| II | |
| 'Non ego nobilium sedeo studiosus equorum; | 3.2.1 |
| cui tamen ipsa faves, vincat ut ille, precor. | |
| ut loquerer tecum veni, tecumque sederem, | |
| ne tibi non notus, quem facis, esset amor. | |
| tu cursus spectas, ego te; spectemus uterque | 5 |
| quod iuvat, atque oculos pascat uterque suos. | |
| O, cuicumque faves, felix agitator equorum! | |
| ergo illi curae contigit esse tuae? | |
| hoc mihi contingat, sacro de carcere missis | |
| insistam forti mente vehendus equis, | 10 |
| et modo lora dabo, modo verbere terga notabo, | |
| nunc stringam metas interiore rota. | |
| si mihi currenti fueris conspecta, morabor, | |
| deque meis manibus lora remissa fluent. | |
| at quam paene Pelops Pisaea concidit hasta, | 15 |
| dum spectat vultus, Hippodamia, tuos! | |
| nempe favore suae vicit tamen ille puellae. | |
| vincamus dominae quisque favore suae! | |
| Quid frustra refugis? cogit nos linea iungi. | |
| haec in lege loci commoda circus habet— | 20 |
| tu tamen a dextra, quicumque es, parce puellae; | |
| contactu lateris laeditur ista tui. | |
| tu quoque, qui spectas post nos, tua contrahe crura, | |
| si pudor est, rigido nec preme terga genu! | |
| Sed nimium demissa iacent tibi pallia terra. | 25 |
| collige—vel digitis en ego tollo meis! | |
| invida vestis eras, quae tam bona crura tegebas; | |
| quoque magis spectes—invida vestis eras! | |
| talia Milanion Atalantes crura fugacis | |
| optavit manibus sustinuisse suis. | 30 |
| talia pinguntur succinctae crura Dianae | |
| cum sequitur fortes, fortior ipsa, feras. | |
| his ego non visis arsi; quid fiet ab ipsis? | |
| in flammam flammas, in mare fundis aquas. | |
| suspicor ex istis et cetera posse placere, | 35 |
| quae bene sub tenui condita veste latent. | |
| Vis tamen interea faciles arcessere ventos? | |
| quos faciet nostra mota tabella manu. | |
| an magis hic meus est animi, non aeris aestus, | |
| captaque femineus pectora torret amor? | 40 |
| dum loquor, alba levi sparsa est tibi pulvere vestis. | |
| sordide de niveo corpore pulvis abi! | |
| Sed iam pompa venit—linguis animisque favete! | |
| tempus adest plausus—aurea pompa venit. | |
| prima loco fertur passis Victoria pinnis— | 45 |
| huc ades et meus hic fac, dea, vincat amor! | |
| plaudite Neptuno, nimium qui creditis undis! | |
| nil mihi cum pelago; me mea terra capit. | |
| plaude tuo Marti, miles! nos odimus arma; | |
| pax iuvat et media pace repertus amor. | 50 |
| auguribus Phoebus, Phoebe venantibus adsit! | |
| artifices in te verte, Minerva, manus! | |
| ruricolae, Cereri teneroque adsurgite Baccho! | |
| Pollucem pugiles, Castora placet eques! | |
| nos tibi, blanda Venus, puerisque potentibus arcu | 55 |
| plaudimus; inceptis adnue, diva, meis | |
| daque novae mentem dominae! patiatur amari! | |
| adnuit et motu signa secunda dedit. | |
| quod dea promisit, promittas ipsa, rogamus; | |
| pace loquar Veneris, tu dea maior eris. | 60 |
| per tibi tot iuro testes pompamque deorum, | |
| te dominam nobis tempus in omne peti! | |
| Sed pendent tibi crura. potes, si forte iuvabit, | |
| cancellis primos inseruisse pedes. | |
| maxima iam vacuo praetor spectacula circo | 65 |
| quadriiugos aequo carcere misit equos. | |
| cui studeas, video. vincet, cuicumque favebis. | |
| quid cupias, ipsi scire videntur equi. | |
| me miserum, metam spatioso circuit orbe! | |
| quid facis? admoto proxumus axe subit. | 70 |
| quid facis, infelix? perdis bona vota puellae. | |
| tende, precor, valida lora sinistra manu! | |
| favimus ignavo—sed enim revocate, Quirites, | |
| et date iactatis undique signa togis! | |
| en, revocant!—ac ne turbet toga mota capillos, | 75 |
| in nostros abdas te licet usque sinus. | |
| Iamque patent iterum reserato carcere postes; | |
| evolat admissis discolor agmen equis. | |
| nunc saltem supera spatioque insurge patenti! | |
| sint mea, sint dominae fac rata vota meae! | 80 |
| Sunt dominae rata vota meae, mea vota supersunt. | |
| ille tenet palmam; palma petenda mea est.' | |
| Risit, et argutis quiddam promisit ocellis. | |
| 'Hoc satis est, alio cetera redde loco!' |