| Liber secundus | |
| Asiae in Nostrum mare Tanainque vergentis quem dixi finis ac | 2.1.1 |
| situs est, ac per eundem amnem in Maeotida remeantibus ad dexteram | |
| Europa est, modo sinistro latere innavigantium adposita. in ea Riphaeis | |
| montibus proxuma,—et huc enim pertinent—, cadentes adsidue nives | |
| adeo invia efficiunt, ut ultra ne visum quidem intendentium admittant. | 5 |
| deinde est regio ditis admodum soli, inhabitabilis tamen, quia grypi, | |
| saevum et pertinax ferarum genus, aurum terra penitus egestum mire | |
| amant mireque custodiunt, et sunt infesti attingentibus. hominum | 2.1 |
| primi sunt Scythae Scytharumque quis singuli oculi esse dicuntur | |
| Arimaspoe, ab eis Essedones usque ad Maeotida. huius flexum Buces | |
| amnis secat. Agathyrsi et Sauromatae ambiunt; quia pro sedibus | |
| plaustra habent dicti Amaxobioe. obliqua tunc ad Bosphorum plaga | 5 |
| excurrens Ponto ac Maeotide includit<ur>. in Paludem vergentia | 3.1 |
| Satarchae tenent, in Bosphorum Cimmerica oppida Murmecion, Panti- | |
| capaeon, Theodosia, Hermisium, in Euxinum mare Taurici. super eos | |
| sinus portuosus et ideo Calos limen appellatus promunturiis duobus | |
| includitur. alterum Criu metopon vocant, Carambico quod in Asia | 5 |
| diximus par et adversum, Parthenion alterum. oppidum adiacet Cher- | |
| rone<sus>, a Diana, si creditur, conditum, et nymphaeo specu quod | |
| in arce eius nymphis sacratum est maxime inlustre. subit tum ripam | 4.1 |
| mare, et donec quinque milium passuum spatio absit a Maeotide, | |
| refugientia usque subsequens litora, quod Satarchae et Taurici tenent | |
| paene insulam reddit. quod inter Paludem et sinum est Taphrae nominan- | |
| tur, sinus Carcinites. in eo urbs est Carcine, quam duo flumina Gerrhos | 5 |
| et Ypacares uno ostio effluentia adtingunt, verum diversis fontibus et | |
| aliunde delapsa. nam Gerrhos inter Basilidas et Nomadas, <Ypacares | |
| per Nomadas> evolvitur. silvae deinde sunt quas maximas hae terrae | 5.1 |
| ferunt, et Panticapes qui Nomadas Georgosque disterminat. terra tum | |
| longe distenta excedens tenui radice litori adnectitur, post spatiosa | |
| modice paulatim se ipsa fastigat, et quasi in mucronem longa colligens | |
| latera facie positi ensis adiecta est. Achilles infesta classe mare Ponticum | 5 |
| ingressus ibi ludicro certamine celebrasse victoriam, et cum ab armis | |
| quies erat se ac suos cursu exercitavisse memoratur. ideo dicta est | |
| Dromos Achilleos. tum Borysthenes gentem sui nominis adluit, inter | 6.1 |
| Scythiae amnes amoenissimus turbidis aliis liquidissimus defluit, | |
| placidior quam ceteri potarique pulcherrimus. alit laetissima pabula | |
| magnosque pisces, quibus et optimus sapor et nulla ossa sunt. longe | |
| venit ignotisque ortus e fontibus quadraginta dierum iter alveo stringit, | 5 |
| tantoque spatio navigabilis secundum Borysthenidam et Olbian, Graeca | |
| oppida, egreditur. Callippidas Hypanis includit. ex grandi palude | 7.1 |
| oritur, quam matrem eius accolae appellant, et diu qualis natus est | |
| defluit. tandem non longe a mari ex parvo fonte, cui Exampaeo cog- | |
| nomen est, adeo amaras aquas accipit, ut ipse quoque iam sui dissimilis | |
| et non dulcis hinc defluat. Asiaces proximus inter Callippidas Asiacas- | 5 |
| que descendit. hos ab Histricis Tyra separat; surgit in Neuris, qua | |
| exit sui nominis oppidum adtingit. at ille qui Scythiae populos a sequenti- | 8.1 |
| bus dirimit, apertis in Germania fontibus, alio quam desinit nomine | |
| exoritur. nam per immania magnarum gentium diu Danuvius est, | |
| deinde aliter eum adpellantibus accolis fit Hister, acceptisque aliquot | |
| amnibus, ingens iam et eorum qui in Nostrum mare decidunt tantum | 5 |
| Nilo minor, totidem quot ille ostiis, sed tribus tenuibus, reliquis naviga- | |
| bilibus effluit. ingenia cultusque gentium differunt. Essedones funera | 9.1 |
| parentium laeti et victimis ac festo coetu familiarium celebrant. corpora | |
| ipsa laniata et caesis pecorum visceribus inmixta epulando consumunt. | |
| capita ubi fabre expolivere, auro vincta pro poculis gerunt. haec sunt | |
| apud eos ipsos pietatis ultima officia. Agathyrsi ora artusque pingunt, | 10.1 |
| ut quique maioribus praestant, ita magis aut minus: ceterum isdem | |
| omnes notis et sic ut ablui nequeant. Satarchae auri argentique, maxi- | |
| marum pestium, ignari vice rerum commercia exercent, atque ob saeva | |
| hiemis admodum adsiduae, demersis in humum sedibus, specus aut | 5 |
| suffossa habitant, totum bracati corpus, et nisi qua vident etiam ora | |
| vestiti. Tauri Iphigeniae et Orestis adventu maxime memorati immanes | 11.1 |
| sunt moribus, immanemque famam habent solere pro victimis advenas | |
| caedere. Basilidis ab Hercule et Echidna generis principia sunt, mores | |
| regii, arma tantum sagittae. vagi Nomades pecorum pabula secuntur, | |
| atque ut illa [pecorum] durant ita diu stata sede agunt. colunt Georgi | 5 |
| exercentque agros. Asiacae furari quid sit ignorant, ideoque nec sua | |
| custodiunt nec aliena contingunt. interius habitantium ritus asperior | 12.1 |
| et incultior regio est. bella caedesque amant, mosque est bellantibus | |
| cruorem eius quem primum interemerunt ipsis ex vulneribus ebibere. | |
| ut quisque plures interem[er]it, ita apud eos habetur eximius; ceterum | |
| expertem esse caedis inter opprobria vel maximum. ne foedera quidem | 5 |
| incruenta sunt; sauciant se qui paciscuntur, exemptumque sanguinem | |
| ubi permiscuere degustant. id putant mansurae fidei pignus certissimum. | |
| inter epulas quot quisque interfecerit referre laetissima et frequentis- | 13.1 |
| sima mentio, binisque poculis qui plurimos rettulere perpotant. is inter | |
| iocantis honos praecipuus est. pocula ut Essedones parentium, ita | |
| inimicissimorum capitibus expoliunt. apud Anthropophagos ipsae | 14.1 |
| etiam epulae visceribus humanis apparantur. Geloni hostium cutibus | |
| equos seque velant, illos reliqui corporis, se capitum. Melanchlaenis | |
| atra vestis et ex ea nomen, Neuris statum singulis tempus est, quo si | |
| velint in lupos, iterumque in eos qui fuere mutentur. Mars omnium | 15.1 |
| deus; ei pro simulacris enses et cinctoria dedicant, hominesque pro | |
| victumis feriunt. terrae late patent, et ob excedentia ripas suas plerum- | |
| que flumina nusquam non ad pabula fertiles, alicubi usque eo steriles | |
| ad cetera, ut qui habitant lignorum egentes ignes ossibus alant. | 5 |
| His Thracia proxima est, eaque a Pontici lateris fronte usque in | 16.1 |
| Illyrios penitus inmissa, qua latera agit Histro pelagoque contingitur. | |
| regio nec caelo laeta nec solo, et nisi qua mari propior est, infecunda, | |
| frigida, eorumque quae seruntur maligne admodum patiens, raro | |
| usquam pomiferam arborem, vitem frequentius tolerat: sed nec eius | 5 |
| quidem fructus maturat ac mitigat, nisi ubi frigora obiectu frondium | |
| cultores arcuere. viros benignius alit, non ad speciem tamen, nam et | |
| illis asper atque indecens corporum habitus est, ceterum ad ferociam | |
| et numerum, ut multi immitesque sunt maxime ferax. paucos amnis | 17.1 |
| qui in pelagus evadunt, verum celeberrimos Hebrum et Neston <et> | |
| Strymona emittit. montes interior adtollit Haemon et Rhodopen et | |
| Orbelon, sacris Liberi patris et coetu Maenadum, Orpheo primum | |
| initiante, celebratos. e quis Haemos in tantum altitudinis abit, ut | 5 |
| Euxinum et Hadrian ex summo vertice ostendat. una gens Thraces | 18.1 |
| habitant, aliis aliisque praediti et nominibus et moribus. quidam feri | |
| sunt et paratissimi ad mortem, Getae utique. id varia opinio perficit; | |
| alii redituras putant animas obeuntium, alii etsi non redeant non extin- | |
| gui tamen, sed ad beatiora transire, alii emori quidem, sed id melius | 5 |
| esse quam vivere. itaque lugentur apud quosdam puerperia natique | |
| deflentur, funera contra festa sunt, et veluti sacra cantu lusuque celebran- | |
| tur. ne feminis quidem segnis animus est. super mortuorum virorum | 19.1 |
| corpora interfici simulque sepeliri votum eximium habent, et quia | |
| plures simul singulis nuptae sunt, cuius id sit decus apud iudicaturos | |
| magno certamine adfectant. moribus datur estque maxime laetum, | |
| cum in hoc contenditur vincere. maerent aliae vocibus, et cum acer- | 20.1 |
| bissimis planctibus efferunt. at quibus consolari eas animus est, arma | |
| opesque ad rogos deferunt, paratique, ut dictitant, cum fato iacentis, | |
| si detur in manus, vel pacisci vel decernere, ubi nec pugnae nec pecuniae | |
| locus sit, †manentque dominas proci†. nupturae virgines non a parentibus | 21.1 |
| viris traduntur, sed publice aut locantur ducendae aut veneunt. utrum | |
| fiat ex specie et moribus causa est. probae formosaeque in pretio sunt, | |
| ceteras qui habeant mercede quaeruntur. vini usus quibusdam ignotus | |
| est: epulantibus tamen ubi super ignes quos circumsident quaedam | 5 |
| semina ingesta sunt, similis ebrietati hilaritas ex nidore contingit. in | 22.1 |
| litoribus Histro est proxima Histropolis, deinde <a> Milesiis deducta | |
| Callatis, tum Tomoe et portus Caria et Tiristis promunturium, quod | |
| praetervectos alter Ponti angulus accipit, adversus Phasiaco et nisi | |
| amplior foret similis. fuit hic Bizone, motu terrae intercidit. est portus | 5 |
| Crunos, urbes Dionysopolis, Odessos, Messembria, Anchialos, et intimo | |
| in sinu, atque ubi Pontus alterum sui flexum angulo finit, magna | |
| Apollonia. recta dehinc ora, nisi quod media ferme in promunturium | 23.1 |
| quod Thynian vocant exit, et incurvis contra se litoribus obtenditur, | |
| urbesque sustinet Halmydeson et Philias et Phinopolim. hactenus Pon- | |
| tus. deinde est Bosphorus et Propontis, in Bosphoro Byzantion, in | 24.1 |
| Propontide Selymbria, Perinthos, Bytinis; amnesque qui interfluunt | |
| Erginos et Atyras. tum Rhesso regnata quondam pars Thraciae, et | |
| Bisanthe Samiorum, et ingens aliquando Cypsela. post locus quem | |
| Grai Macron tichos adpellant, et in radice magnae paene insulae sedens | 5 |
| Lysimachia. terra quae sequitur nusquam lata atque hic artissima inter | 25.1 |
| Hellespontum Aegaeumque procurrit. angustias Isthmon, frontem eius | |
| Mastusiam, totam Chersonessum adpellant ob multa memorabilem. | |
| est in ea flumen Aegos, naufragio classis Atticae insigne; est et Abydo | 26.1 |
| obiacens Sestos, Leandri amore pernobile; est et regio in qua Persarum | |
| exercitus divisas spatio pelagoque terras ausus pontibus iungere, mirum | |
| atque ingens facinus, ex Asia in Graeciam pedes et non navigata maria | |
| transgressus est; sunt Protesilai ossa consecrata delubro; est et portus | 5 |
| Coelos, Atheniensibus et Lacedaemoniis navali acie decernentibus | |
| Laconicae classis signatus excidio; est Cynos sema, tumulus Hecubae, | |
| sive ex figura canis in quam conversa traditur, sive ex fortuna in quam | |
| deciderat, humili nomine accepto; est Madytos, est Eleus quae finit | |
| Hellespontum. Aegaeum statim pelagus vaste longum litus inpellit, | 27.1 |
| summotasque terras hinc ad promunturium quod Sunium vocatur magno | |
| ambitu mollique circumagit. eius tractum legentibus praevectisque | |
| Mastusiam sinus intrandus est qui alterum Chersonesi latus adluens | |
| iugo facie vallis includitur, et ex fluvio quem accipit Melas dictus duas | 5 |
| urbes amplectitur, Alopeconensum et in altero Isthmi litore sitam | |
| Cardiam. eximia est Aenos ab Aenea profugo condita. circa Hebrum | 28.1 |
| Cicones, trans eundem Doriscos, ubi Xerxen copias suas quia numero | |
| non poterat spatio mensum ferunt. dein promunturium Serrhion, et | |
| quo canentem Orphea secuta narrantur etiam nemora Zone. tum Sthe- | |
| nos fluvius, et ripis eius adiacens Maronia. regio ulterior Diomeden | 29.1 |
| tulit, inmanibus equis mandendos solitum obiectare advenas et iisdem | |
| ab Hercule obiectum. turris quam Diomedis vocant signum fabulae | |
| remanet, et urbs quam soror eius suo nomine nominavit Abdere; sed ea | |
| magis id memorandum habet, quod Democritum physicum tulit, quam | 5 |
| quod ita condita est. ultra Nestos fluit, interque eum et Strymona urbes | 30.1 |
| sunt Philippi, Apollonia, Amphipolis; inter Strymona et Athon turris | |
| Calarnaea et portus Capru limen, urbs Acanthos et Echinia; inter | |
| Athon et Pallenen Cleona et Olynthos. Strymon, sicut diximus, amnis | |
| est longeque ortus et tenuis. alienis subinde aquis fit amplior, et ubi | 5 |
| non longe a mari lacum fecit, maiore quam venerat alveo erumpit. | |
| Atho mons adeo altus est, ut credatur altius etiam quam unde imbres | 31.1 |
| cadunt surgere. capit opinio fidem, quia de aris quas in vertice sustinet | |
| non abluitur cinis, sed quo relinquitur aggere manet. ceterum non | |
| promunturio ut alii, verum totus et toto longoque dorso procedit in | |
| pelagus. qua continenti adhaeret a Xerxe in Graios tendente perfossus | 32.1 |
| transnavigatusque est—adhuc freto navigabili pervius. ima eius tenent | |
| parvae Pelasgorum coloniae. in summo fuit oppidum Acrothoon, in | |
| quo, ut ferunt, dimidio longior quam in aliis terris aetas habitantium | |
| erat. Pallene soli tam patentis, ut quinque urbium sedes sit atque ager, | 33.1 |
| tota in altum abit, angusta satis unde incipit. ibi est Potidaea, at ubi | |
| latius patet, Mende Scioneque referendae, illa ab Eretriis, haec ab | |
| Achivis capto Ilio remeantibus posita. | |
| Tum Macedonum populi <ali>quot urbes habitant, quarum Pelle | 34.1 |
| est maxime inlustris. alumni efficiunt, Philippus Graeciae domitor, | |
| Alexander etiam Asiae. in litore flexus Megybernaeus, inter promun- | |
| turia Derim et Canastraeum et portum qui Cophos dicitur urbes Toronen | |
| et Myscellam atque unde ipsi nomen est Megybernam incingit. Canastraeo | 35.1 |
| promunturio Sane proxima est, Megybernaeus in medio, qua terra dat | |
| gremium, modice in litora ingreditur. ceterum longis et in altum in- | |
| missis lateribus ingens inde Thermaicus sinus est. in eum Axius per | |
| Macedonas, et iam per Thessalos Peneus excurrit. ante Axium Thes- | 5 |
| salonice est, inter utrumque Cassandria, Cydna, Aloros, Itharis. a | |
| Peneo ad Sepiada Corynthya, Meliboea, Castanaea pares ad famam | |
| nisi quod Philoctetes alumnus Meliboean inluminat. terrae interiores | 36.1 |
| claris locorum nominibus insignes paene nihil ignobile ferunt. hinc | |
| non longe est Olympus, hic Pelion hic Ossa, montes gigantum fabula | |
| belloque memorati; hic Musarum parens domusque Pieria; hic novissime | |
| calcatum Graio Herculi solum, saltus Oetaeus; hic sacro nemore nobilia | 5 |
| Tempe; hic Libethra carminum fontes. [obiacet] tum iam vaste et | 37.1 |
| multum prominens Graecia, et dum Myrtoum pelagus adtingat ab | |
| septentrione in meridiem vecta, qua sol oritur Aegaeis, qua occidit | |
| Ioniis fluctibus obiacet. ac proxime spatiosa et Hellas nomine grandi | |
| fronte procedit, mox mari utroque et Ionio magis latera eius intrante, | 5 |
| donec quattuor milia passuum pateat, media ferme prope inciditur. | |
| deinde rursum terris huc se et illuc, verum in Ionium mare magis ex- | 38.1 |
| pandentibus progressisque in altum, non tam lata quam coeperat, | |
| ingens tamen iterum et quasi paene insula extenditur, vocaturque | |
| Peloponnesos, ob sinus et promunturia, quis ut fibris litora eius incisa | |
| sunt, simul quod tenui tramite in latius effunditur, platani folio simil- | 5 |
| lima. a Macedonia prima est Thessalia, deinde Magnesia, Phthiotis, | 39.1 |
| Doris, Locris, Phocis, Boeotis, Atthis, Megaris, sed omnium Atthis | |
| clarissima; in Peloponneso Argolis, Laconice, Messenia, Achaia, Elis, | |
| Arcadia; ultra Aetolia, Acarnania et Epiros usque in Hadrian. de locis | 40.1 |
| atque urbibus quae mare non adluit haec maxime memoranda sunt: | |
| in Thessalia nunc Larissa aliquando Iolcos, in Magnesia Antronia, | |
| in Phthiotide Phthia, in Locride Cynos et Calliaros, in Phocide Delphi | |
| et mons Parnassos et Apollinis fanum atque oraculum, in Boeotia | 5 |
| Thebae et Cithaeron, fabulis carminibusque celebratus; in Atthide | 41.1 |
| Eleusin Cereri consecrata, et clariores quam ut indicari egeant Athenae, | |
| in Megaride unde regioni nomen est Megara, ut in Argolide Argos et | |
| Mycenae et templum Iunonis vetustate et religione percelebre, in | |
| Laconide Therapnae, Lacedaemon, Amyclae, mons Taygetus, in Mes- | 5 |
| senia Messene et Methone; in Achaia atque Elide quondam Pisae Oeno- | 42.1 |
| mai, Elis etiamnum, delubrumque Olympii Iovis, certamine quidem | |
| gymnico et singulari sanctitate, ipso tamen simulacro quod Phidiae | |
| opus est maxime nobile. Arcadiam Peloponnesiacae gentes undique | 43.1 |
| incingunt. in ea sunt urbes Psophis, Tegea, Orchomenos, montes Pholoe, | |
| Cyllenius, Parthenius, Maenalus, flumina Erymanthus et Ladon, in | |
| Aetolia Naupactos, in Acarnania Stratos oppida, in Epiro Dodonaei | |
| Iovis templum, et fons ideo sacer, quod cum sit frigidus et inmersas | 5 |
| faces sicut ceteri extinguat, ubi sine igne procul admoventur adcendit. | |
| at cum litora leguntur, a promunturio Sepiade per Demetrion et Halon | 44.1 |
| et Pteleon et Echinon ad Pagasaeum sinum cursus est. ille urbem Paga- | |
| san amplexus amnem Sperchion accipit, et quia Minyae Colchida | |
| petentes inde Argo navem solvere memoratur. ab eo ad Sunium ten- | 45.1 |
| dentibus illa praenaviganda: Maliacus et Opuntius grandes sinus, et in | |
| his caesorum etiam Laconum tropaea Thermopylae, Opoes, Scarpha, | |
| Cnemides, Alope, Anthedon, Larumnae, Aulis, Agamemnoniae Graiorum- | |
| que classis in Troiam coniurantium statio, Marathon magnarum mul- | 5 |
| tarumque virtutium testis iam inde a Theseo, Persica maxime clade | |
| pernotus; Rhamnus parva, inlustris tamen, quod in ea fanum est Amphi- | 46.1 |
| arai et Phidiaca Nemesis; Thoricos et Brauronia olim urbes iam tantum | |
| nomina. Sunium promunturium est, finitque id litus Hellados quod | |
| spectat orientem. inde ad meridiem terra convertitur usque ad Megaram | 47.1 |
| [atticae] ut modo latere ita nunc fronte pelago adiacens. ibi est Piraeus, | |
| Atheniensium portus, Scironia saxa saevo quondam Scironis hospitio | |
| etiam nunc infamia. Megarensium tractus Isthmon adtingit; de illo | 48.1 |
| cognomen est, quia quattuor milium spatio Aegaeum mare ab Ionio | |
| submovens angusto tramite Helladi Peloponneson adnectit. in eo est | |
| oppidum Cenchreae, fanum Neptuni, ludis quos Isthmicos vocant | |
| celebre, Corinthos olim clara opibus, post clade notior, nunc Romana | 5 |
| colonia, ex summa arce quam Acrocorinthon adpellant maria utraque | |
| contuens. Peloponnesi oram, sicut diximus, sinus et promunturia lace- | 49.1 |
| rant, ab oriente Bucephalos et Chersonessus et Scyllaeon, ad meridiem | |
| Malea, Taenaros, Acritas, Ichthys, ad vesperum Chelonates et Araxos. | |
| habitant ab Isthmo ad Scyllaeon Epidaurii, Aesculapi templo incluti, | |
| et Troezenii, fide societatis Atticae inlustres. portus Saronicus et | 50.1 |
| Schoenitas et Pogonus, oppida autem Epidaurus et Troezene et Her- | |
| miona his litoribus adposita sunt. inter Scyllaeon et Malean <sinus | |
| Argolicus dicitur, inter Malean> et Taenaron Laconicus, inter Taenaron | |
| et Acritan Asinaeus, inter Acritan et Ichthyn Cyparissius. in Argolico | 51.1 |
| sunt noti amnes Erasinus atque Inachus et notum oppidum Lerne, in | |
| Laconico Gythium et Eurotas, in ipso Taenaro Neptuni templum et | |
| specus, illi quem in Ponto Acherusium diximus facie et fabula similis, | |
| in Asinaeo flumen Pamisum, in Cyparissio Alpheus. nomen dedit urbs | 5 |
| in litore sita, huic Cyparissos, illi Asine. Messenii Pyliique terras colunt | 52.1 |
| et ipsa pelago Pylos adiacet. Cyllene, Callipolis, Patrae oram illam | |
| tenent in quam Chelonates et Araxos excurrunt, sed Cyllene quod | |
| Mercurium ibi natum arbitrantur insignis. Rhion deinde, maris id | |
| nomen est, anguste et velut freto latus orae sequentis incidens inter | 5 |
| Aetolos et Peloponnesiacos usque ad Isthmon inrumpit. in eo ad sep- | 53.1 |
| tentriones spectare litora incipiunt. in his est Aegion et Aegira et Olyros | |
| et Sicyon, at in adversis Pagae, Creusis, Anticyra, Oeanthia, Cirrha | |
| et notior aliquanto nomine Calydon et Euenos extra Rhion. in Acarnania | |
| maxime clara sunt oppidum Leucas, flumen Achelous. in Epiro nihil | 54.1 |
| Ambracio sinu nobilius est. facit sinus qui angustis faucibus et quae | |
| minus mille passibus pateant grande pelagus admittit, faciunt urbes | |
| quae adsident: Actium, Argi Amphilochii, Ambracia, Aeacidarum | |
| regna Pyrrhique. Butroton ultra est, deinde Ceraunii montes, ab his | 5 |
| flexus est in Hadrian. hoc mare magno recessu litorum acceptum et | 55.1 |
| vaste quidem in latitudinem patens, qua penetrat tamen vastius, | |
| Illyricis usque Tergestum, cetera Gallicis Italicisque gentibus cingitur. | |
| Partheni et Dasaretae prima eius tenent, sequentia Taulantii, Enche- | |
| leae, Phaeaces. dein sunt quos proprie Illyrios vocant, tum Piraei et | 56.1 |
| Liburni et Histri. urbium prima est Oricum, secunda Dyrrachium, | |
| Epidamnos ante erat, Romani nomen mutavere, quia velut in damnum | |
| ituris omen id visum est. ultra sunt Apollonia, Salona, Iader, Narona, | 57.1 |
| Tragurium, sinus Polaticus et Pola, quondam a Colchis ut ferunt habi- | |
| tata, in quantum res transeunt! nunc Romana colonia. amnes autem | |
| Aeas et Nar et Danuvius qui iam dictus est Hister: sed Aeas secundum | |
| Apolloniam, Nar inter Piraeos et Liburnos, per Histros Hister emittitur. | 5 |
| Tergeste intumo in sinu Hadriae situm finit Illyricum. | |
| De Italia magis quia ordo exigit quam quia monstrari eget, pauca | 58.1 |
| dicentur: nota sunt omnia. ab Alpibus incipit in altum excedere, atque | |
| ut procedit se media perpetuo iugo Appennini montis adtollens, inter | |
| Hadriaticum et Tuscum sive, ut aliter eadem adpellantur, inter Superum | |
| mare et Inferum excurrit diu solida. verum ubi longe abiit, in duo | 5 |
| cornua finditur, respicitque altero Siculum pelagus, altero Ionium: | |
| tota angusta et alicubi multo quam unde coepit angustior. interiora | 59.1 |
| eius aliae aliaeque gentes, sinistram partem Carni, et Veneti colunt | |
| Togatam Galliam; tum Italici populi Picentes, Frentani, Dauni, Apuli, | |
| Calabri, Sallentini. ad dextram sunt sub Alpibus Ligures, sub Ap- | |
| pennino Etruria; post Latium, Volsci, Campania et super Lucaniam | 5 |
| Bruttii. urbium quae procul a mari habitantur opulentissimae sunt | 60.1 |
| ad sinistram Patavium Antenoris, Mutina et Bononia, Romanorum | |
| coloniae, ad dextram Capua a Tuscis, et Roma quondam <a> pastoribus | |
| condita, nunc si pro materia dicatur alterum opus. at in oris proxima | 61.1 |
| est a Tergeste Concordia. interfluit Timavus novem capitibus exsurgens, | |
| uno ostio emissus; dein Natiso non longe a mari ditem adtingit Aquileiam. | |
| ultra est Altinum. superiora late occupat litora Padus. namque ab imis | 62.1 |
| radicibus Vesuli montis exortus parvis se primum e fontibus colligit, | |
| et aliquatenus exilis ac macer, mox aliis amnibus adeo augescit atque | |
| alitur, ut se per septem ad postremum ostia effundat. unum de eis | |
| magnum Padum adpellant. inde tam citus prosilit, ut discussis fluctibus | 63.1 |
| diu qualem emisit undam agat, suumque etiam in mari alveum servet, | |
| donec eum ex adverso litore Histriae eodem impetu profluens Hister | |
| amnis excipiat. hac re per ea loca navigantibus, qua utrimque amnes | |
| eunt, inter marinas aquas dulcium haustus est. a Pado ad Anconam | 64.1 |
| transitur Ravenna, Ariminum, Pisaurum, Fanestris colonia, flumen | |
| Metaurus atque Aesis. et illa in angusto illorum duorum promunturio- | |
| rum ex diverso coeuntium inflexi cubiti imagine sedens, et ideo a Grais | |
| dicta Ancon, inter Gallicas Italicasque gentes quasi terminus interest. | 5 |
| haec enim praegressos Piceni litora excipiunt: in quibus Numana, | 65.1 |
| Potentia, Cluana, Cupra urbes, castella autem Firmum, Hadria, Truen- | |
| tinum; id et fluvio qui praeterit nomen est. ab eo Frentani illa maritima | |
| habent, Aterni fluminis ostia, urbes Bucam et Histonium; Dauni autem | |
| Trifernum amnem, Cliterniam, Larinum, Teanum oppida, montemque | 5 |
| Garganum. sinus est continuo Apulo litore incinctus nomine Urias, | 66.1 |
| modicus spatio pleraque asper accessu, extra Sipontum aut ut Grai | |
| dixere Sipuntem, et flumen quod Canusium adtingens Aufidum adpellant, | |
| post Barium et Gnatia et Ennio cive nobiles Rudiae, et iam in Calabria | |
| Brundisium, Valetium, Lupiae, Hydrus mons, tum Sallentini campi et | 5 |
| Sallentina litora et urbs Graia Callipolis. hucusque Hadria, hucusque | 67.1 |
| Italiae latus alterum pertinet. frons eius in duo quidem se cornua, | |
| sicut supra diximus, scindit: ceterum mare quod inter utraque admisit | |
| tenuibus promunturiis semel iterumque distinguens non uno margine | |
| circumit, nec diffusum patensque sed per sinus recipit. primus Tarentinus | 68.1 |
| dicitur inter promunturia Sallentinum et Lacinium, in eoque sunt | |
| Tarentus, Metapontum, Heraclea, Croto, Thurium: secundus Scyllaceus | |
| inter promunturia Lacinium et Zephyrium, in quo est Petelia, Carcinus, | |
| Scyllaceum, Mystiae: tertius inter Zephyrium et Bruttium Consentiam, | 5 |
| Cauloniam, Locrosque circumdat. in Bruttio sunt Columna Rhegia, | |
| Rhegium, Scylla, Taurianum et Metaurum. hinc in Tuscum mare flexus | 69.1 |
| est et eiusdem terrae latus alterum, Maticana, Hipponium Vibove, | |
| Temesa, Clampetia, Blanda, Buxentum, Velia, Palinurus olim Phrygii | |
| gubernatoris nunc loci nomen, Paestanus sinus, Paestum oppidum, | |
| Silerus amnis, Picentia, Petrae quas Sirenes habitarunt, Minervae | 5 |
| promunturium, omnia Lucaniae loca; sinus Puteolanus, Syrrentum, | 70.1 |
| Herculaneum, Vesuvii montis adspectus, Pompei, Neapolis, Puteoli, | |
| lacus Lucrinus et Avernus, Baiae, Misenum, id nunc loci aliquando | |
| Phrygii militis nomen, Cumae, Liternum, Volturnus amnis, Volturnum | |
| oppidum, amoena Campaniae litora; Sinoessa, Liris, Minturnae, Formiae, | 71.1 |
| Fundi, Tarracina, Circes domus aliquando Circeia, Antium, Aphrodisium, | |
| Ardea, Laurentum, Ostia citra Tiberim in hoc latere sunt. ultra Pyrgi, | 72.1 |
| Minio, Castrum novum, Graviscae, Cosa, Telamon, Populonia, Caecina, | |
| Pisae, Etrusca et loca et flumina; deinde Luna Ligurum et Tigulia et | |
| Genua et Sabatia et Albingaunum; tum Paulo et Varum flumina utraque | |
| ab Alpibus delapsa, sed Varum quia Italiam finit aliquanto notius. Alpes | 73.1 |
| ipsae ab his litoribus longe lateque diffusae, primo ad septentrionem | |
| magno gradu excurrunt, deinde ubi Germaniam adtigerunt, verso | |
| impetu in orientem abeunt, diremptisque populis immanibus, usque | |
| in Thraciam penetrant. | 5 |
| Gallia Lemanno lacu et Cebennicis montibus in duo latera divisa, | 74.1 |
| atque altero Tuscum pelagus adtingens altero oceanum, hic a Varo | |
| illic a Rheno ad Pyrenaeum usque permittitur. pars Nostro mari ad- | |
| posita—fuit aliquando Bracata nunc Narbonensis—est magis culta | |
| et magis consita ideoque etiam laetior. urbium quas habet opulen- | 75.1 |
| tissimae sunt Vasio Vocontiorum, Vienna Allobrogum, Avennio Cava- | |
| rum, Arecomicorum Nemausus, Tolosa Tectosagum, Secundanorum | |
| Arausio, Sextanorum Arelate, Septimanorum Beterrae. sed antestat | |
| omnis Atacinorum Decimanorumque colonia, unde olim his terris | 5 |
| auxilium fuit, nunc et nomen et decus est Martius Narbo. in litoribus | 76.1 |
| aliquot sunt cum aliquis nominibus loca: ceterum rarae urbes quia | |
| rari portus, et omnis plaga austro atque africo exposita est. Nicaea | |
| tangit Alpes, tangit oppidum Deciatum, tangit Antipolis. deinde est | 77.1 |
| Forum Iuli, Octavanorum colonia, tum post Athenopolim et Olbiam | |
| et Tauroin et Citharisten est Lacydon, Massiliensium portus, et in eo | |
| ipsa Massilia. haec a Phocaeis oriunda et olim inter asperas posita, | |
| nunc ut pacatis ita dissimillimis tamen vicina gentibus, mirum quam | 5 |
| facile et tunc sedem alienam ceperit et adhuc morem suum teneat. inter | 78.1 |
| eum et Rhodanum Maritima Avaticorum stagno adsidet, Fossa Mariana | |
| partem eius amnis navigabili alveo effundit. alioqui litus ignobile est, | |
| lapideum ut vocant, in quo Herculem contra Alebiona et Dercynon, | |
| Neptuni liberos, dimicantem cum tela defecissent ab invocato Iove | 5 |
| adiutum imbre lapidum ferunt. credas pluvisse, adeo multi passim et | |
| late iacent. Rhodanus non longe ab Histri Rhenique fontibus surgit: | 79.1 |
| dein Lemanno lacu acceptus tenet impetum, seque per medium | |
| integer agens quantus venit egreditur, et inde contra in occidentem | |
| ablatus aliquamdiu Gallias dirimit, post cursu in meridiem abducto | |
| hac intrat, accessuque aliorum amnium iam grandis et subinde grandior | 5 |
| inter Volcas et Cavaras emittitur. ultra sunt stagna Volcarum, Ledum | 80.1 |
| flumen, castellum Latara, Mesua collis incinctus mari paene undique, | |
| ac nisi quod angusto aggere continenti adnectitur insula. tum ex Ceben- | |
| nis demissus Arauris iuxta Agathan, secundum Beterras Orbis fluit. | |
| Atax ex Pyrenaeo monte degressus, qua sui fontis aquis venit, exiguus | 81.1 |
| vadusque est, et iam ingentis alioqui alvei tenens nisi ubi Narbonem | |
| adtingit nusquam navigabilis, sed cum hibernis intumuit imbribus | |
| usque eo solitus insurgere, ut se ipse non capiat. lacus accipit eum | |
| Rubraesus nomine spatiosus admodum, sed qua mare admittit tenuis | 5 |
| aditu. ultra est Leucata litoris nomen et Salsulae fons, non dulcibus | 82.1 |
| aquis defluens sed salsioribus etiam quam marinae sunt; iuxta campus | |
| minuta harundine gracilique perviridis, ceterum stagno subeunte | |
| suspensus. id manifestat media pars eius quae abscissa proximis velut | |
| insula natat, pellique se atque adtrahi patitur. quin et ex his quae ad | 83.1 |
| imum perfossa sunt suffusum mare ostenditur. unde Grais nostrisque | |
| etiam auctoribus, verine ignorantia an prudentibus etiam mendacii | |
| lubidine visum est tradere posteris, in ea regione piscem e terra penitus | |
| erui, quod ubi ex alto hucusque penetravit per ea foramina ictu cap- | 5 |
| tantium interfectus extrahitur. inde est ora Sordonum et parva flumina | 84.1 |
| Telis et Ticis, ubi adcrevere persaeva, colonia Ruscino, vicus Eliberrae, | |
| magnae quondam urbis et magnarum opum tenue vestigium. tum inter | |
| Pyrenaei promunturia Portus Veneris in sinu salso et Cervaria locus | |
| Galliae finis. | 5 |
| Pyrenaeus primo hinc in Britannicum procurrit oceanum; tum in | 85.1 |
| terras fronte conversus Hispaniam inrumpit, et minore parte eius | |
| ad dexteram exclusa trahit perpetua latera continuus, donec per om- | |
| nem provinciam longo limite inmissus in ea litora quae occidenti sunt | |
| adversa perveniat. ipsa Hispania nisi qua Gallias tangit pelago undi- | 86.1 |
| que incincta, et ubi illis adhaeret maxime angusta paulatim se in Nostrum | |
| et oceanum mare extendit, magisque et magis latior ad occidentem abit | |
| ac fit ibi latissima, viris equis ferro plumbo aere argento auroque etiam | |
| abundans, et adeo fertilis, ut sicubi ob penuriam aquarum effeta ac | 5 |
| sui dissimilis est, linum tamen aut spartum alat. tribus autem est | 87.1 |
| distincta nominibus, parsque eius Tarraconensis, pars Baetica, pars | |
| Lusitania vocatur. Tarraconensis altero capite Gallias altero Baeticam | |
| Lusitaniamque contingens mari latera obicit Nostro qua meridiem, qua | |
| septentrionem spectat oceano. illas fluvius Anas separat, et ideo Baetica | 5 |
| maria utraque prospicit, ad occidentem Atlanticum, ad meridiem Nost- | |
| rum. Lusitania oceano tantummodo obiecta est, sed latere ad sep- | |
| tentriones, fronte ad occasum. urbium de mediterraneis in Tarraconensi | 88.1 |
| clarissimae fuerunt Palantia et Numantia, nunc est Caesaraugusta; | |
| in Lusitania Emerita, in Baetica Hastigi, Hispal, Corduba. at si litora | 89.1 |
| legas, a Cervaria proxima est rupes quae in altum Pyrenaeum extrudit, | |
| dein Ticis flumen ad Rhodam, Clodianum ad Emporias, tum mons | |
| Iovis, cuius partem occidenti adversam, eminentia cautium quae inter | |
| exigua spatia ut gradus subinde consurgunt, Scalas Hannibalis ad- | 5 |
| pellant. inde ad Tarraconem parva sunt oppida Blande, Iluro, Bae- | 90.1 |
| tulo, Barcino, Subur, Tolobi; parva flumina Baetulo iuxta Iovis mon- | |
| tem, Rubricatum in Barcinonis litore, inter Subur et Tolobin Maius. | |
| Tarraco urbs est in his oris maritimarum opulentissima. Tulcis eam | |
| modicus amnis, super ingens Hiberus Dertosam adtingit. inde se in | 91.1 |
| terras pelagus insinuat, et primum magno impetu admissum mox | |
| in duos sinus promunturio quod Ferrariam vocant finditur. prior Suc- | 92.1 |
| ronensis dicitur, maiorque ac magno satis ore pelagus accipiens, et quo | |
| magis penetratur angustior, Sorobin et Turiam et Sucronem non magna | |
| excipit flumina, urbes conplexus et alias quidem, sed notissimas Valen- | |
| tiam, et Saguntum illam fide atque aerumnis inclutam. sequens Ilici- | 93.1 |
| tanus Allonem habet et Lucentiam et unde ei nomen est Ilicem. hic | |
| iam terrae magis in altum eunt, latioremque quam fuerat Hispaniam | |
| faciunt. verum ab his quae dicta sunt ad principia Baeticae praeter | 94.1 |
| Carthaginem quam dux Poenorum Hasdrubal condidit nihil referendum | |
| est. in illius oris ignobilia sunt oppida et quorum mentio tantum ad | |
| ordinem pertinet, Urci in sinu quem Urcitanum vocant, extra Abdera, | |
| Suel, Ex, Maenoba, Malaca, Salduba, Lacippo, Barbesula. fit deinde | 95.1 |
| angustissimum pelagus, et proxima inter se Europae atque Africae | |
| litora montes efficiunt, ut initio diximus Columnae Herculis, Abila | |
| et Calpes, uterque quidem sed Calpes magis et paene totus in mare | |
| prominens. is mirum in modum concavus, ab ea parte qua spectat | 5 |
| occasum medium fere latus aperit, atque inde ingressis totus admodum | |
| pervius prope quantum patet specus; et sinus ultra est in eoque Carteia, | 96.1 |
| ut quidam putant aliquando Tartesos, et quam transvecti ex Africa | |
| Phoenices habitant atque unde nos sumus Tingentera. tum Mellaria | |
| et Bello et Baesippo usque ad Iunonis promunturium oram freti oc- | |
| cupat. illud iam in occidentem et oceanum obliquo iugo excurrens, | 5 |
| atque ei quod in Africa Ampelusiam esse dixeramus adversum, qua | |
| nostra maria sunt finit Europen. | |
| Gades insula quae egressis fretum obvia est, admonet ante reliquas | 97.1 |
| dicere quam in oceani litora terrarumque circuitum, ut initio promisimus, | |
| oratio excedat. paucae sunt in Maeotide, inde enim videtur commodis- | |
| simum incipere; neque omnes tamen incoluntur, nam ne pabula quidem | |
| large ferunt. hac re habitantibus caro magnorum piscium sole siccata | 5 |
| et in pollinem usque contusa pro farre est. paucae et in Ponto, Leuce | 98.1 |
| Borysthenis ostio obiecta, parva admodum, et quod ibi Achilles situs | |
| est Achillea cognomine. non longe a Colchis Aria quae Marti consecrata, | |
| ut fabulis traditur, tulit aves cum summa clade advenientium pinnas | |
| quasi tela iaculatas. sex sunt inter Histri ostia: ex his Peuce notissima | 5 |
| et maxima. Thynias, Mariandynorum finibus proxuma, urbem habet, | |
| quam quia Bithyni incolunt Bithynida adpellant. contra Thracium | 99.1 |
| Bosphorum duae parvae parvoque distantes spatio et aliquando creditae | |
| dictaeque concurrere et Cyaneae vocantur et Symplegades. in Propon- | |
| tide tantum Proconnesos habitatur. extra Hellespontum earum quae | 100.1 |
| Asiaticis regionibus adiacent clarissimae sunt Tenedos Sigeis adversa | |
| litoribus, et quo dicentur ordine ad promunturium Tauri montis exposi- | |
| tae quas quidam dici putavere Macaron, sive quod fortunati admodum | |
| caeli solique sunt, sive quod eas suo suorumque regno Macar occupa- | 5 |
| verat; in Troade Lesbos et in ea quinque olim oppida Antissa, Pyrrha, | 101.1 |
| Eresos, Methymna, Mitylene, in Ionia Chios et Samos, in Caria Coos, | |
| in Lycia Rhodos. in illis singulae sunt isdem nominibus urbes, in Rhodo | |
| tres quondam erant Lindos, Camiros, Ialysos. quae contra Tauri pro- | 102.1 |
| munturium inportune navigantibus obiacent Chelidoniae nominantur. | |
| in sinum, quem maximum Asia recepit, prope media Cypros ad ortum | |
| occasumque se inmittens recto iugo inter Ciliciam Syriasque porrigitur, | |
| ingens, ut quae aliquando novem regna ceperit et nunc aliquot urbes | 5 |
| ferat, quarum clarissimae Salamis, Paphos et quo primum ex mari | |
| Venerem egressam accolae adfirmant Palaepaphos. Parabos in Phoenice | 103.1 |
| est parva et quantum patet tota oppidum, frequens tamen, quia etiam | |
| super aliena tecta sedem ponere licet. parva et Canopos Nili ostio quod | |
| Canopicum vocant obvia est. Menelai gubernator Canopus ibi forte | |
| moriens nomen insulae, illa ostio dedit. Pharos nunc Alexandriae ponte | 104.1 |
| coniungitur, olim, ut Homerico carmine proditum est, ab eisdem oris | |
| cursu diei totius abducta, et si ita res fuit, videri potest consectantibus | |
| in tantum mutatae causas Nilum praebuisse, dum limum subinde et | |
| praecipue cum exundaret litori adnectens auget terras, spatiumque | 5 |
| augescentium in vicina vada promovet. in Africa contra maiorem | 105.1 |
| Syrtim Euteletos, contra minoris promunturia Meninx et Cercina, contra | |
| Carthaginis sinum Chyarae, Thylae et Aegatae, Romana clade memora- | |
| biles. plures Europae litoribus adpositae sunt: in Aegaeo mari prope | 106.1 |
| Thraciam Thasos, Imbros, Samothrace, Scandile, Polyaegos, Sciathos, | |
| Halonessos, et quam aliquando omnibus qui mares erant caesis tantum | |
| feminae tenuisse dicuntur Atho monti Lemnos adversa. Pagasaeus | |
| sinus Scyron prospicit, Cicynethon amplectitur. Euboea ad meridiem | 107.1 |
| promunturium Geraeston et Capherea, ad septentrionem Cenaeum ex- | |
| trudit, et nusquam lata duum milium spatium habet ubi artissima | |
| est, ceterum longa totique Boeotiae adposita angusto freto distat | |
| a litore. Euripon vocant, rapidum mare, et alterno cursu septiens | 108.1 |
| die ac septiens nocte fluctibus invicem versis adeo inmodice fluens, | |
| ut ventos etiam ac plena ventis navigia frustretur. aliquot in ea sunt | |
| oppida Styra, Eretria, Pyrrha, Nesos, Oechalia, verum opulentissimae | |
| Carystos et Chalcis. in Atthide Helene est nota stupro Helenae, et | 109.1 |
| Salamis excidio classis Persicae notior. circa Peloponneson etiam nunc | |
| in Aegaeo Pitynussa et Aegina Epidaurico litori proxima, Troezenio | |
| Calauria inter ignobiles alias leto Demosthenis nobilis; in Myrtoo Cythera | 110.1 |
| contra Malean, Oenussa et Theganusa contra Acritan; in Ionio Prote, | |
| Asteria, Cephallania, Neritos, Same, Zacynthos, Dulichium et inter | |
| non ignobiles Ulixis nomine Ithaca maxime inlustris; in Epiro Echinades | |
| et olim Plotae nunc Strophades; contra Ambracium sinum Leucadia, | 5 |
| et vicina Hadriatico mari Corcyra. hae Thracum Graiorumque terris | |
| obiacent. at interius Melos, Olearos, Aegilia, Cothon, Ius, Thia, Thera, | 111.1 |
| Gyaros, Hippuris, Donysa, Cythnos, Chalcis, Icaria, Cinara, Nisyros, | |
| Lebinthos, Calymnia, Syme. hae quia dispersae sunt Sporades, at | |
| Ceos, Sicinos, Siphnos, Seriphos, Rhenea, Paros, Myconos, Syros, | |
| Tenos, Naxos, Delos, Andros quia in orbem iacent Cyclades dictae. | 5 |
| super eas iam in medio mari ingens et centum quondam urbibus habitata | 112.1 |
| Crete ad orientem promunturium Samonium, ad occidentem Criu meto- | |
| pon inmittit, nisi maior esset, Cypri similis, multis famigerata fabulis, | |
| adventu Europae, Pasiphaae et Ariadnae amoribus, Minotauri feritate | |
| fatoque, Daedali operibus et fuga, Tali statione atque morte, maxime | 5 |
| tamen eo quod ibi sepulti Iovis paene clarum vestigium, sepulcrum | |
| cui nomen eius insculptum est adcolae ostendunt. urbium notissimae | 113.1 |
| Cnossos, Gortyna, Lyctos, Lycastos, Olopyxos, Therapnae, Cydonea, | |
| Moratusa, Dictynna. inter colles quod ibi nutritum Iovem accepimus | |
| fama Idaei montis excellit. iuxta est Astypalaea, Naumachos, Zephyre, | 114.1 |
| Chryse, Caudos et quas Musagorus numero tres uno tamen vocabulo | |
| adpellant, atque unde Carpathio mari cognomen est Carpathos. in | |
| Hadria Apsoros, Dyscelados, Absyrtis, Issa, Titana, Hydria, Electrides, | |
| nigra Corcyra, Linguarum, Diomedia, Aestria, Asine, atque ut Alexand- | 5 |
| riae ita Brundisio adiacens Pharos. Sicilia, aliquando ut ferunt continens | 115.1 |
| et agro Bruttio adnexa, post freto maris Siculi abscissa est. id angustum | |
| et anceps alterno cursu modo in Tuscum modo in Ionium pelagus perflu- | |
| it, atrox saevum et Scyllae Charybdisque saevis nominibus inclutum. | |
| Scylla saxum est, Charybdis mare, utrumque noxium adpulsis. ipsa | 5 |
| ingens et tribus promunturiis in diversa procurrens Graecae litterae | |
| imaginem quae Delta dicitur efficit. Pachynum vocatur quod Grae- | 116.1 |
| ciam spectat, Lilybaeum quod in Africam, Pelorias quod in Italiam | |
| vergens Scyllae adversum est. causa nominis Pelorus gubernator ab | |
| Hannibale ibi conditus, quem idem vir profugus ex Africa, et per ea | |
| loca Syriam petens, quia procul intuenti videbantur continua esse | 5 |
| litora et non pervium pelagus, proditum se arbitratus occiderat. ab | 117.1 |
| eo ad Pachynum ora quae extenditur Ionium mare adtingens haec | |
| fert inlustria: Messanam, Tauromenium, Catinam, Megarida, Syracusas | |
| et in his mirabilem Arethusam. fons est in quo visuntur iacta in Alphe- | |
| um amnem ut diximus Peloponnesiaco litori infusum: unde ille creditur | 5 |
| non se consociare pelago, sed subter maria terrasque depressus huc | |
| agere alveum atque hic se rursus extollere. inter Pachynum et Lily- | 118.1 |
| baeum Acragas est et Heraclea et Thermae; inter Lilybaeum et Pelorida | |
| Panhormus et Himera, interius vero Leontini et Centuripinum et | |
| Hybla aliaeque conplures; famam habet ob Cereris templum Henna | |
| praecipuam. montium Eryx maxime memoratur ob delubrum Veneris | 119.1 |
| ab Aenea conditum, et Aetna quod Cyclopas olim tulit, nunc adsiduis | |
| ignibus flagrat. de amnibus Himera referendus, quia in media admo- | |
| dum ortus in diversa decurrit, scindensque eam utrimque alio ore | |
| in Libycum alio in Tuscum mare devenit. circa Siciliam in Siculo freto | 120.1 |
| est Aeaee, quam Calypso habitasse dicitur, Africam versus Gaulos, | |
| Melita, Cossura, propius Italiam Galata, et illae septem quas Aeoli | |
| adpellant Osteodes, Lipara, Heraclea, Didyma, Phoenicusa, ac sicut | |
| Aetna perpetuo flagrat igne Hiera et Strongyle. sed Pithecusa, Leu- | 121.1 |
| cothea, Aenaria, Sidonia, Capreae, Prochyta, Pontiae, Pandateria, | |
| Sinonia, Palmaria Italico lateri citra Tiberina ostia <ad>iacent. ultra | 122.1 |
| aliquot sunt parvae Dianium, Igilium, Carbania, Urgo, Ilva, Capraria, | |
| duae grandes fretoque divisae, quarum Corsica Etrusco litori propior, | |
| inter latera tenuis et longa, praeterquam ubi Aleria et Mariana coloniae | |
| sunt a barbaris colitur: Sardinia Africum pelagus adtingens, nisi quod | 123.1 |
| in occidentem quam in orientem angustius spectat, par et quadrata | |
| undique et nusquam non aliquanto spatiosior quam ubi longissima est | |
| Corsica, ceterum fertilis et soli quam caeli melioris, atque ut fecunda | |
| ita paene pestilens. in ea populorum antiquissimi sunt Ilienses, urbium | 5 |
| antiquissimae Caralis et Sulci. at in Gallia quas referre conveniat solae | 124.1 |
| sunt Stoechades ab ora Ligurum ad Massiliam usque dispersae. Baliares | |
| in Hispania contra Tarraconensia litora sitae non longe inter se distant, | |
| et ex spatio sui cognominibus acceptis maiores minoresque perhibentur. | |
| castella sunt in minoribus Iamno et Mago, in maioribus Palma et Pol- | 5 |
| lentia coloniae. Ebusos e regione promunturii quod in Sucronensi sinu | 125.1 |
| Ferrariam vocant eodem nomine urbem habet, frumentis tantum non | |
| fecunda ad alia largior, et omnium animalium quae nocent adeo expers, | |
| ut ne ea quidem quae de agrestibus mitia sunt aut generet aut si in- | |
| vecta sunt sustineat. contra est Colubraria, cuius meminisse succurrit, | 126.1 |
| quod cum scateat multo ac malefico genere serpentium et sit ideo | |
| inhabitabilis, tamen ingressis eam intra id spatium, quod Ebusitana | |
| humo circumsignaverunt, sine pernicie et tuta est, isdem illis serpentibus, | |
| qui alioqui solent obvios adpetere, adspectum eius pulveris aliquod | 5 |
| velut virus procul et cum pavore fugientibus. |