| XIV | |
| Non ego, ne pecces, cum sis formosa, recuso, | 3.14.1 |
| sed ne sit misero scire necesse mihi; | |
| nec te nostra iubet fieri censura pudicam, | |
| sed tamen, ut temptes dissimulare, rogat. | |
| non peccat, quaecumque potest peccasse negare, | 5 |
| solaque famosam culpa professa facit. | |
| quis furor est, quae nocte latent, in luce fateri, | |
| et quae clam facias facta referre palam? | |
| ignoto meretrix corpus iunctura Quiriti | |
| opposita populum summovet ante sera; | 10 |
| tu tua prostitues famae peccata sinistrae | |
| commissi perages indiciumque tui? | |
| sit tibi mens melior, saltemve imitare pudicas, | |
| teque probam, quamvis non eris, esse putem. | |
| quae facis, haec facito; tantum fecisse negato, | 15 |
| nec pudeat coram verba modesta loqui! | |
| Est qui nequitiam locus exigat; omnibus illum | |
| deliciis inple, stet procul inde pudor! | |
| hinc simul exieris, lascivia protinus omnis | |
| absit, et in lecto crimina pone tuo. | 20 |
| illic nec tunicam tibi sit posuisse pudori | |
| nec femori inpositum sustinuisse femur; | |
| illic purpureis condatur lingua labellis, | |
| inque modos Venerem mille figuret amor; | |
| illic nec voces nec verba iuvantia cessent, | 25 |
| spondaque lasciva mobilitate tremat! | |
| indue cum tunicis metuentem crimina vultum, | |
| et pudor obscenum diffiteatur opus; | |
| da populo, da verba mihi; sine nescius errem, | |
| et liceat stulta credulitate frui! | 30 |
| Cur totiens video mitti recipique tabellas? | |
| cur pressus prior est interiorque torus? | |
| cur plus quam somno turbatos esse capillos | |
| collaque conspicio dentis habere notam? | |
| tantum non oculos crimen deducis ad ipsos; | 35 |
| si dubitas famae parcere, parce mihi! | |
| mens abit et morior quotiens peccasse fateris, | |
| perque meos artus frigida gutta fluit. | |
| tunc amo, tunc odi frustra quod amare necesse est; | |
| tunc ego, sed tecum, mortuus esse velim! | 40 |
| Nil equidem inquiram, nec quae celare parabis | |
| insequar, et falli muneris instar erit. | |
| si tamen in media deprensa tenebere culpa, | |
| et fuerint oculis probra videnda meis, | |
| quae bene visa mihi fuerint, bene visa negato— | 45 |
| concedent verbis lumina nostra tuis. | |
| prona tibi vinci cupientem vincere palma est, | |
| sit modo 'non feci!' dicere lingua memor. | |
| cum tibi contingat verbis superare duobus, | |
| etsi non causa, iudice vince tuo! | 50 |