| CYDIPPE ACONTIO | |
| Pertimui, scriptumque tuum sine murmure legi, | 21.1 |
| iuraret ne quos inscia lingua deos. | |
| et, puto, captasses iterum, nisi, ut ipse fateris, | |
| promissam scires me satis esse semel. | |
| nec lectura fui, sed, si tibi dura fuissem, | 5 |
| aucta foret saevae forsitan ira deae. | |
| omnia cum faciam, cum dem pia tura Dianae, | |
| illa tamen iusta plus tibi parte favet, | |
| utque cupis credi, memori te vindicat ira; | |
| talis in Hippolyto vix fuit illa suo. | 10 |
| at melius virgo favisset virginis annis, | |
| quos vereor paucos ne velit esse mihi. | |
| Languor enim causis non apparentibus haeret; | |
| adiuvor et nulla fessa medentis ope. | |
| quam tibi nunc gracilem vix haec rescribere quamque | 15 |
| pallida vix cubito membra levare putas? | |
| nunc timor accedit, ne quis nisi conscia nutrix | |
| colloquii nobis sentiat esse vices. | |
| ante fores sedet haec quid agamque rogantibus intus, | |
| ut possim tuto scribere, 'dormit,' ait. | 20 |
| mox, ubi, secreti longi causa optima, somnus | |
| credibilis tarda desinit esse mora, | |
| iamque venire videt quos non admittere durum est, | |
| excreat et dicta dat mihi signa nota. | |
| sicut erant, properans verba inperfecta relinquo, | 25 |
| et tegitur trepido littera coepta sinu. | |
| inde meos digitos iterum repetita fatigat; | |
| quantus sis nobis adspicis ipse labor. | |
| quo peream si dignus eras, ut vera loquamur; | |
| sed melior iusto quamque mereris ego. | 30 |
| Ergo te propter totiens incerta salutis | |
| commentis poenas doque dedique tuis? | |
| haec nobis formae te laudatore superbae | |
| contingit merces? et placuisse nocet? | |
| si tibi deformis, quod mallem, visa fuissem, | 35 |
| culpatum nulla corpus egeret ope; | |
| nunc laudata gemo, nunc me certamine vestro | |
| perditis, et proprio vulneror ipsa bono. | |
| dum neque tu cedis, nec se putat ille secundum, | |
| tu votis obstas illius, ille tuis. | 40 |
| ipsa velut navis iactor quam certus in altum | |
| propellit Boreas, aestus et unda refert, | |
| cumque dies caris optata parentibus instat, | |
| inmodicus pariter corporis ardor adest— | |
| ei mihi, coniugii tempus crudelis ad ipsum | 45 |
| Persephone nostras pulsat acerba fores! | |
| iam pudet, et timeo, quamvis mihi conscia non sim, | |
| offensos videar ne meruisse deos. | |
| accidere haec aliquis casu contendit, at alter | |
| acceptum superis hunc negat esse virum; | 50 |
| neve nihil credas in te quoque dicere famam, | |
| facta veneficiis pars putat ista tuis. | |
| causa latet, mala nostra patent; vos pace movetis | |
| aspera submota proelia, plector ego! | |
| Dic age nunc, solitoque tibi ne decipe more: | 55 |
| quid facies odio, sic ubi amore noces? | |
| si laedis, quod amas, hostem sapienter amabis— | |
| me, precor, ut serves, perdere, dire, velis! | |
| aut tibi iam nulla est speratae cura puellae, | |
| quam ferus indigna tabe perire sinis, | 60 |
| aut, dea si frustra pro me tibi saeva rogatur, | |
| qua mihi te iactes, gratia nulla tua est. | |
| elige, quid fingas: non vis placare Dianam— | |
| inmemor es nostri; non potes—illa tui est! | |
| Vel numquam mallem vel non mihi tempore in illo | 65 |
| esset in Aegaeis cognita Delos aquis! | |
| tunc mea difficili deducta est aequore navis, | |
| et fuit ad coeptas hora sinistra vias. | |
| quo pede processi! quo me pede limine movi! | |
| picta citae tetigi quo pede texta ratis! | 70 |
| bis tamen adverso redierunt carbasa vento— | |
| mentior, a demens! ille secundus erat! | |
| ille secundus erat qui me referebat euntem, | |
| quique parum felix inpediebat iter. | |
| atque utinam constans contra mea vela fuisset— | 75 |
| sed stultum est venti de levitate queri. | |
| Mota loci fama properabam visere Delon | |
| et facere ignava puppe videbar iter. | |
| quam saepe ut tardis feci convicia remis, | |
| questaque sum vento lintea parca dari! | 80 |
| et iam transieram Myconon, iam Tenon et Andron, | |
| inque meis oculis candida Delos erat; | |
| quam procul ut vidi, 'quid me fugis, insula,' dixi, | |
| 'laberis in magno numquid, ut ante, mari?' | |
| Institeram terrae, cum iam prope luce peracta | 85 |
| demere purpureis sol iuga vellet equis. | |
| quos idem solitos postquam revocavit ad ortus, | |
| comuntur nostrae matre iubente comae. | |
| ipsa dedit gemmas digitis et crinibus aurum, | |
| et vestes umeris induit ipsa meis. | 90 |
| protinus egressae superis, quibus insula sacra est, | |
| flava salutatis tura merumque damus; | |
| dumque parens aras votivo sanguine tingit, | |
| sectaque fumosis ingerit exta focis, | |
| sedula me nutrix altas quoque ducit in aedes, | 95 |
| erramusque vago per loca sacra pede. | |
| et modo porticibus spatior modo munera regum | |
| miror et in cunctis stantia signa locis; | |
| miror et innumeris structam de cornibus aram, | |
| et de qua pariens arbore nixa dea est, | 100 |
| et quae praeterea—neque enim meminive libetve | |
| quidquid ibi vidi dicere—Delos habet. | |
| Forsitan haec spectans a te spectabar, Aconti, | |
| visaque simplicitas est mea posse capi. | |
| in templum redeo gradibus sublime Dianae— | 105 |
| tutior hoc ecquis debuit esse locus? | |
| mittitur ante pedes malum cum carmine tali— | |
| ei mihi, iuravi nunc quoque paene tibi! | |
| sustulit hoc nutrix mirataque 'perlege!' dixit. | |
| insidias legi, magne poeta, tuas! | 110 |
| nomine coniugii dicto confusa pudore, | |
| sensi me totis erubuisse genis, | |
| luminaque in gremio veluti defixa tenebam— | |
| lumina propositi facta ministra tui. | |
| inprobe, quid gaudes? aut quae tibi gloria parta est? | 115 |
| quidve vir elusa virgine laudis habes? | |
| non ego constiteram sumpta peltata securi, | |
| qualis in Iliaco Penthesilea solo; | |
| nullus Amazonio caelatus balteus auro, | |
| sicut ab Hippolyte, praeda relata tibi est. | 120 |
| verba quid exultas tua si mihi verba dederunt, | |
| sumque parum prudens capta puella dolis? | |
| Cydippen pomum, pomum Schoeneida cepit; | |
| tu nunc Hippomenes scilicet alter eris! | |
| at fuerat melius, si te puer iste tenebat, | 125 |
| quem tu nescio quas dicis habere faces, | |
| more bonis solito spem non corrumpere fraude; | |
| exoranda tibi, non capienda fui! | |
| Cur, me cum peteres, ea non profitenda putabas, | |
| propter quae nobis ipse petendus eras? | 130 |
| cogere cur potius quam persuadere volebas, | |
| si poteram audita condicione capi? | |
| quid tibi nunc prodest iurandi formula iuris | |
| linguaque praesentem testificata deam? | |
| quae iurat, mens est. sed nil iuravimus illa; | 135 |
| illa fidem dictis addere sola potest. | |
| consilium prudensque animi sententia iurat, | |
| et nisi iudicii vincula nulla valent. | |
| si tibi coniugium volui promittere nostrum, | |
| exige polliciti debita iura tori; | 140 |
| sed si nil dedimus praeter sine pectore vocem, | |
| verba suis frustra viribus orba tenes. | |
| non ego iuravi—legi iurantia verba; | |
| vir mihi non isto more legendus eras. | |
| decipe sic alias—succedat epistula pomo! | 145 |
| si valet hoc, magnas ditibus aufer opes; | |
| fac iurent reges sua se tibi regna daturos, | |
| sitque tuum toto quidquid in orbe placet! | |
| maior es hoc ipsa multum, mihi crede, Diana, | |
| si tua tam praesens littera numen habet. | 150 |
| Cum tamen haec dixi, cum me tibi firma negavi, | |
| cum bene promissi causa peracta mei est, | |
| confiteor, timeo saevae Latoidos iram | |
| et corpus laedi suspicor inde meum. | |
| nam quare, quotiens socialia sacra parantur, | 155 |
| nupturae totiens languida membra cadunt? | |
| ter mihi iam veniens positas Hymenaeus ad aras | |
| fugit, et a thalami limine terga dedit, | |
| vixque manu pigra totiens infusa resurgunt | |
| lumina, vix moto corripit igne faces. | 160 |
| saepe coronatis stillant unguenta capillis | |
| et trahitur multo splendida palla croco. | |
| cum tetigit limen, lacrimas mortisque timorem | |
| cernit et a cultu multa remota suo, | |
| proicit ipse sua deductas fronte coronas, | 165 |
| spissaque de nitidis tergit amoma comis; | |
| et pudet in tristi laetum consurgere turba, | |
| quique erat in palla, transit in ora rubor. | |
| At mihi, vae miserae! torrentur febribus artus | |
| et gravius iusto pallia pondus habent, | 170 |
| nostraque plorantes video super ora parentes, | |
| et face pro thalami fax mihi mortis adest. | |
| parce laboranti, picta dea laeta pharetra, | |
| daque salutiferam iam mihi fratris opem. | |
| turpe tibi est, illum causas depellere leti, | 175 |
| te contra titulum mortis habere meae. | |
| numquid, in umbroso cum velles fonte lavari, | |
| inprudens vultus ad tua labra tuli, | |
| praeteriive tuas de tot caelestibus aras, | |
| ave mea spreta est vestra parente parens? | 180 |
| nil ego peccavi, nisi quod periuria legi | |
| inque parum fausto carmine docta fui. | |
| Tu quoque pro nobis, si non mentiris amorem, | |
| tura feras; prosint, quae nocuere, manus! | |
| cur, qui succenses quod adhuc tibi pacta puella | 185 |
| non tua sit, fieri ne tua possit, agis? | |
| omnia de viva tibi sunt speranda; quid aufert | |
| saeva mihi vitam, spem tibi diva mei? | |
| Nec tu credideris illum, cui destinor uxor, | |
| aegra superposita membra fovere manu. | 190 |
| adsidet ille quidem, quantum permittitur, ipse | |
| sed meminit nostrum virginis esse torum. | |
| iam quoque nescio quid de me sensisse videtur; | |
| nam lacrimae causa saepe latente cadunt, | |
| et minus audacter blanditur et oscula rara | 195 |
| applicat et timido me vocat ore suam. | |
| nec miror sensisse, notis cum prodar apertis; | |
| in dextrum versor, cum venit ille, latus, | |
| nec loquor, et tecto simulatur lumine somnus, | |
| captantem tactus reicioque manum. | 200 |
| ingemit et tacito suspirat pectore, meque | |
| offensam, quamvis non mereatur, habet. | |
| ei mihi, quod gaudes, et te iuvat ista voluntas! | |
| ei mihi, quod sensus sum tibi fassa meos! | |
| at mihi siqua foret, tu nostra iustius ira, | 205 |
| qui mihi tendebas retia, dignus eras. | |
| Scribis, ut invalidum liceat tibi visere corpus. | |
| es procul a nobis, et tamen inde noces. | |
| mirabar quare tibi nomen Acontius esset; | |
| quod faciat longe vulnus, acumen habes. | 210 |
| certe ego convalui nondum de vulnere tali, | |
| ut iaculo scriptis eminus icta tuis. | |
| quid tamen huc venias? sane miserabile corpus, | |
| ingenii videas magna tropaea tui! | |
| concidimus macie; color est sine sanguine, qualem | 215 |
| in pomo refero mente fuisse tuo, | |
| candida nec mixto sublucent ora rubore. | |
| forma novi talis marmoris esse solet; | |
| argenti color est inter convivia talis, | |
| quod tactum gelidae frigore pallet aquae. | 220 |
| si me nunc videas, visam prius esse negabis, | |
| 'arte nec est,' dices, 'ista petita mea,' | |
| promissique fidem, ne sim tibi iuncta, remittes, | |
| et cupies illud non meminisse deam. | |
| forsitan et facies iurem ut contraria rursus, | 225 |
| quaeque legam mittes altera verba mihi. | |
| Sed tamen adsideas utinam, quod et ipse rogabas, | |
| et videas sponsae languida membra tuae! | |
| durius ut ferro iam sit tibi pectus, Aconti, | |
| tu veniam nostris vocibus ipse petas. | 230 |
| ne tamen ignores ope qua revalescere possim, | |
| quaeritur a Delphis fata canente deo. | |
| is quoque nescio quam, nunc ut vaga fama susurrat, | |
| neclectam queritur teste sorore fidem. | |
| hoc deus, hoc vates, hoc edita carmina dicunt— | 235 |
| a! desunt voto numina nulla tuo! | |
| unde tibi favor hic? nisi si nova forte reperta est | |
| quae capiat magnos littera lecta deos. | |
| teque tenente deos numen sequor ipsa deorum, | |
| doque libens victas in tua vota manus; | 240 |
| fassaque sum matri deceptae foedera linguae | |
| lumina fixa tenens plena pudoris humo. | |
| cetera cura tua est; plus hoc quoque virgine factum, | |
| non timuit tecum quod mea charta loqui. | |
| iam satis invalidos calamo lassavimus artus, | 245 |
| et manus officium longius aegra negat. | |
| quid, nisi, quod cupio me iam coniungere tecum, | |
| restat, ut adscribat littera nostra: Vale? |