Veneris gaudent et reddere caelo | |
| aut certis revocare notis, totamve per urbem | 385 |
| qui gestant caveis volucres ad iussa paratas, | |
| quorum omnis parvo consistit passere census. | |
| has erit et similis tribuens Olor aureus artes. | |
| Anguitenens magno circumdatus orbe draconis, | |
| cum venit in regione tuae, Capricorne, figurae, | 390 |
| non inimica facit serpentum membra creatis. | |
| accipient sinibusque suis peploque fluenti | |
| osculaque horrendis iungent impune venenis. | |
| At, cum se patrio producens aequore Piscis | |
| in caelumque ferens alienis finibus ibit, | 395 |
| quisquis erit tali capiens sub tempore vitam, | |
| litoribus ripisve suos circumferet annos, | |
| pendentem et caeco captabit in aequore piscem, | |
| et perlucentis cupiens prensare lapillos | 531 |
| verticibus mediis oculos immittet avaros | |
| cumque suis domibus concha valloque latentis | 399 |
| protrahet immersus. nihil est audere relictum: | 400 |
| quaestus naufragio petitur corpusque profundo | |
| immissum pariter quam praeda exquiritur ipsa. | |
| nec semper tanti merces est parva laboris: | |
| censibus aequantur conchae, lapidumque nitore | |
| vix quisquam est locuples. oneratur terra profundo. | 405 |
| tali sorte suas artes per litora tractat, | |
| aut emit externos pretio mutatque labores | |
| institor aequoreae varia sub imagine mercis. | |
| Cumque Fidis magno succedunt sidera mundo | |
| quaesitor scelerum veniet vindexque reorum, | 410 |
| qui commissa suis rimabitur argumentis | |
| in lucemque trahet tacita latitantia fraude. | |
| hinc etiam immitis tortor poenaeque minister | |
| et quisquis verove favet culpamve perodit | |
| proditur atque alto qui iurgia pectore tollat. | 415 |
| Caeruleus ponto cum se Delphinus in astra | |
| erigit et squamam stellis imitantibus exit, | |
| ambiguus terrae partus pelagique creatur. | |
| nam, velut ipse citis perlabitur aequora pinnis | |
| nunc summum scindens pelagus nunc alta profundi | 420 |
| et sinibus vires sumit fluctumque figurat, | |
| sic, venit ex illo quisquis, volitabit in undis. | |
| nunc alterna ferens in lentos bracchia tractus | |
| <conspicuus franget spumanti limite pontum> | 423a |
| et plausa resonabit aqua, nunc aequore mersas | 424 |
| diducet palmas furtiva biremis in ipso, | 425 |
| nunc in aquas rectus veniet passuque natabit | |
| et vada mentitus reddet super aequora campum; | |
| aut immota ferens in tergus membra latusque | |
| non onerabit aquas summisque accumbet in undis | |
| pendebitque super, totus sine remige velum. | 430 |
| illis in ponto iucundum est quaerere pontum, | |
| corporaque immergunt undis ipsumque sub antris | |
| Nerea et aequoreas conantur visere Nymphas, | |
| exportantque maris praedas et rapta profundo | |
| naufragia atque imas avidi scrutantur harenas. | 435 |
| par ex diverso studium sociatur utrumque | |
| in genus atque uno digestum semine surgit. | |
| adnumeres etiam illa licet cognata per artem | |
| corpora, quae valido saliunt excussa petauro | |
| alternosque cient motus, elatus et ante | 440 |
| nunc iacet atque huius casu suspenditur ille, | |
| membrave per flammas orbesque emissa flagrantis, | |
| quae delphina suo per inane imitantia motu | 444 |
| molliter ut liquidis per humum ponuntur in undis | 443 |
| et viduata volant pinnis et in aere ludunt. | 445 |
| at, si deficient artes, remanebit in illis | |
| materies tamen apta; dabit natura vigorem | |
| atque alacris cursus campoque volantia membra. | |
| Sed regione means Cepheus umentis Aquari | |
| non dabit in lusum mores. facit ora severae | 450 |
| frontis <is> ac vultus componit pondere mentis. | |
| pascentur curis veterumque exempla revolvent | |
| semper et antiqui laudabunt verba Catonis. | |
| componet teneros etiam qui nutriat annos | 455 |
| et dominum dominus praetextae lege sequatur | |
| quodque agat id credat, stupefactus imagine iuris, | |
| tutorisve supercilium patruive rigorem. | 454 |
| quin etiam tragico praestabunt verba coturno, | 458 |
| cuius erit, quamquam in chartis, stilus ipse cruentus | |
| nec minus hae scelerum facie rerumque tumultu | 460 |
| gaudebunt. vix una trium memorare sepulcra | |
| ructantemque patrem natos solemque reversum | |
| et caecum sine nube diem, Thebana iuvabit | |
| dicere bella uteri mixtumque in fratre parentem, | |
| quin et Medeae natos fratremque patremque, | 465 |
| hinc vestes flammas illinc pro munere missas | |
| aeriamque fugam natosque ex ignibus annos. | |
| mille alias rerum species in carmina ducent; | |
| forsitan ipse etiam Cepheus referetur in actus. | |
| et, siquis studio scribendi mitior ibit, | 470 |
| comica componet laetis spectacula ludis, | |
| ardentis iuvenes raptasque in amore puellas | |
| elusosque senes agilisque per omnia servos, | |
| quis in cuncta suam produxit saecula vitam | |
| doctior urbe sua linguae sub flore Menander, | 475 |
| qui vitae ostendit vitam chartisque sacravit. | |
| et, si tanta operum vires commenta negarint, | |
| externis tamen aptus erit, nunc voce poetis | |
| nunc tacito gestu referensque affectibus ora, | |
| et sua dicendo faciet, | 480a |
| scaenisque togatos | 482b |
| aut magnos heroas aget, | 482a |
| solusque per omnis | 480b |
| ibit personas et turbam reddet in uno; | 481 |
| omnis fortunae vultum per membra reducet, | 483 |
| aequabitque choros gestu cogetque videre | |
| praesentem Troiam Priamumque ante ora cadentem. | 485 |
| Nunc Aquilae sidus referam, quae parte sinistra | |
| rorantis iuvenis, quem terris sustulit ipsa, | |
| fertur et extentis praedam circumvolat alis. | |
| fulmina missa refert et caelo militat ales | |
| bis sextamque notat partem fluvialis Aquari. | 490 |
| illius in terris orientis tempore natus | |
| ad spolia et partas surget vel caede rapinas | |
| nec pacem bello, civem discernet ab hoste, | 494 |
| cumque hominum derit strages, dabit ille ferarum. | 493 |
| ipse sibi lex est, et qua fert cumque voluntas | 495 |
| praecipitant vires; laus est contemnere cuncta. | |
| et, si forte bonis accesserit impetus ausis, | |
| improbitas fiet virtus, et condere bella | |
| et magnis patriam poterit ditare triumphis. | |
| et, quia non tractat volucris sed suggerit arma | 500 |
| immissosque refert ignes et fulmina reddit, | |
| regis erit magnive ducis per bella minister | |
| ingentisque suis praestabit viribus usus. | |
| At, cum Cassiope bis denis partibus actis | |
| aequorei iuvenis dextra de parte resurgit, | 505 |
| artifices auri faciet, qui mille figuris | |
| vertere opus possint caraeque acquirere dotem | |
| materiae et lapidum vivos miscere colores. | |
| hinc Augusta nitent sacratis munera templis, | |
| aurea Phoebeis certantia lumina flammis | 511 |
| gemmarumque umbra radiantes lucibus ignes. | |
| hinc Pompeia manent veteris monumenta triumphi | |
| et Mithridateos vultus induta tropaea, | 510 |
| non exstincta die semperque recentia flammis. | 515 |
| hinc lenocinium formae cultusque repertus | |
| corporis atque auro quaesita est gratia frontis | |
| perque caput ducti lapides per colla manusque | |
| et pedibus niveis fulserunt aurea vincla. | |
| quid potius matrona velit tractare creatos | 520 |
| quam factum revocare suos quod possit ad usus? | |
| ac, ne materies tali sub munere desit, | |
| quaerere sub terris aurum furtoque latentem | |
| naturam eruere <omnem> orbemque invertere praedae | |
| imperat et glaebas inter deprendere gazam | 525 |
| invitamque novo tandem producere caelo. | |
| ille etiam fulvas avidus numerabit harenas | |
| perfundetque novo stillantia litora ponto | |
| parvaque ramentis faciet momenta minutis | |
| Pactolive leget census spumantis in aurum; | 530 |
| aut coquet argenti glaebas venamque latentem | 533 |
| eruet et silicem rivo saliente liquabit; | |
| aut facti mercator erit per utrumque metalli, | 535 |
| alterum et alterius semper mutabit ad usus. | |
| talia Cassiope nascentum pectora finget. | |
| Andromedae sequitur sidus, quae Piscibus ortis | |
| bis sex in partes caelo venit aurea dextro. | |
| hanc quondam poenae dirorum culpa parentum | 540 |
| prodidit, infestus totis cum finibus omnis | |
| incubuit pontus, fluitavit naufraga tellus, | |
| et quod erat regnum pelagus fuit. una malorum | 514 |
| proposita est merces, vesano dedere ponto | 543 |
| Andromedan, teneros ut belua manderet artus. | |
| hic hymenaeus erat, solataque publica damna | 545 |
| privatis lacrimans ornatur victima poenae | |
| induiturque sinus non haec ad vota paratos, | |
| virginis et vivae rapitur sine funere funus. | |
| at, simul infesti ventum est ad litora ponti, | |
| mollia per duras panduntur bracchia cautes; | 550 |
| astrinxere pedes scopulis, iniectaque vincla, | |
| et cruce virginea moritura puella pependit. | |
| servatur tamen in poena vultusque pudorque; | |
| supplicia ipsa decent; nivea cervice reclinis | |
| molliter ipsa suae custos est visa figurae. | 555 |
| defluxere sinus umeris fugitque lacertos | |
| vestis et effusi scapulis haesere capilli. | |
| te circum alcyones pinnis planxere volantes | |
| fleveruntque tuos miserando carmine casus | |
| et tibi contextas umbram fecere per alas. | 560 |
| ad tua sustinuit fluctus spectacula pontus | |
| assuetasque sibi desît perfundere rupes, | |
| extulit et liquido Nereis ab aequore vultus | |
| et, casus miserata tuos, roravit et undas. | |
| ipsa levi flatu refovens pendentia membra | 565 |
| aura per extremas resonavit flebile rupes. | |
| tandem Gorgonei victorem Persea monstri | |
| felix illa dies redeuntem ad litora duxit. | |
| isque, ubi pendentem vidit de rupe puellam, | |
| deriguit, facie quem non stupefecerat hostis, | 570 |
| vixque manu spolium tenuit, victorque Medusae | |
| victus in Andromeda est. iam cautibus invidet ipsis | |
| felicisque vocat, teneant quae membra, catenas; | |
| et, postquam poenae causam cognovit ab ipsa, | |
| destinat in thalamos per bellum vadere ponti, | 575 |
| altera si Gorgo veniat, non territus illa. | |
| concitat aerios cursus flentisque parentes | |
| promissu vitae recreat pactusque maritam | |
| ad litus remeat. gravidus iam surgere pontus | |
| coeperat ac longo fugiebant agmine fluctus | 580 |
| impellentis onus monstri. caput eminet undas | |
| scindentis pelagusque vomit, circumsonat aequor | |
| dentibus, inque ipso rapidum mare navigat ore; | |
| hinc vasti surgunt immensis torquibus orbes | |
| tergaque consumunt pelagus. sonat undique Phorcys | 585 |
| atque ipsi metuunt montes scopulique ruentem. | |
| infelix virgo, quamvis sub vindice tanto | |
| quae tua tunc fuerat facies! quam fugit in auras | |
| spiritus! ut toto caruerunt sanguine membra, | |
| cum tua fata cavis e rupibus ipsa videres | 590 |
| adnantemque tibi poenam pelagusque ferentem | |
| quantula praeda maris! quassis hic subvolat alis | |
| Perseus et semet caelo iaculatur in hostem | |
| Gorgoneo tinctum defigens sanguine ferrum. | |
| illa subit contra versamque a gurgite frontem | 595 |
| erigit et tortis innitens orbibus alte | |
| emicat ac toto sublimis corpore fertur. | |
| sed, quantum illa subit, semper, iaculata profundo, | |
| in tantum revolat laxumque per aethera ludit | |
| Perseus et ceti subeuntis verberat ora. | 600 |
| nec cedit tamen illa viro, sed saevit in auras | |
| morsibus, et vani crepitant sine vulnere dentes; | |
| efflat et in caelum pelagus mergitque volantem | |
| sanguineis undis pontumque exstillat in astra. | |
| spectabat pugnam pugnandi causa puella, | 605 |
| iamque oblita sui metuit pro vindice tali | |
| suspirans animoque magis quam corpore pendet. | |
| tandem confossis subsedit belua membris | |
| plena maris summasque iterum remeavit ad undas | |
| et magnum vasto contexit corpore pontum, | 610 |
| tum quoque terribilis nec virginis ore videnda. | |
| perfundit liquido Perseus in marmore corpus, | |
| maior et ex undis ad cautes pervolat altas | |
| solvitque haerentem vinclis de rupe puellam | |
| desponsam pugna, nupturam dote mariti. | 615 |
| hic dedit Andromedae caelum stellisque sacravit | |
| mercedem tanti belli, quo concidit ipsa | |
| Gorgone non levius monstrum pelagusque levavit. | |
| Quisquis in Andromedae surgentis tempora ponto | |
| nascitur, immitis veniet poenaeque minister | 620 |
| carceris et duri custos, quo stante superbe | |
| prostratae iaceant miserorum in limine matres | |
| pernoctesque patres cupiant extrema suorum | |
| oscula et in proprias animam transferre medullas. | |
| carnificisque venit mortem vendentis imago | 625 |
| accensosque rogos, cui stricta saepe securi | |
| supplicium vectigal erit, qui denique posset | |
| pendentem e scopulis ipsam spectare puellam, | |
| vinctorum dominus sociusque in parte catenae | |
| interdum, poenis ut noxia corpora servet. | 630 |
| Piscibus exortis cum pars vicesima prima | |
| signabit terrae limen, fulgebit et orbi, | |
| aerius nascetur Equus caeloque volabit, | |
| velocisque dabit sub tali tempore partus | |
| omne per officium vigilantia membra ferentis. | 635 |
| hic glomerabit equo gyros dorsoque superbus | |
| ardua bella geret rector cum milite mixtus; | |
| hic stadium fraudare fide poteritque videri | |
| mentitus passus et campum tollere cursu. | |
| nam quis ab extremo citius revolaverit orbe | 640 |
| nuntius extremumve levis penetraverit orbem? | |
| vilibus ille etiam sanabit vulnera sucis | |
| quadrupedum, et medicas herbas in membra ferarum | |
| noverit, humanos et quae nascentur ad usus. | |
| Nixa genu species et Graio nomine dicta | 645 |
| Engonasin, cui nulla fides sub origine constat, | |
| dextra per extremos attollit lumina Pisces. | |
| hinc fuga nascentum, dolus insidiaeque creantur, | |
| grassatorque venit media metuendus in urbe. | |
| et, si forte aliquas animus consurget in artes, | 650 |
| in praerupta dabit studium, vendetque periclo | |
| ingenium, ac tenuis ausus sine limite gressus | |
| certa per extentos ponet vestigia funes | |
| et caeli meditatus iter vestigia perdet | |
| paene sua et pendens populum suspendet ab ipso. | 655 |
| Laeva sub extremis consurgunt sidera Ceti | |
| Piscibus Andromedan ponto caeloque sequentis. | |
| hoc trahit in pelagi caedes et vulnera natos | |
| squamigeri gregis, extentis laqueare porfundum | |
| retibus et pontum vinclis artare furentis; | 660 |
| et velut in laxo securas aequore phocas | |
| carceribus claudent raris et compede nectent | |
| incautosque trahent macularum nemine thynnos. | |
| nec cepisse sat est: luctantur corpora nodis | |
| exceptantque novas acies ferroque necantur, | 665 |
| inficiturque suo permixtus sanguine pontus. | |
| tum quoque, cum toto iacuerunt litore praedae, | |
| altera fit caedis caedes: scinduntur in artus, | |
| corpore et ex uno varius discribitur usus. | |
| illa datis melior, sucis pars illa retentis. | 670 |
| hinc sanies pretiosa fluit floremque cruoris | |
| evomit ex mixto gustum sale temperat oris; | |
| illa putris turbae strages confunditur omnis | |
| permiscetque suas alterna in damna figuras | |
| communemque cibis usum sucumque ministrat. | 675 |
| aut, cum caeruleo stetit ipsa simillima ponto | |
| squamigerum nubes turbaque immobilis haeret, | |
| excipitur vasta circum vallata sagena | |
| ingentisque lacus et Bacchi dolia complet | |
| umorisque vomit socias per mutua dotes | 680 |
| et fluit in liquidam tabem resoluta medullas. | |
| quin etiam magnas poterunt celebrare salinas | |
| et pontum coquere et ponti secernere virus, | |
| cum solidum certo distendunt margine campum | |
| appelluntque suo deductum ex aequore fluctum | 685 |
| claudendoque negant abitum: sic suscipit undas | |
| area et epoto per solem umore nitescit. | |
| congeritur siccum pelagus mensisque profundi | |
| canities detonsa maris, spumaeque rigentis | |
| ingentis faciunt tumulos, pelagique venenum, | 690 |
| quo perit usus aquae suco corruptus amaro, | |
| vitali sale permutant redduntque salubre. | |
| At, revoluta polo cum primis vultibus Arctos | |
| ad sua perpetuos revocat vestigia passus | |
| numquam tincta vadis sed semper flexilis orbe, | 695 |
| [aut Cynosura minor cum prima luce resurgit | |
| et pariter vastusve Leo vel Scorpius acer | |
| nocte sub extrema promittunt iura diei] | |
| non inimica ferae tali sub tempore natis | |
| ora ferent, placidasque regent commercia gentes. | 700 |
| ille manu vastos poterit frenare leones | |
| et palpare lupos, pantheris ludere captis, | |
| nec fugiet validas cognati sideris ursas | |
| inque artes hominum perversaque munera ducet; | |
| ille elephanta premet dorso stimulisque movebit | 705 |
| turpiter in tanto cedentem pondere punctis; | |
| ille tigrim rabie solvet pacique domabit, | |
| quaeque alia infestant furiis animalia terras | |
| iunget amicitia secum, catulosque sagacis | |
| * | 709a |
| has stellis proprias vires et tempora rerum | 30 |
| constituit magni quondam fabricator Olympi. | |
| * | 709b |
| tertia Pleiadas dotavit forma sorores | 710 |
| femineum rubro vultum suffusa pyropo, | |
| invenitque parem sub te, Cynosura, colorem, | |
| et quos Delphinus iaculatur quattuor ignes | |
| Deltotonque tribus facibus, similique nitentem | |
| luce Aquilam et flexos per lubrica terga dracones. | 715 |
| tum quartum sextumque genus discernitur omni | |
| e numero, summamque gradus qui iungit utramque. | |
| maxima pars numero censu concluditur imo, | |
| quae neque per cunctas noctes neque tempore in omni | |
| resplendet vasto caeli summota profundo, | 720 |
| sed, cum clara suos avertit Delia cursus | |
| cumque vagae stellae terris sua lumina condunt, | |
| mersit et ardentis Orion aureus ignes | |
| signaque transgressus permutat tempora Phoebus, | |
| effulget tenebris et nocte accenditur atra. | 725 |
| tum conferta licet caeli fulgentia templa | |
| cernere seminibus <minimis> totumque micare | |
| stipatum stellis mundum nec cedere summa | 729 |
| floribus aut siccae curvum per litus harenae, | 730 |
| sed, quot eant semper nascentes aequore fluctus, | |
| quot delapsa cadant foliorum milia silvis, | |
| amplius hoc ignes numero volitare per orbem. | |
| utque per ingentis populus discribitur urbes, | |
| principiumque patres retinent et proximum equester | 735 |
| ordo locum, populumque equiti populoque subire | |
| vulgus iners videas et iam sine nomine turbam, | |
| sic etiam magno quaedam res publica mundo est | |
| quam natura facit, quae caelo condidit urbem. | |
| sunt stellae procerum similes, sunt proxima primis | 740 |
| sidera, suntque gradus atque omnia iusta priorum: | |
| maximus est populus summo qui culmine fertur; | |
| cui si pro numero vires natura dedisset, | |
| ipse suas aether flammas sufferre nequiret, | |
| totus et accenso mundus flagraret Olympo. | 745 |