| VIII | |
| Et quisquam ingenuas etiamnunc suspicit artes, | 3.8.1 |
| aut tenerum dotes carmen habere putat? | |
| ingenium quondam fuerat pretiosius auro; | |
| at nunc barbaria est grandis, habere nihil. | |
| cum pulchrae dominae nostri placuere libelli, | 5 |
| quo licuit libris, non licet ire mihi; | |
| cum bene laudavit, laudato ianua clausa est. | |
| turpiter huc illuc ingeniosus eo. | |
| Ecce, recens dives parto per vulnera censu | |
| praefertur nobis sanguine pastus eques! | 10 |
| hunc potes amplecti formosis, vita, lacertis? | |
| huius in amplexu, vita, iacere potes? | |
| si nescis, caput hoc galeam portare solebat; | |
| ense latus cinctum, quod tibi servit, erat; | |
| laeva manus, cui nunc serum male convenit aurum, | 15 |
| scuta tulit; dextram tange—cruenta fuit! | |
| qua periit aliquis, potes hanc contingere dextram? | |
| heu, ubi mollities pectoris illa tui? | |
| cerne cicatrices, veteris vestigia pugnae— | |
| quaesitum est illi corpore, quidquid habet. | 20 |
| forsitan et, quotiens hominem iugulaverit, ille | |
| indicet! hoc fassas tangis, avara, manus? | |
| ille ego Musarum purus Phoebique sacerdos | |
| ad rigidas canto carmen inane fores? | |
| discite, qui sapitis, non quae nos scimus inertes, | 25 |
| sed trepidas acies et fera castra sequi | |
| proque bono versu primum deducite pilum! | |
| nox tibi, si belles, possit, Homere, dari. | |
| Iuppiter, admonitus nihil esse potentius auro, | |
| corruptae pretium virginis ipse fuit. | 30 |
| dum merces aberat, durus pater, ipsa severa, | |
| aerati postes, ferrea turris erat; | |
| sed postquam sapiens in munere venit adulter, | |
| praebuit ipsa sinus et dare iussa dedit. | |
| at cum regna senex caeli Saturnus haberet, | 35 |
| omne lucrum tenebris alta premebat humus. | |
| aeraque et argentum cumque auro pondera ferri | |
| manibus admorat, nullaque massa fuit. | |
| at meliora dabat—curvo sine vomere fruges | |
| pomaque et in quercu mella reperta cava. | 40 |
| nec valido quisquam terram scindebat aratro, | |
| signabat nullo limite mensor humum, | |
| non freta demisso verrebant eruta remo; | |
| ultima mortali tum via litus erat. | |
| Contra te sollers, hominum natura, fuisti | 45 |
| et nimium damnis ingeniosa tuis. | |
| quo tibi, turritis incingere moenibus urbes? | |
| quo tibi, discordes addere in arma manus? | |
| quid tibi cum pelago—terra contenta fuisses! | |
| cur non et caelum, tertia regna, petis? | 50 |
| qua licet, adfectas caelum quoque—templa Quirinus, | |
| Liber et Alcides et modo Caesar habent. | |
| eruimus terra solidum pro frugibus aurum. | |
| possidet inventas sanguine miles opes. | |
| curia pauperibus clausa est—dat census honores; | 55 |
| inde gravis iudex, inde severus eques! | |
| Omnia possideant; illis Campusque forumque | |
| serviat, hi pacem crudaque bella gerant— | |
| tantum ne nostros avidi liceantur amores, | |
| et—satis est—aliquid pauperis esse sinant! | 60 |
| at nunc, exaequet tetricas licet illa Sabinas, | |
| imperat ut captae qui dare multa potest; | |
| me prohibet custos, in me timet illa maritum. | |
| si dederim, tota cedet uterque domo! | |
| o si neclecti quisquam deus ultor amantis | 65 |
| tam male quaesitas pulvere mutet opes! |