| IV | |
| Vir tuus est epulas nobis aditurus easdem— | 1.4.1 |
| ultima coena tuo sit, precor, illa viro! | |
| ergo ego dilectam tantum conviva puellam | |
| adspiciam? tangi quem iuvet, alter erit, | |
| alteriusque sinus apte subiecta fovebis? | 5 |
| iniciet collo, cum volet, ille manum? | |
| desino mirari, posito quod candida vino | |
| Atracis ambiguos traxit in arma viros. | |
| nec mihi silva domus, nec equo mea membra cohaerent— | |
| vix a te videor posse tenere manus! | 10 |
| Quae tibi sint facienda tamen cognosce, nec Euris | |
| da mea nec tepidis verba ferenda Notis! | |
| ante veni, quam vir—nec quid, si veneris ante, | |
| possit agi video; sed tamen ante veni. | |
| cum premet ille torum, vultu comes ipsa modesto | 15 |
| ibis, ut accumbas—clam mihi tange pedem! | |
| me specta nutusque meos vultumque loquacem; | |
| excipe furtivas et refer ipsa notas. | |
| verba superciliis sine voce loquentia dicam; | |
| verba leges digitis, verba notata mero. | 20 |
| cum tibi succurret Veneris lascivia nostrae, | |
| purpureas tenero pollice tange genas. | |
| siquid erit, de me tacita quod mente queraris, | |
| pendeat extrema mollis ab aure manus. | |
| cum tibi, quae faciam, mea lux, dicamve, placebunt, | 25 |
| versetur digitis anulus usque tuis. | |
| tange manu mensam, tangunt quo more precantes, | |
| optabis merito cum mala multa viro. | |
| Quod tibi miscuerit, sapias, bibat ipse, iubeto; | |
| tu puerum leviter posce, quod ipsa voles. | 30 |
| quae tu reddideris ego primus pocula sumam, | |
| et, qua tu biberis, hac ego parte bibam. | |
| si tibi forte dabit, quod praegustaverit ipse, | |
| reice libatos illius ore cibos. | |
| nec premat inpositis sinito tua colla lacertis, | 35 |
| mite nec in rigido pectore pone caput; | |
| nec sinus admittat digitos habilesve papillae; | |
| oscula praecipue nulla dedisse velis! | |
| oscula si dederis, fiam manifestus amator | |
| et dicam 'mea sunt!' iniciamque manum. | 40 |
| Haec tamen adspiciam, sed quae bene pallia celant, | |
| illa mihi caeci causa timoris erunt. | |
| nec femori committe femur nec crure cohaere | |
| nec tenerum duro cum pede iunge pedem. | |
| multa miser timeo, quia feci multa proterve, | 45 |
| exemplique metu torqueor, ecce, mei. | |
| saepe mihi dominaeque meae properata voluptas | |
| veste sub iniecta dulce peregit opus. | |
| hoc tu non facies; sed, ne fecisse puteris, | |
| conscia de tergo pallia deme tuo. | 50 |
| vir bibat usque roga—precibus tamen oscula desint!— | |
| dumque bibit, furtim si potes, adde merum. | |
| si bene conpositus somno vinoque iacebit, | |
| consilium nobis resque locusque dabunt. | |
| cum surges abitura domum, surgemus et omnes, | 55 |
| in medium turbae fac memor agmen eas. | |
| agmine me invenies aut invenieris in illo: | |
| quidquid ibi poteris tangere, tange, mei. | |
| Me miserum! monui, paucas quod prosit in horas; | |
| separor a domina nocte iubente mea. | 60 |
| nocte vir includet, lacrimis ego maestus obortis, | |
| qua licet, ad saevas prosequar usque fores. | |
| oscula iam sumet, iam non tantum oscula sumet: | |
| quod mihi das furtim, iure coacta dabis. | |
| verum invita dato—potes hoc—similisque coactae; | 65 |
| blanditiae taceant, sitque maligna Venus. | |
| si mea vota valent, illum quoque ne iuvet, opto; | |
| si minus, at certe te iuvet inde nihil. | |
| sed quaecumque tamen noctem fortuna sequetur, | |
| cras mihi constanti voce dedisse nega! | 70 |