| HERO LEANDRO | |
| Quam mihi misisti verbis, Leandre, salutem | 19.1 |
| ut possim missam rebus habere, veni! | |
| longa mora est nobis omnis, quae gaudia differt. | |
| da veniam fassae; non patienter amo! | |
| urimur igne pari, sed sum tibi viribus inpar: | 5 |
| fortius ingenium suspicor esse viris. | |
| ut corpus, teneris ita mens infirma puellis— | |
| deficiam, parvi temporis adde moram! | |
| Vos modo venando, modo rus geniale colendo | |
| ponitis in varia tempora longa mora. | 10 |
| aut fora vos retinent aut unctae dona palaestrae, | |
| flectitis aut freno colla sequacis equi; | |
| nunc volucrem laqueo, nunc piscem ducitis hamo; | |
| diluitur posito serior hora mero. | |
| his mihi summotae, vel si minus acriter urar, | 15 |
| quod faciam, superest praeter amare nihil. | |
| quod superest facio, teque, o mea sola voluptas, | |
| plus quoque, quam reddi quod mihi possit, amo! | |
| aut ego cum cana de te nutrice susurro, | |
| quaeque tuum, miror, causa moretur iter; | 20 |
| aut mare prospiciens odioso concita vento | |
| corripio verbis aequora paene tuis; | |
| aut, ubi saevitiae paulum gravis unda remisit, | |
| posse quidem, sed te nolle venire, queror; | |
| dumque queror lacrimae per amantia lumina manant, | 25 |
| pollice quas tremulo conscia siccat anus. | |
| saepe tui specto si sint in litore passus, | |
| inpositas tamquam servet harena notas; | |
| utque rogem de te et scribam tibi, siquis Abydo | |
| venerit, aut, quaero, siquis Abydon eat. | 30 |
| quid referam, quotiens dem vestibus oscula, quas tu | |
| Hellespontiaca ponis iturus aqua? | |
| Sic ubi lux acta est et noctis amicior hora | |
| exhibuit pulso sidera clara die, | |
| protinus in summo vigilantia lumina tecto | 35 |
| ponimus, adsuetae signa notamque viae, | |
| tortaque versato ducentes stamina fuso | |
| feminea tardas fallimus arte moras. | |
| Quid loquar interea tam longo tempore, quaeris? | |
| nil nisi Leandri nomen in ore meo est. | 40 |
| 'iamne putas exisse domo mea gaudia, nutrix, | |
| an vigilant omnes, et timet ille suos? | |
| iamne suas umeris illum deponere vestes, | |
| pallade iam pingui tinguere membra putas?' | |
| adnuit illa fere; non nostra quod oscula curet, | 45 |
| sed movet obrepens somnus anile caput. | |
| postque morae minimum 'iam certe navigat,' inquam, | |
| 'lentaque dimotis bracchia iactat aquis.' | |
| paucaque cum tacta perfeci stamina terra, | |
| an medio possis, quaerimus, esse freto. | 50 |
| et modo prospicimus, timida modo voce precamur, | |
| ut tibi det faciles utilis aura vias; | |
| auribus incertas voces captamus, et omnem | |
| adventus strepitum credimus esse tui. | |
| Sic ubi deceptae pars est mihi maxima noctis | 55 |
| acta, subit furtim lumina fessa sopor. | |
| forsitan invitus mecum tamen, inprobe, dormis, | |
| et, quamquam non vis ipse venire, venis. | |
| nam modo te videor prope iam spectare natantem, | |
| bracchia nunc umeris umida ferre meis, | 60 |
| nunc dare, quae soleo, madidis velamina membris, | |
| pectora nunc nostro iuncta fovere sinu | |
| multaque praeterea linguae reticenda modestae, | |
| quae fecisse iuvat, facta referre pudet. | |
| me miseram! brevis est haec et non vera voluptas; | 65 |
| nam tu cum somno semper abire soles. | |
| firmius, o, cupidi tandem coeamus amantes, | |
| nec careant vera gaudia nostra fide! | |
| cur ego tot viduas exegi frigida noctes? | |
| cur totiens a me, lente morator, abes? | 70 |
| est mare, confiteor, non nunc tractabile nanti; | |
| nocte sed hesterna lenior aura fuit. | |
| cur ea praeterita est? cur non ventura timebas? | |
| tam bona cur periit, nec tibi rapta via est? | |
| protinus ut similis detur tibi copia cursus, | 75 |
| hoc melior certe, quo prior, illa fuit. | |
| At cito mutata est pacati forma profundi. | |
| tempore, cum properas, saepe minore venis. | |
| hic, puto, deprensus nil, quod querereris, haberes, | |
| meque tibi amplexo nulla noceret hiemps. | 80 |
| certe ego tum ventos audirem laeta sonantis, | |
| et numquam placidas esse precarer aquas. | |
| quid tamen evenit, cur sis metuentior undae | |
| contemptumque prius nunc vereare fretum? | |
| nam memini, cum te saevum veniente minaxque | 85 |
| non minus, aut multo non minus, aequor erat; | |
| cum tibi clamabam: 'sic tu temerarius esto, | |
| ne miserae virtus sit tua flenda mihi!' | |
| unde novus timor hic, quoque illa audacia fugit? | |
| magnus ubi est spretis ille natator aquis? | 90 |
| Sis tamen hoc potius, quam quod prius esse solebas, | |
| et facias placidum per mare tutus iter— | |
| dummodo sis idem, dum sic, ut scribis, amemur, | |
| flammaque non fiat frigidus illa cinis. | |
| non ego tam ventos timeo mea vota morantes, | 95 |
| quam similis vento ne tuus erret amor, | |
| ne non sim tanti, superentque pericula causam, | |
| et videar merces esse labore minor. | |
| Interdum metuo, patria ne laedar et inpar | |
| dicar Abydeno Thressa puella toro. | 100 |
| ferre tamen possum patientius omnia, quam si | |
| otia nescio qua paelice captus agis, | |
| in tua si veniunt alieni colla lacerti, | |
| fitque novus nostri finis amoris amor. | |
| a, potius peream, quam crimine vulnerer isto, | 105 |
| fataque sint culpa nostra priora tua! | |
| nec, quia venturi dederis mihi signa doloris, | |
| haec loquor aut fama sollicitata nova. | |
| omnia sed vereor—quis enim securus amavit? | |
| cogit et absentes plura timere locus. | 110 |
| felices illas, sua quas praesentia nosse | |
| crimina vera iubet, falsa timere vetat! | |
| nos tam vana movet, quam facta iniuria fallit, | |
| incitat et morsus error uterque pares. | |
| o utinam venias, aut ut ventusve paterve | 115 |
| causaque sit certe femina nulla morae! | |
| quodsi quam sciero, moriar, mihi crede, dolendo; | |
| iamdudum pecca, si mea fata petis! | |
| Sed neque peccabis, frustraque ego terreor istis, | |
| quoque minus venias, invida pugnat hiemps. | 120 |
| me miseram! quanto planguntur litora fluctu, | |
| et latet obscura condita nube dies! | |
| forsitan ad pontum mater pia venerit Helles, | |
| mersaque roratis nata fleatur aquis— | |
| an mare ab inviso privignae nomine dictum | 125 |
| vexat in aequoream versa noverca deam? | |
| non favet, ut nunc est, teneris locus iste puellis; | |
| hac Helle periit, hac ego laedor aqua. | |
| at tibi flammarum memori, Neptune, tuarum | |
| nullus erat ventis inpediendus amor— | 130 |
| si neque Amymone nec, laudatissima forma, | |
| criminis est Tyro fabula vana tui, | |
| lucidaque Alcyone Calyceque Hecataeone nata, | |
| et nondum nexis angue Medusa comis, | |
| flavaque Laudice caeloque recepta Celaeno, | 135 |
| et quarum memini nomina lecta mihi. | |
| has certe pluresque canunt, Neptune, poetae | |
| molle latus lateri conposuisse tuo. | |
| cur igitur, totiens vires expertus amoris, | |
| adsuetum nobis turbine claudis iter? | 140 |
| parce, ferox, latoque mari tua proelia misce! | |
| seducit terras haec brevis unda duas. | |
| te decet aut magnas magnum iactare carinas, | |
| aut etiam totis classibus esse trucem; | |
| turpe deo pelagi iuvenem terrere natantem, | 145 |
| gloriaque est stagno quolibet ista minor. | |
| nobilis ille quidem est et clarus origine, sed non | |
| a tibi suspecto ducit Ulixe genus. | |
| da veniam servaque duos! natat ille, sed isdem | |
| corpus Leandri, spes mea pendet aquis. | 150 |
| Sternuit en lumen!—posito nam scribimus illo— | |
| sternuit et nobis prospera signa dedit. | |
| ecce, merum nutrix faustos instillat in ignes, | |
| 'cras' que 'erimus plures,' inquit, et ipsa bibit. | |
| effice nos plures, evicta per aequora lapsus, | 155 |
| o penitus toto corde recepte mihi! | |
| in tua castra redi, socii desertor amoris; | |
| ponuntur medio cur mea membra toro? | |
| quod timeas, non est! auso Venus ipsa favebit, | |
| sternet et aequoreas aequore nata vias. | 160 |
| ire libet medias ipsi mihi saepe per undas, | |
| sed solet hoc maribus tutius esse fretum. | |
| nam cur hac vectis Phrixo Phrixique sorore | |
| sola dedit vastis femina nomen aquis? | |
| Forsitan ad reditum metuas ne tempora desint, | 165 |
| aut gemini nequeas ferre laboris onus. | |
| at nos diversi medium coeamus in aequor | |
| obviaque in summis oscula demus aquis, | |
| atque ita quisque suas iterum redeamus ad urbes; | |
| exiguum, sed plus quam nihil illud erit! | 170 |
| vel pudor hic utinam, qui nos clam cogit amare, | |
| vel timidus famae cedere vellet amor! | |
| nunc, male res iunctae, calor et reverentia pugnant. | |
| quid sequar, in dubio est; haec decet, ille iuvat. | |
| ut semel intravit Colchos Pagasaeus Iason, | 175 |
| inpositam celeri Phasida puppe tulit; | |
| ut semel Idaeus Lacedaemona venit adulter, | |
| cum praeda rediit protinus ille sua. | |
| tu quam saepe petis, quod amas, tam saepe relinquis, | |
| et quotiens grave sit puppibus ire, natas. | 180 |
| Sic tamen, o iuvenis tumidarum victor aquarum, | |
| sic facito spernas, ut vereare, fretum! | |
| arte laboratae merguntur ab aequore naves; | |
| tu tua plus remis bracchia posse putas? | |
| quod cupis, hoc nautae metuunt, Leandre, natare; | 185 |
| exitus hic fractis puppibus esse solet. | |
| me miseram! cupio non persuadere, quod hortor, | |
| sisque, precor, monitis fortior ipse meis— | |
| dummodo pervenias excussaque saepe per undas | |
| inicias umeris bracchia lassa meis! | 190 |
| Sed mihi, caeruleas quotiens obvertor ad undas, | |
| nescio quo pavidum frigore pectus hebet. | |
| nec minus hesternae confundor imagine noctis, | |
| quamvis est sacris illa piata meis. | |
| namque sub aurora, iam dormitante lucerna, | 195 |
| somnia quo cerni tempore vera solent, | |
| stamina de digitis cecidere sopore remissis, | |
| collaque pulvino nostra ferenda dedi. | |
| hic ego ventosas nantem delphina per undas | |
| cernere non dubia sum mihi visa fide, | 200 |
| quem postquam bibulis inlisit fluctus harenis, | |
| unda simul miserum vitaque deseruit. | |
| quidquid id est, timeo; nec tu mea somnia ride | |
| nec nisi tranquillo bracchia crede mari! | |
| si tibi non parcis, dilectae parce puellae, | 205 |
| quae numquam nisi te sospite sospes ero! | |
| spes tamen est fractis vicinae pacis in undis; | |
| tu placidas toto pectore finde vias! | |
| interea nanti, quoniam freta pervia non sunt, | |
| leniat invisas littera missa moras. | 210 |