| V | |
| 'Nox erat, et somnus lassos submisit ocellos; | 3.5.1 |
| terruerunt animum talia visa meum: | |
| Colle sub aprico creberrimus ilice lucus | |
| stabat, et in ramis multa latebat avis. | |
| area gramineo suberat viridissima prato, | 5 |
| umida de guttis lene sonantis aquae. | |
| ipse sub arboreis vitabam frondibus aestum— | |
| fronde sub arborea sed tamen aestus erat— | |
| ecce! petens variis inmixtas floribus herbas | |
| constitit ante oculos candida vacca meos, | 10 |
| candidior nivibus, tunc cum cecidere recentes, | |
| in liquidas nondum quas mora vertit aquas; | |
| candidior, quod adhuc spumis stridentibus albet | |
| et modo siccatam, lacte, reliquit ovem. | |
| taurus erat comes huic, feliciter ille maritus, | 15 |
| cumque sua teneram coniuge pressit humum. | |
| Dum iacet et lente revocatas ruminat herbas | |
| atque iterum pasto pascitur ante cibo, | |
| visus erat, somno vires adimente ferendi, | |
| cornigerum terra deposuisse caput. | 20 |
| huc levibus cornix pinnis delapsa per auras | |
| venit et in viridi garrula sedit humo, | |
| terque bovis niveae petulanti pectora rostro | |
| fodit et albentis abstulit ore iubas. | |
| illa locum taurumque diu cunctata relinquit— | 25 |
| sed niger in vaccae pectore livor erat; | |
| utque procul vidit carpentes pabula tauros— | |
| carpebant tauri pabula laeta procul— | |
| illuc se rapuit gregibusque inmiscuit illis | |
| et petiit herbae fertilioris humum. | 30 |
| Dic age, nocturnae, quicumque es, imaginis augur, | |
| siquid habent veri, visa quid ista ferant.' | |
| Sic ego; nocturnae sic dixit imaginis augur, | |
| expendens animo singula dicta suo: | |
| 'Quem tu mobilibus foliis vitare volebas, | 35 |
| sed male vitabas, aestus amoris erat. | |
| vacca puella tua est—aptus color ille puellae; | |
| tu vir et in vacca conpare taurus eras. | |
| pectora quod rostro cornix fodiebat acuto, | |
| ingenium dominae lena movebat anus. | 40 |
| quod cunctata diu taurum sua vacca reliquit, | |
| frigidus in viduo destituere toro. | |
| livor et adverso maculae sub pectore nigrae | |
| pectus adulterii labe carere negant.' | |
| Dixerat interpres. gelido mihi sanguis ab ore | 45 |
| fugit, et ante oculos nox stetit alta meos. |