| III | |
| Esse deos, i, crede—fidem iurata fefellit, | 3.3.1 |
| et facies illi, quae fuit ante, manet! | |
| quam longos habuit nondum periura capillos, | |
| tam longos, postquam numina laesit, habet. | |
| candida candorem roseo suffusa rubore | 5 |
| ante fuit—niveo lucet in ore rubor. | |
| pes erat exiguus—pedis est artissima forma. | |
| longa decensque fuit—longa decensque manet. | |
| argutos habuit—radiant ut sidus ocelli, | |
| per quos mentita est perfida saepe mihi. | 10 |
| scilicet aeterni falsum iurare puellis | |
| di quoque concedunt, formaque numen habet. | |
| perque suos illam nuper iurasse recordor | |
| perque meos oculos: en doluere mei! | |
| Dicite, di, si vos inpune fefellerat illa, | 15 |
| alterius meriti cur ego damna tuli? | |
| an non invidiae vobis Cepheia virgo est, | |
| pro male formosa iussa parente mori? | |
| non satis est, quod vos habui sine pondere testis, | |
| et mecum lusos ridet inulta deos? | 20 |
| ut sua per nostram redimat periuria poenam, | |
| victima deceptus decipientis ero? | |
| aut sine re nomen deus est frustraque timetur | |
| et stulta populos credulitate movet; | |
| aut, siquis deus est, teneras amat ille puellas | 25 |
| et nimium solas omnia posse iubet. | |
| nobis fatifero Mavors accingitur ense; | |
| nos petit invicta Palladis hasta manu. | |
| nobis flexibiles curvantur Apollinis arcus; | |
| in nos alta Iovis dextera fulmen habet. | 30 |
| formosas superi metuunt offendere laesi | |
| atque ultro, quae se non timuere, timent. | |
| et quisquam pia tura focis inponere curat? | |
| certe plus animi debet inesse viris! | |
| Iuppiter igne suo lucos iaculatur et arces | 35 |
| missaque periuras tela ferire vetat. | |
| tot meruere peti—Semele miserabilis arsit! | |
| officio est illi poena reperta suo; | |
| at si venturo se subduxisset amanti, | |
| non pater in Baccho matris haberet opus. | 40 |
| Quid queror et toto facio convicia caelo? | |
| di quoque habent oculos, di quoque pectus habent! | |
| si deus ipse forem, numen sine fraude liceret | |
| femina mendaci falleret ore meum; | |
| ipse ego iurarem verum iurare puellas | 45 |
| et non de tetricis dicerer esse deus. | |
| tu tamen illorum moderatius utere dono— | |
| aut oculis certe parce, puella, meis! |