| VI | |
| Amnis harundinibus limosas obsite ripas, | 3.6.1 |
| ad dominam propero—siste parumper aquas! | |
| nec tibi sunt pontes nec quae sine remigis ictu | |
| concava traiecto cumba rudente vehat. | |
| parvus eras, memini, nec te transire refugi, | 5 |
| summaque vix talos contigit unda meos. | |
| nunc ruis adposito nivibus de monte solutis | |
| et turpi crassas gurgite volvis aquas. | |
| quid properasse iuvat, quid parca dedisse quieti | |
| tempora, quid nocti conseruisse diem, | 10 |
| si tamen hic standum est, si non datur artibus ullis | |
| ulterior nostro ripa premenda pedi? | |
| nunc ego, quas habuit pinnas Danaeius heros, | |
| terribili densum cum tulit angue caput, | |
| nunc opto currum, de quo Cerealia primum | 15 |
| semina venerunt in rude missa solum. | |
| prodigiosa loquor veterum mendacia vatum; | |
| nec tulit haec umquam nec feret ulla dies. | |
| Tu potius, ripis effuse capacibus amnis— | |
| sic aeternus eas—labere fine tuo! | 20 |
| non eris invidiae, torrens, mihi crede, ferendae, | |
| si dicar per te forte retentus amans. | |
| flumina deberent iuvenes in amore iuvare; | |
| flumina senserunt ipsa, quid esset amor. | |
| Inachus in Melie Bithynide pallidus isse | 25 |
| dicitur et gelidis incaluisse vadis. | |
| nondum Troia fuit lustris obsessa duobus, | |
| cum rapuit vultus, Xanthe, Neaera tuos. | |
| quid? non Alpheon diversis currere terris | |
| virginis Arcadiae certus adegit amor? | 30 |
| te quoque promissam Xutho, Penee, Creusam | |
| Pthiotum terris occuluisse ferunt. | |
| quid referam Asopon, quem cepit Martia Thebe, | |
| natarum Thebe quinque futura parens? | |
| cornua si tua nunc ubi sint, Acheloe, requiram, | 35 |
| Herculis irata fracta querere manu; | |
| nec tanti Calydon nec tota Aetolia tanti, | |
| una tamen tanti Deianira fuit. | |
| ille fluens dives septena per ostia Nilus, | |
| qui patriam tantae tam bene celat aquae, | 40 |
| fertur in Euanthe collectam Asopide flammam | |
| vincere gurgitibus non potuisse suis. | |
| siccus ut amplecti Salmonida posset Enipeus, | |
| cedere iussit aquam; iussa recessit aqua. | |
| Nec te praetereo, qui per cava saxa volutans | 45 |
| Tiburis Argei pomifera arva rigas, | |
| Ilia cui placuit, quamvis erat horrida cultu, | |
| ungue notata comas, ungue notata genas. | |
| illa gemens patruique nefas delictaque Martis | |
| errabat nudo per loca sola pede. | 50 |
| hanc Anien rapidis animosus vidit ab undis | |
| raucaque de mediis sustulit ora vadis | |
| atque ita 'quid nostras' dixit 'teris anxia ripas, | |
| Ilia, ab Idaeo Laumedonte genus? | |
| quo cultus abiere tui? quid sola vagaris, | 55 |
| vitta nec evinctas inpedit alba comas? | |
| quid fles et madidos lacrimis corrumpis ocellos | |
| pectoraque insana plangis aperta manu? | |
| ille habet et silices et vivum in pectore ferrum, | |
| qui tenero lacrimas lentus in ore videt. | 60 |
| Ilia, pone metus! tibi regia nostra patebit, | |
| teque colent amnes. Ilia, pone metus! | |
| tu centum aut plures inter dominabere nymphas; | |
| nam centum aut plures flumina nostra tenent. | |
| ne me sperne, precor, tantum, Troiana propago; | 65 |
| munera promissis uberiora feres.' | |
| Dixerat. illa oculos in humum deiecta modestos | |
| spargebat teneros flebilis imbre sinus. | |
| ter molita fugam ter ad altas restitit undas, | |
| currendi vires eripiente metu. | 70 |
| sera tamen scindens inimico pollice crinem | |
| edidit indignos ore tremente sonos: | |
| 'o utinam mea lecta forent patrioque sepulcro | |
| condita, cum poterant virginis ossa legi! | |
| cur, modo Vestalis, taedas invitor ad ullas | 75 |
| turpis et Iliacis infitianda focis? | |
| quid moror et digitis designor adultera vulgi? | |
| desint famosus quae notet ora pudor!' | |
| Hactenus, et vestem tumidis praetendit ocellis | |
| atque ita se in rapidas perdita misit aquas. | 80 |
| supposuisse manus ad pectora lubricus amnis | |
| dicitur et socii iura dedisse tori. | |
| Te quoque credibile est aliqua caluisse puella; | |
| sed nemora et silvae crimina vestra tegunt. | |
| dum loquor, increvit latis spatiosior undis, | 85 |
| nec capit admissas alveus altus aquas. | |
| quid mecum, furiose, tibi? quid mutua differs | |
| gaudia? quid coeptum, rustice, rumpis iter? | |
| quid? si legitimum flueres, si nobile flumen, | |
| si tibi per terras maxima fama foret— | 90 |
| nomen habes nullum, rivis collecte caducis, | |
| nec tibi sunt fontes nec tibi certa domus! | |
| fontis habes instar pluviamque nivesque solutas, | |
| quas tibi divitias pigra ministrat hiemps; | |
| aut lutulentus agis brumali tempore cursus, | 95 |
| aut premis arentem pulverulentus humum. | |
| quis te tum potuit sitiens haurire viator? | |
| quis dixit grata voce 'perennis eas'? | |
| damnosus pecori curris, damnosior agris. | |
| forsitan haec alios; me mea damna movent. | 100 |
| Huic ego, vae! demens narrabam fluminum amores! | |
| iactasse indigne nomina tanta pudet. | |
| nescio quem hunc spectans Acheloon et Inachon amnem | |
| et potui nomen, Nile, referre tuum! | |
| at tibi pro meritis, opto, non candide torrens, | 105 |
| sint rapidi soles siccaque semper hiemps! |