| ACONTIUS CYDIPPAE | |
| Pone metum! nihil hic iterum iurabis amanti; | 20.1 |
| promissam satis est te semel esse mihi. | |
| perlege! discedat sic corpore languor ab isto, | |
| quod meus est ulla parte dolere dolor! | |
| Quid pudor ante subit? nam, sicut in aede Dianae, | 5 |
| suspicor ingenuas erubuisse genas. | |
| coniugium pactamque fidem, non crimina posco; | |
| debitus ut coniunx, non ut adulter amo. | |
| verba licet repetas, quae demptus ab arbore fetus | |
| pertulit ad castas me iaciente manus; | 10 |
| invenies illic, id te spondere, quod opto | |
| te potius, virgo, quam meminisse deam. | |
| nunc quoque avemus idem, sed idem tamen acrius illud; | |
| adsumpsit vires auctaque flamma mora est, | |
| quique fuit numquam parvus, nunc tempore longo | 15 |
| et spe, quam dederas tu mihi, crevit amor. | |
| spem mihi tu dederas, meus hic tibi credidit ardor. | |
| non potes hoc factum teste negare dea. | |
| adfuit et, praesens ut erat, tua verba notavit | |
| et visa est mota dicta tulisse coma. | 20 |
| Deceptam dicas nostra te fraude licebit, | |
| dum fraudis nostrae causa feratur amor. | |
| fraus mea quid petiit, nisi uti tibi iungerer, unum? | |
| id te, quod quereris, conciliare potest. | |
| non ego natura nec sum tam callidus usu; | 25 |
| sollertem tu me, crede, puella, facis. | |
| te mihi conpositis—siquid tamen egimus—a me | |
| adstrinxit verbis ingeniosus Amor. | |
| dictatis ab eo feci sponsalia verbis, | |
| consultoque fui iuris Amore vafer. | 30 |
| sit fraus huic facto nomen, dicarque dolosus, | |
| si tamen est, quod ames, velle tenere dolus! | |
| En, iterum scribo mittoque rogantia verba! | |
| altera fraus haec est, quodque queraris habes. | |
| si noceo, quod amo, fateor, sine fine nocebo, | 35 |
| teque, peti caveas tu licet, usque petam. | |
| per gladios alii placitas rapuere puellas; | |
| scripta mihi caute littera crimen erit? | |
| di faciant, possim plures inponere nodos, | |
| ut tua sit nulla libera parte fides! | 40 |
| mille doli restant—clivo sudamus in imo; | |
| ardor inexpertum nil sinet esse meus. | |
| sit dubium, possisne capi; captabere certe. | |
| exitus in dis est, sed capiere tamen. | |
| ut partem effugias, non omnia retia falles, | 45 |
| quae tibi, quam credis, plura tetendit Amor. | |
| si non proficient artes, veniemus ad arma, | |
| inque tui cupido rapta ferere sinu. | |
| non sum, qui soleam Paridis reprehendere factum, | |
| nec quemquam, qui vir, posset ut esse, fuit. | 50 |
| nos quoque—sed taceo! mors huius poena rapinae | |
| ut sit, erit, quam te non habuisse, minor. | |
| aut esses formosa minus, peterere modeste; | |
| audaces facie cogimur esse tua. | |
| tu facis hoc oculique tui, quibus ignea cedunt | 55 |
| sidera, qui flammae causa fuere meae; | |
| hoc faciunt flavi crines et eburnea cervix, | |
| quaeque, precor, veniant in mea colla manus, | |
| et decor et vultus sine rusticitate pudentes, | |
| et, Thetidis qualis vix rear esse, pedes. | 60 |
| cetera si possem laudare, beatior essem, | |
| nec dubito, totum quin sibi par sit opus. | |
| hac ego conpulsus, non est mirabile, forma | |
| si pignus volui vocis habere tuae. | |
| Denique, dum captam tu te cogare fateri, | 65 |
| insidiis esto capta puella meis. | |
| invidiam patiar; passo sua praemia dentur. | |
| cur suus a tanto crimine fructus abest? | |
| Hesionen Telamon, Briseida cepit Achilles; | |
| utraque victorem nempe secuta virum. | 70 |
| quamlibet accuses et sis irata licebit, | |
| irata liceat dum mihi posse frui. | |
| idem, qui facimus, factam tenuabimus iram, | |
| copia placandi sit modo parva tui. | |
| ante tuos liceat flentem consistere vultus | 75 |
| et liceat lacrimis addere verba suis, | |
| utque solent famuli, cum verbera saeva verentur, | |
| tendere submissas ad tua crura manus! | |
| ignoras tua iura; voca! cur arguor absens? | |
| iamdudum dominae more venire iube. | 80 |
| ipsa meos scindas licet imperiosa capillos, | |
| oraque sint digitis livida nostra tuis. | |
| omnia perpetiar; tantum fortasse timebo, | |
| corpore laedatur ne manus ista meo. | |
| Sed neque conpedibus nec me conpesce catenis— | 85 |
| servabor firmo vinctus amore tui! | |
| cum bene se quantumque voles satiaverit ira, | |
| ipsa tibi dices: 'quam patienter amat!' | |
| ipsa tibi dices, ubi videris omnia ferri: | |
| 'tam bene qui servit, serviat iste mihi!' | 90 |
| nunc reus infelix absens agor, et mea, cum sit | |
| optima, non ullo causa tuente perit. | |
| Hoc quoque—quantumvis sit scriptum iniuria nostrum, | |
| quod de me solo, nempe, queraris, habes. | |
| non meruit falli mecum quoque Delia; si non | 95 |
| vis mihi promissum reddere, redde deae. | |
| adfuit et vidit, cum tu decepta rubebas, | |
| et vocem memori condidit aure tuam. | |
| omina re careant! nihil est violentius illa, | |
| cum sua, quod nolim, numina laesa videt. | 100 |
| testis erit Calydonis aper, sic saevus, ut illo | |
| sit magis in natum saeva reperta parens. | |
| testis et Actaeon, quondam fera creditus illis, | |
| ipse dedit leto cum quibus ante feras; | |
| quaeque superba parens saxo per corpus oborto | 105 |
| nunc quoque Mygdonia flebilis adstat humo. | |
| Ei mihi! Cydippe, timeo tibi dicere verum, | |
| ne videar causa falsa monere mea; | |
| dicendum tamen est. hoc est, mihi crede, quod aegra | |
| ipso nubendi tempore saepe iaces. | 110 |
| consulit ipsa tibi, neu sis periura, laborat, | |
| et salvam salva te cupit esse fide. | |
| inde fit ut, quotiens existere perfida temptas, | |
| peccatum totiens corrigat illa tuum. | |
| parce movere feros animosae virginis arcus; | 115 |
| mitis adhuc fieri, si patiare, potest. | |
| parce, precor, teneros corrumpere febribus artus; | |
| servetur facies ista fruenda mihi. | |
| serventur vultus ad nostra incendia nati, | |
| quique subest niveo lenis in ore rubor. | 120 |
| hostibus et siquis, ne fias nostra, repugnat, | |
| sic sit ut invalida te solet esse mihi! | |
| torqueor ex aequo vel te nubente vel aegra | |
| dicere nec possum, quid minus ipse velim; | |
| maceror interdum, quod sim tibi causa dolendi | 125 |
| teque mea laedi calliditate puto. | |
| in caput ut nostrum dominae periuria quaeso | |
| eveniant; poena tuta sit illa mea! | |
| Ne tamen ignorem, quid agas, ad limina crebro | |
| anxius huc illuc dissimulanter eo; | 130 |
| subsequor ancillam furtim famulumque, requirens | |
| profuerint somni quid tibi quidve cibi. | |
| me miserum, quod non medicorum iussa ministro, | |
| effingoque manus, adsideoque toro! | |
| et rursus miserum, quod me procul inde remoto, | 135 |
| quem minime vellem, forsitan alter adest! | |
| ille manus istas effingit, et adsidet aegrae | |
| invisus superis cum superisque mihi, | |
| dumque suo temptat salientem pollice venam, | |
| candida per causam bracchia saepe tenet, | 140 |
| contrectatque sinus, et forsitan oscula iungit. | |
| officio merces plenior ista suo est! | |
| Quis tibi permisit nostras praecerpere messes? | |
| ad saepem alterius quis tibi fecit iter? | |
| iste sinus meus est! mea turpiter oscula sumis! | 145 |
| a mihi promisso corpore tolle manus! | |
| inprobe, tolle manus! quam tangis, nostra futura est; | |
| postmodo si facies istud, adulter eris. | |
| elige de vacuis quam non sibi vindicet alter; | |
| si nescis, dominum res habet ista suum. | 150 |
| nec mihi credideris—recitetur formula pacti; | |
| neu falsam dicas esse, fac ipsa legat! | |
| alterius thalamo, tibi nos, tibi dicimus, exi! | |
| quid facis hic? exi! non vacat iste torus! | |
| nam quod habes et tu gemini verba altera pacti, | 155 |
| non erit idcirco par tua causa meae. | |
| haec mihi se pepigit, pater hanc tibi, primus ab illa; | |
| sed propior certe quam pater ipsa sibi est. | |
| promisit pater hanc, haec se iuravit amanti; | |
| ille homines, haec est testificata deam. | 160 |
| hic metuit mendax, haec et periura vocari; | |
| an dubitas, hic sit maior an ille metus? | |
| denique, ut amborum conferre pericula possis, | |
| respice ad eventus—haec cubat, ille valet. | |
| nos quoque dissimili certamina mente subimus; | 165 |
| nec spes par nobis nec timor aequus adest. | |
| tu petis ex tuto; gravior mihi morte repulsa est, | |
| idque ego iam, quod tu forsan amabis, amo. | |
| si tibi iustitiae, si recti cura fuisset, | |
| cedere debueras ignibus ipse meis. | 170 |
| Nunc, quoniam ferus hic pro causa pugnat iniqua, | |
| ad quid, Cydippe, littera nostra redit? | |
| hic facit ut iaceas et sis suspecta Dianae; | |
| hunc tu, si sapias, limen adire vetes. | |
| hoc faciente subis tam saeva pericula vitae— | 175 |
| atque utinam pro te, qui movet illa, cadat! | |
| quem si reppuleris, nec, quem dea damnat, amaris, | |
| tu tunc continuo, certe ego salvus ero. | |
| siste metum, virgo! stabili potiere salute, | |
| fac modo polliciti conscia templa colas; | 180 |
| non bove mactato caelestia numina gaudent, | |
| sed, quae praestanda est et sine teste, fide. | |
| ut valeant aliae, ferrum patiuntur et ignes, | |
| fert aliis tristem sucus amarus opem. | |
| nil opus est istis; tantum periuria vita | 185 |
| teque simul serva meque datamque fidem! | |
| praeteritae veniam dabit ignorantia culpae— | |
| exciderant animo foedera lecta tuo. | |
| admonita es modo voce mea cum casibus istis, | |
| quos, quotiens temptas fallere, ferre soles. | 190 |
| his quoque vitatis in partu nempe rogabis, | |
| ut tibi luciferas adferat illa manus? | |
| audiet et repetens quae sunt audita requiret, | |
| iste tibi de quo coniuge partus eat. | |
| promittes votum—scit te promittere falso; | 195 |
| iurabis—scit te fallere posse deos! | |
| Non agitur de me; cura maiore laboro. | |
| anxia sunt causa pectora nostra tua. | |
| cur modo te dubiam pavidi flevere parentes, | |
| ignaros culpae quos facis esse tuae? | 200 |
| et cur ignorent? matri licet omnia narres. | |
| nil tua, Cydippe, facta ruboris habent. | |
| ordine fac referas ut sis mihi cognita primum | |
| sacra pharetratae dum facit ipsa deae; | |
| ut te conspecta subito, si forte notasti, | 205 |
| restiterim fixis in tua membra genis; | |
| et, te dum nimium miror, nota certa furoris, | |
| deciderint umero pallia lapsa meo; | |
| postmodo nescio qua venisse volubile malum, | |
| verba ferens doctis insidiosa notis, | 210 |
| quod quia sit lectum sancta praesente Diana, | |
| esse tuam vinctam numine teste fidem | |
| ne tamen ignoret, scripti sententia quae sit, | |
| lecta tibi quondam nunc quoque verba refer. | |
| 'nube, precor,' dicet, 'cui te bona numina iungunt; | 215 |
| quem fore iurasti, sit gener ille mihi. | |
| quisquis is est, placeat, quoniam placet ante Dianae!' | |
| talis erit mater, si modo mater erit. | |
| Sed tamen ut quaerat quis sim qualisque, videto. | |
| inveniet vobis consuluisse deam. | 220 |
| insula, Coryciis quondam celeberrima nymphis, | |
| cingitur Aegaeo, nomine Cea, mari. | |
| illa mihi patria est; nec, si generosa probatis | |
| nomina, despectis arguor ortus avis. | |
| sunt et opes nobis, sunt et sine crimine mores; | 225 |
| amplius utque nihil, me tibi iungit Amor. | |
| appeteres talem vel non iurata maritum; | |
| iuratae vel non talis habendus eram. | |
| Haec tibi me in somnis iaculatrix scribere Phoebe; | |
| haec tibi me vigilem scribere iussit Amor; | 230 |
| e quibus alterius mihi iam nocuere sagittae, | |
| alterius noceant ne tibi tela, cave! | |
| iuncta salus nostra est—miserere meique tuique; | |
| quid dubitas unam ferre duobus opem? | |
| quod si contigerit, cum iam data signa sonabunt, | 235 |
| tinctaque votivo sanguine Delos erit, | |
| aurea ponetur mali felicis imago, | |
| causaque versiculis scripta duobus erit: | |
| effigie pomi testatur acontius huius | |
| quae fuerint in eo scripta fuisse rata. | 240 |
| Longior infirmum ne lasset epistula corpus | |
| clausaque consueto sit sibi fine: vale! |