| IV | |
| Dure vir, inposito tenerae custode puellae | 3.4.1 |
| nil agis; ingenio est quaeque tuenda suo. | |
| siqua metu dempto casta est, ea denique casta est; | |
| quae, quia non liceat, non facit, illa facit! | |
| ut iam servaris bene corpus, adultera mens est; | 5 |
| nec custodiri, ne velit, ulla potest. | |
| nec corpus servare potes, licet omnia claudas; | |
| omnibus exclusis intus adulter erit. | |
| cui peccare licet, peccat minus; ipsa potestas | |
| semina nequitiae languidiora facit. | 10 |
| desine, crede mihi, vitia inritare vetando; | |
| obsequio vinces aptius illa tuo. | |
| Vidi ego nuper equum contra sua vincla tenacem | |
| ore reluctanti fulminis ire modo; | |
| constitit ut primum concessas sensit habenas | 15 |
| frenaque in effusa laxa iacere iuba! | |
| nitimur in vetitum semper cupimusque negata; | |
| sic interdictis imminet aeger aquis. | |
| centum fronte oculos, centum cervice gerebat | |
| Argus—et hos unus saepe fefellit Amor; | 20 |
| in thalamum Danae ferro saxoque perennem | |
| quae fuerat virgo tradita, mater erat; | |
| Penelope mansit, quamvis custode carebat, | |
| inter tot iuvenes intemerata procos. | |
| Quidquid servatur cupimus magis, ipsaque furem | 25 |
| cura vocat; pauci, quod sinit alter, amant. | |
| nec facie placet illa sua, sed amore mariti; | |
| nescio quid, quod te ceperit, esse putant. | |
| non proba fit, quam vir servat, sed adultera cara; | |
| ipse timor pretium corpore maius habet. | 30 |
| indignere licet, iuvat inconcessa voluptas; | |
| sola placet, 'timeo!' dicere siqua potest. | |
| nec tamen ingenuam ius est servare puellam— | |
| hic metus externae corpora gentis agat! | |
| scilicet ut possit custos 'ego' dicere 'feci,' | 35 |
| in laudem servi casta sit illa tui? | |
| Rusticus est nimium, quem laedit adultera coniunx, | |
| et notos mores non satis urbis habet | |
| in qua Martigenae non sunt sine crimine nati | |
| Romulus Iliades Iliadesque Remus. | 40 |
| quo tibi formosam, si non nisi casta placebat? | |
| non possunt ullis ista coire modis. | |
| Si sapis, indulge dominae vultusque severos | |
| exue, nec rigidi iura tuere viri, | |
| et cole quos dederit—multos dabit—uxor amicos. | 45 |
| gratia sic minimo magna labore venit; | |
| sic poteris iuvenum convivia semper inire | |
| et, quae non dederis, multa videre domi. |