| LEANDER HERONI | |
| Mittit Abydenus, quam mallet ferre, salutem, | 18.1 |
| si cadat unda maris, Sesti puella, tibi. | |
| si mihi di faciles, si sunt in amore secundi, | |
| invitis oculis haec mea verba leges. | |
| sed non sunt faciles; nam cur mea vota morantur | 5 |
| currere me nota nec patiuntur aqua? | |
| ipsa vides caelum pice nigrius et freta ventis | |
| turbida perque cavas vix adeunda rates. | |
| unus, et hic audax, a quo tibi littera nostra | |
| redditur, e portu navita movit iter; | 10 |
| adscensurus eram, nisi quod, cum vincula prorae | |
| solveret, in speculis omnis Abydos erat. | |
| non poteram celare meos, velut ante, parentes, | |
| quemque tegi volumus, non latuisset amor. | |
| Protinus haec scribens, 'felix, i, littera!' dixi, | 15 |
| 'iam tibi formosam porriget illa manum. | |
| forsitan admotis etiam tangere labellis, | |
| rumpere dum niveo vincula dente volet.' | |
| talibus exiguo dictis mihi murmure verbis, | |
| cetera cum charta dextra locuta mea est. | 20 |
| at quanto mallem, quam scriberet, illa nataret, | |
| meque per adsuetas sedula ferret aquas! | |
| aptior illa quidem placido dare verbera ponto; | |
| est tamen et sensus apta ministra mei. | |
| Septima nox agitur, spatium mihi longius anno, | 25 |
| sollicitum raucis ut mare fervet aquis. | |
| his ego si vidi mulcentem pectora somnum | |
| noctibus, insani sit mora longa freti! | |
| rupe sedens aliqua specto tua litora tristis | |
| et, quo non possum corpore, mente feror. | 30 |
| lumina quin etiam summa vigilantia turre | |
| aut videt aut acies nostra videre putat. | |
| ter mihi deposita est in sicca vestis harena; | |
| ter grave temptavi carpere nudus iter— | |
| obstitit inceptis tumidum iuvenalibus aequor, | 35 |
| mersit et adversis ora natantis aquis. | |
| At tu, de rapidis inmansuetissime ventis, | |
| quid mecum certa proelia mente geris? | |
| in me, si nescis, Borea, non aequora, saevis! | |
| quid faceres, esset ni tibi notus amor? | 40 |
| tam gelidus quod sis, num te tamen, inprobe, quondam | |
| ignibus Actaeis incaluisse negas? | |
| gaudia rapturo siquis tibi claudere vellet | |
| aerios aditus, quo paterere modo? | |
| parce, precor, facilemque move moderatius auram— | 45 |
| imperet Hippotades sic tibi triste nihil! | |
| Vana peto; precibusque meis obmurmurat ipse | |
| quasque quatit, nulla parte coercet aquas. | |
| nunc daret audaces utinam mihi Daedalus alas— | |
| Icarium quamvis hinc prope litus abest! | 50 |
| quidquid erit, patiar, liceat modo corpus in auras | |
| tollere, quod dubia saepe pependit aqua. | |
| Interea, dum cuncta negant ventique fretumque, | |
| mente agito furti tempora prima mei. | |
| nox erat incipiens—namque est meminisse voluptas— | 55 |
| cum foribus patriis egrediebar amans. | |
| nec mora, deposito pariter cum veste timore | |
| iactabam liquido bracchia lenta mari. | |
| luna fere tremulum praebebat lumen eunti | |
| ut comes in nostras officiosa vias. | 60 |
| hanc ego suspiciens, 'faveas, dea candida,' dixi, | |
| 'et subeant animo Latmia saxa tuo! | |
| non sinit Endymion te pectoris esse severi. | |
| flecte, precor, vultus ad mea furta tuos! | |
| tu dea mortalem caelo delapsa petebas; | 65 |
| vera loqui liceat!—quam sequor ipsa dea est. | |
| neu referam mores caelesti pectore dignos, | |
| forma nisi in veras non cadit illa deas. | |
| a Veneris facie non est prior ulla tuaque; | |
| neve meis credas vocibus, ipsa vide! | 70 |
| quantum, cum fulges radiis argentea puris, | |
| concedunt flammis sidera cuncta tuis, | |
| tanto formosis formosior omnibus illa est. | |
| si dubitas, caecum, Cynthia, lumen habes.' | |
| Haec ego, vel certe non his diversa, locutus | 75 |
| per mihi cedentes sponte ferebar aquas. | |
| unda repercussae radiabat imagine lunae, | |
| et nitor in tacita nocte diurnus erat; | |
| nullaque vox usquam, nullum veniebat ad aures | |
| praeter dimotae corpore murmur aquae. | 80 |
| Alcyones solae, memores Ceycis amati, | |
| nescio quid visae sunt mihi dulce queri. | |
| Iamque fatigatis umero sub utroque lacertis | |
| fortiter in summas erigor altus aquas. | |
| ut procul aspexi lumen, 'meus ignis in illo est: | 85 |
| illa meum,' dixi, 'litora lumen habent!' | |
| et subito lassis vires rediere lacertis, | |
| visaque, quam fuerat, mollior unda mihi. | |
| frigora ne possim gelidi sentire profundi, | |
| qui calet in cupido pectore, praestat amor. | 90 |
| quo magis accedo propioraque litora fiunt, | |
| quoque minus restat, plus libet ire mihi. | |
| cum vero possum cerni quoque, protinus addis | |
| spectatrix animos, ut valeamque facis. | |
| nunc etiam nando dominae placuisse laboro, | 95 |
| atque oculis iacto bracchia nostra tuis. | |
| te tua vix prohibet nutrix descendere in altum— | |
| hoc quoque enim vidi, nec mihi verba dabam. | |
| nec tamen effecit, quamvis retinebat euntem, | |
| ne fieret prima pes tuus udus aqua. | 100 |
| excipis amplexu feliciaque oscula iungis— | |
| oscula, di magni, trans mare digna peti!— | |
| eque tuis demptos umeris mihi tradis amictus, | |
| et madidam siccas aequoris imbre comam. | |
| Cetera nox et nos et turris conscia novit, | 105 |
| quodque mihi lumen per vada monstrat iter. | |
| non magis illius numerari gaudia noctis | |
| Hellespontiaci quam maris alga potest; | |
| quo brevius spatium nobis ad furta dabatur, | |
| hoc magis est cautum, ne foret illud iners. | 110 |
| Iamque fugatura Tithoni coniuge noctem | |
| praevius Aurorae Lucifer ortus erat; | |
| oscula congerimus properata sine ordine raptim | |
| et querimur parvas noctibus esse moras. | |
| atque ita cunctatus monitu nutricis amaro | 115 |
| frigida deserta litora turre peto. | |
| digredimur flentes, repetoque ego virginis aequor | |
| respiciens dominam, dum licet, usque meam. | |
| siqua fides vero est, veniens hinc esse natator, | |
| cum redeo, videor naufragus esse mihi. | 120 |
| hoc quoque, si credes: ad te via prona videtur; | |
| a te cum redeo, clivus inertis aquae. | |
| invitus repeto patriam—quis credere possit? | |
| invitus certe nunc moror urbe mea. | |
| Ei mihi! cur animis iuncti secernimur undis, | 125 |
| unaque mens, tellus non habet una duos? | |
| vel tua me Sestos, vel te mea sumat Abydos; | |
| tam tua terra mihi, quam tibi nostra placet. | |
| cur ego confundor, quotiens confunditur aequor? | |
| cur mihi, causa levis, ventus obesse potest? | 130 |
| iam nostros curvi norunt delphines amores, | |
| ignotum nec me piscibus esse reor. | |
| iam patet attritus solitarum limes aquarum, | |
| non aliter multa quam via pressa rota. | |
| quod mihi non esset nisi sic iter, ante querebar; | 135 |
| at nunc per ventos hoc quoque deesse queror. | |
| fluctibus inmodicis Athamantidos aequora canent, | |
| vixque manet portu tuta carina suo; | |
| hoc mare, cum primum de virgine nomina mersa, | |
| quae tenet, est nanctum, tale fuisse puto. | 140 |
| est satis amissa locus hic infamis ab Helle, | |
| utque mihi parcat, nomine crimen habet. | |
| Invideo Phrixo, quem per freta tristia tutum | |
| aurea lanigero vellere vexit ovis; | |
| nec tamen officium pecoris navisve requiro, | 145 |
| dummodo, quas findam corpore, dentur aquae. | |
| parte egeo nulla; fiat modo copia nandi, | |
| idem navigium, navita, vector ero! | |
| nec sequor aut Helicen, aut, qua Tyros utitur, Arcton; | |
| publica non curat sidera noster amor. | 150 |
| Andromedan alius spectet claramque Coronam, | |
| quaeque micat gelido Parrhasis Ursa polo; | |
| at mihi, quod Perseus et cum Iove Liber amarunt, | |
| indicium dubiae non placet esse viae. | |
| est aliud lumen, multo mihi certius istis, | 155 |
| non errat tenebris quo duce noster amor; | |
| hoc ego dum spectem, Colchos et in ultima Ponti, | |
| quaque viam fecit Thessala pinus, eam, | |
| et iuvenem possim superare Palaemona nando | |
| morsaque quem subito reddidit herba deum. | 160 |
| Saepe per adsiduos languent mea bracchia motus, | |
| vixque per inmensas fessa trahuntur aquas. | |
| his ego cum dixi: 'pretium non vile laboris, | |
| iam dominae vobis colla tenenda dabo,' | |
| protinus illa valent, atque ad sua praemia tendunt, | 165 |
| ut celer Eleo carcere missus equus. | |
| ipse meos igitur servo, quibus uror, amores | |
| teque, magis caelo digna puella, sequor. | |
| digna quidem caelo es—sed adhuc tellure morare, | |
| aut dic, ad superos et mihi qua sit iter! | 170 |
| hic es, et exigue misero contingis amanti, | |
| cumque mea fiunt turbida mente freta. | |
| quid mihi, quod lato non separor aequore, prodest? | |
| num minus haec nobis tam brevis obstat aqua? | |
| an malim, dubito, toto procul orbe remotus | 175 |
| cum domina longe spem quoque habere meam. | |
| quo propius nunc es, flamma propiore calesco, | |
| et res non semper, spes mihi semper adest. | |
| paene manu quod amo, tanta est vicinia, tango; | |
| saepe sed, heu, lacrimas hoc mihi 'paene' movet! | 180 |
| velle quid est aliud fugientia prendere poma | |
| spemque suo refugi fluminis ore sequi? | |
| Ergo ego te numquam, nisi cum volet unda, tenebo, | |
| et me felicem nulla videbit hiemps, | |
| cumque minus firmum nil sit quam ventus et unda, | 185 |
| in ventis et aqua spes mea semper erit? | |
| aestus adhuc tamen est. quid, cum mihi laeserit aequor | |
| Plias et Arctophylax Oleniumque pecus? | |
| aut ego non novi, quam sim temerarius, aut me | |
| in freta non cautus tum quoque mittet amor; | 190 |
| neve putes id me, quod abest, promittere, tempus, | |
| pignora polliciti non tibi tarda dabo. | |
| sit tumidum paucis etiamnunc noctibus aequor, | |
| ire per invitas experiemur aquas; | |
| aut mihi continget felix audacia salvo, | 195 |
| aut mors solliciti finis amoris erit! | |
| optabo tamen ut partis expellar in illas, | |
| et teneant portus naufraga membra tuos; | |
| flebis enim tactuque meum dignabere corpus | |
| et 'mortis,' dices, 'huic ego causa fui!' | 200 |
| Scilicet interitus offenderis omine nostri, | |
| litteraque invisa est hac mea parte tibi. | |
| desino—parce queri! sed uti mare finiat iram, | |
| accedant, quaeso, fac tua vota meis. | |
| pace brevi nobis opus est, dum transferor isto; | 205 |
| cum tua contigero litora, perstet hiemps! | |
| istic est aptum nostrae navale carinae, | |
| et melius nulla stat mea puppis aqua. | |
| illic me claudat Boreas, ubi dulce morari est! | |
| tunc piger ad nandum, tunc ego cautus ero, | 210 |
| nec faciam surdis convicia fluctibus ulla, | |
| triste nataturo nec querar esse fretum. | |
| me pariter venti teneant tenerique lacerti, | |
| per causas istic inpediarque duas! | |
| Cum patietur hiemps, remis ego corporis utar; | 215 |
| lumen in adspectu tu modo semper habe! | |
| interea pro me pernoctet epistula tecum, | |
| quam precor ut minima prosequar ipse mora! |