| HELENE PARIDI | |
| Nunc oculos tua cum violarit epistula nostros, | 17.1 |
| non rescribendi gloria visa levis. | |
| ausus es hospitii temeratis advena sacris | |
| legitimam nuptae sollicitare fidem! | |
| scilicet idcirco ventosa per aequora vectum | 5 |
| excepit portu Taenaris ora suo, | |
| nec tibi, diversa quamvis e gente venires, | |
| oppositas habuit regia nostra fores, | |
| esset ut officii merces iniuria tanti! | |
| qui sic intrabas, hospes an hostis eras? | 10 |
| Nec dubito, quin haec, cum sit tam iusta, vocetur | |
| rustica iudicio nostra querela tuo. | |
| rustica sim sane, dum non oblita pudoris, | |
| dumque tenor vitae sit sine labe meae. | |
| si non est ficto tristis mihi vultus in ore, | 15 |
| nec sedeo duris torva superciliis, | |
| fama tamen clara est, et adhuc sine crimine vixi, | |
| et laudem de me nullus adulter habet. | |
| quo magis admiror, quae sit fiducia coepti, | |
| spemque tori dederit quae tibi causa mei. | 20 |
| an, quia vim nobis Neptunius attulit heros, | |
| rapta semel videor bis quoque digna rapi? | |
| crimen erat nostrum, si delenita fuissem; | |
| cum sim rapta, meum quid nisi nolle fuit? | |
| non tamen e facto fructum tulit ille petitum; | 25 |
| excepto redii passa timore nihil. | |
| oscula luctanti tantummodo pauca protervus | |
| abstulit; ulterius nil habet ille mei. | |
| quae tua nequitia est, non his contenta fuisset— | |
| di melius! similis non fuit ille tui. | 30 |
| reddidit intactam, minuitque modestia crimen, | |
| et iuvenem facti paenituisse patet; | |
| Thesea paenituit, Paris ut succederet illi, | |
| ne quando nomen non sit in ore meum? | |
| nec tamen irascor—quis enim succenset amanti?— | 35 |
| si modo, quem praefers, non simulatur amor. | |
| hoc quoque enim dubito—non quod fiducia desit, | |
| aut mea sit facies non bene nota mihi; | |
| sed quia credulitas damno solet esse puellis, | |
| verbaque dicuntur vestra carere fide. | 40 |
| At peccant aliae, matronaque rara pudica est. | |
| quis prohibet raris nomen inesse meum? | |
| nam mea quod visa est tibi mater idonea, cuius | |
| exemplo flecti me quoque posse putes, | |
| matris in admisso falsa sub imagine lusae | 45 |
| error inest; pluma tectus adulter erat. | |
| nil ego, si peccem, possum nescisse, nec ullus | |
| error qui facti crimen obumbret erit. | |
| illa bene erravit vitiumque auctore redemit. | |
| felix in culpa quo Iove dicar ego? | 50 |
| Sed genus et proavos et regia nomina iactas. | |
| clara satis domus haec nobilitate sua est. | |
| Iuppiter ut soceri proavus taceatur et omne | |
| Tantalidae Pelopis Tyndareique decus, | |
| dat mihi Leda Iovem cygno decepta parentem, | 55 |
| quae falsam gremio credula fovit avem. | |
| i nunc et Phrygiae late primordia gentis | |
| cumque suo Priamum Laumedonte refer! | |
| quos ego suspicio; sed qui tibi gloria magna est | |
| quintus, is a nostro nomine primus erit. | 60 |
| sceptra tuae quamvis rear esse potentia terrae, | |
| non tamen haec illis esse minora puto. | |
| si iam divitiis locus hic numeroque virorum | |
| vincitur, at certe barbara terra tua est. | |
| Munera tanta quidem promittit epistula dives | 65 |
| ut possint ipsas illa movere deas; | |
| sed si iam vellem fines transire pudoris, | |
| tu melior culpae causa futurus eras. | |
| aut ego perpetuo famam sine labe tenebo, | |
| aut ego te potius quam tua dona sequar; | 70 |
| utque ea non sperno, sic acceptissima semper | |
| munera sunt, auctor quae pretiosa facit. | |
| plus multo est, quod amas, quod sum tibi causa laboris, | |
| quod per tam longas spes tua venit aquas. | |
| Illa quoque, adposita quae nunc facis, inprobe, mensa, | 75 |
| quamvis experiar dissimulare, noto— | |
| cum modo me spectas oculis, lascive, protervis, | |
| quos vix instantes lumina nostra ferunt, | |
| et modo suspiras, modo pocula proxima nobis | |
| sumis, quaque bibi, tu quoque parte bibis. | 80 |
| a, quotiens digitis, quotiens ego tecta notavi | |
| signa supercilio paene loquente dari! | |
| et saepe extimui ne vir meus illa videret, | |
| non satis occultis erubuique notis! | |
| saepe vel exiguo vel nullo murmure dixi: | 85 |
| 'nil pudet hunc.' nec vox haec mea falsa fuit. | |
| orbe quoque in mensae legi sub nomine nostro, | |
| quod deducta mero littera fecit, amo. | |
| credere me tamen hoc oculo renuente negavi— | |
| ei mihi, iam didici sic ego posse loqui! | 90 |
| his ego blanditiis, si peccatura fuissem, | |
| flecterer; his poterant pectora nostra capi. | |
| est quoque, confiteor, facies tibi rara, potestque | |
| velle sub amplexus ire puella tuos; | |
| altera vel potius felix sine crimine fiat, | 95 |
| quam cadat externo noster amore pudor. | |
| disce modo exemplo formosis posse carere; | |
| est virtus placitis abstinuisse bonis. | |
| quam multos credis iuvenes optare quod optas, | |
| qui sapiant? oculos an Paris unus habes? | 100 |
| non tu plus cernis, sed plus temerarius audes: | |
| nec tibi plus cordis, sed nimis oris, adest. | |
| Tunc ego te vellem celeri venisse carina, | |
| cum mea virginitas mille petita procis; | |
| si te vidissem, primus de mille fuisses. | 105 |
| iudicio veniam vir dabit ipse meo. | |
| ad possessa venis praeceptaque gaudia, serus; | |
| spes tua lenta fuit; quod petis, alter habet. | |
| ut tamen optarim fieri tua Troica coniunx, | |
| invitam sic me nec Menelaus habet. | 110 |
| desine molle, precor, verbis convellere pectus, | |
| neve mihi, quam te dicis amare, noce; | |
| sed sine quam tribuit sortem fortuna tueri, | |
| nec spolium nostri turpe pudoris ave! | |
| At Venus hoc pacta est, et in altae vallibus Idae | 115 |
| tres tibi se nudas exhibuere deae, | |
| unaque cum regnum, belli daret altera laudem, | |
| 'Tyndaridis coniunx,' tertia dixit, 'eris!' | |
| credere vix equidem caelestia corpora possum | |
| arbitrio formam supposuisse tuo, | 120 |
| utque sit hoc verum, certe pars altera ficta est, | |
| iudicii pretium qua data dicor ego. | |
| non est tanta mihi fiducia corporis, ut me | |
| maxima teste dea dona fuisse putem. | |
| contenta est oculis hominum mea forma probari; | 125 |
| laudatrix Venus est invidiosa mihi. | |
| sed nihil infirmo; faveo quoque laudibus istis— | |
| nam, mens, vox quare, quod cupit esse, neget? | |
| nec tu succense, nimium mihi creditus aegre; | |
| tarda solet magnis rebus inesse fides. | 130 |
| Prima mea est igitur Veneri placuisse voluptas; | |
| proxima, me visam praemia summa tibi, | |
| nec te Palladios nec te Iunonis honores | |
| auditis Helenae praeposuisse bonis. | |
| ergo ego sum virtus, ego sum tibi nobile regnum! | 135 |
| ferrea sim, si non hoc ego pectus amem. | |
| ferrea, crede mihi, non sum; sed amare repugno | |
| illum, quem fieri vix puto posse meum. | |
| quid bibulum curvo proscindere litus aratro, | |
| spemque sequi coner quam locus ipse negat? | 140 |
| sum rudis ad Veneris furtum, nullaque fidelem— | |
| di mihi sunt testes—lusimus arte virum. | |
| nunc quoque, quod tacito mando mea verba libello, | |
| fungitur officio littera nostra novo. | |
| felices, quibus usus adest! ego nescia rerum | 145 |
| difficilem culpae suspicor esse viam. | |
| Ipse malo metus est; iam nunc confundor, et omnes | |
| in nostris oculos vultibus esse reor. | |
| nec reor hoc falso; sensi mala murmura vulgi, | |
| et quasdam voces rettulit Aethra mihi. | 150 |
| at tu dissimula, nisi si desistere mavis! | |
| sed cur desistas? dissimulare potes. | |
| lude, sed occulte! maior, non maxima, nobis | |
| est data libertas, quod Menelaus abest. | |
| ille quidem procul est, ita re cogente, profectus; | 155 |
| magna fuit subitae iustaque causa viae— | |
| aut mihi sic visum est. ego, cum dubitaret an iret, | |
| 'quam primum,' dixi, 'fac rediturus eas!' | |
| omine laetatus dedit oscula, 'res' que 'domusque | |
| et tibi sit curae Troicus hospes,' ait. | 160 |
| vix tenui risum, quem dum conpescere luctor, | |
| nil illi potui dicere praeter 'erit.' | |
| Vela quidem Creten ventis dedit ille secundis; | |
| sed tu non ideo cuncta licere puta! | |
| sic meus hinc vir abest ut me custodiat absens— | 165 |
| an nescis longas regibus esse manus? | |
| forma quoque est oneri; nam quo constantius ore | |
| laudamur vestro, iustius ille timet. | |
| quae iuvat, ut nunc est, eadem mihi gloria damno est, | |
| et melius famae verba dedisse fuit. | 170 |
| nec, quod abest hic me tecum, mirare, relicta; | |
| moribus et vitae credidit ille meae. | |
| de facie metuit, vitae confidit, et illum | |
| securum probitas, forma timere facit. | |
| Tempora ne pereant ultro data praecipis, utque | 175 |
| simplicis utamur commoditate viri. | |
| et libet et timeo, nec adhuc exacta voluntas | |
| est satis; in dubio pectora nostra labant. | |
| et vir abest nobis, et tu sine coniuge dormis, | |
| inque vicem tua me, te mea forma capit; | 180 |
| et longae noctes, et iam sermone coimus, | |
| et tu, me miseram! blandus, et una domus. | |
| et peream, si non invitant omnia culpam; | |
| nescio quo tardor sed tamen ipsa metu! | |
| quod male persuades, utinam bene cogere posses! | 185 |
| vi mea rusticitas excutienda fuit. | |
| utilis interdum est ipsis iniuria passis. | |
| sic certe felix esse coacta forem. | |
| Dum novus est, potius coepto pugnemus amori! | |
| flamma recens parva sparsa residit aqua. | 190 |
| certus in hospitibus non est amor; errat, ut ipsi, | |
| cumque nihil speres firmius esse, fugit. | |
| Hypsipyle testis, testis Minoia virgo est, | |
| in non exhibitis utraque lusa toris. | |
| tu quoque dilectam multos, infide, per annos | 195 |
| diceris Oenonen destituisse tuam. | |
| nec tamen ipse negas; et nobis omnia de te | |
| quaerere, si nescis, maxima cura fuit. | |
| adde, quod, ut cupias constans in amore manere, | |
| non potes. expediunt iam tua vela Phryges; | 200 |
| dum loqueris mecum, dum nox sperata paratur, | |
| qui ferat in patriam, iam tibi ventus erit. | |
| cursibus in mediis novitatis plena relinques | |
| gaudia; cum ventis noster abibit amor. | |
| An sequar, ut suades, laudataque Pergama visam | 205 |
| pronurus et magni Laumedontis ero? | |
| non ita contemno volucris praeconia famae, | |
| ut probris terras inpleat illa meis. | |
| quid de me poterit Sparte, quid Achaia tota, | |
| quid gentes Asiae, quid tua Troia loqui? | 210 |
| quid Priamus de me, Priami quid sentiet uxor, | |
| totque tui fratres Dardanidesque nurus? | |
| tu quoque, qui poteris fore me sperare fidelem, | |
| et non exemplis anxius esse tuis? | |
| quicumque Iliacos intraverit advena portus, | 215 |
| is tibi solliciti causa timoris erit. | |
| ipse mihi quotiens iratus 'adultera!' dices, | |
| oblitus nostro crimen inesse tuum! | |
| delicti fies idem reprehensor et auctor. | |
| terra, precor, vultus obruat ante meos! | 220 |
| At fruar Iliacis opibus cultuque beato, | |
| donaque promissis uberiora feram; | |
| purpura nempe mihi pretiosaque texta dabuntur, | |
| congestoque auri pondere dives ero! | |
| da veniam fassae—non sunt tua munera tanti; | 225 |
| nescio quo tellus me tenet ista modo. | |
| quis mihi, si laedar, Phrygiis succurret in oris? | |
| unde petam fratres, unde parentis opem? | |
| omnia Medeae fallax promisit Iason— | |
| pulsa est Aesonia num minus illa domo? | 230 |
| non erat Aeetes, ad quem despecta rediret, | |
| non Idyia parens Chalciopeve soror. | |
| tale nihil timeo—sed nec Medea timebat! | |
| fallitur augurio spes bona saepe suo. | |
| omnibus invenies, quae nunc iactantur in alto, | 235 |
| navibus a portu lene fuisse fretum. | |
| Fax quoque me terret, quam se peperisse cruentam | |
| ante diem partus est tua visa parens; | |
| et vatum timeo monitus, quos igne Pelasgo | |
| Ilion arsurum praemonuisse ferunt. | 240 |
| utque favet Cytherea tibi, quia vicit habetque | |
| parta per arbitrium bina tropaea tuum, | |
| sic illas vereor, quae, si tua gloria vera est, | |
| iudice te causam non tenuere duae; | |
| nec dubito, quin, te si prosequar, arma parentur. | 245 |
| ibit per gladios, ei mihi! noster amor. | |
| an fera Centauris indicere bella coegit | |
| Atracis Haemonios Hippodamia viros— | |
| tu fore tam iusta lentum Menelaon in ira | |
| et geminos fratres Tyndareumque putas? | 250 |
| Quod bene te iactes et fortia facta loquaris, | |
| a verbis facies dissidet ista tuis. | |
| apta magis Veneri, quam sunt tua corpora Marti. | |
| bella gerant fortes, tu, Pari, semper ama! | |
| Hectora, quem laudas, pro te pugnare iubeto; | 255 |
| militia est operis altera digna tuis. | |
| his ego, si saperem pauloque audacior essem, | |
| uterer; utetur, siqua puella sapit— | |
| aut ego deposito sapiam fortasse pudore | |
| et dabo cunctatas tempore victa manus. | 260 |
| Quod petis, ut furtim praesentes ista loquamur, | |
| scimus, quid captes conloquiumque voces; | |
| sed nimium properas, et adhuc tua messis in herba est. | |
| et mora sit voto forsan amica tuo. | |
| Hactenus; arcanum furtivae conscia mentis | 265 |
| littera iam lasso pollice sistat opus. | |
| cetera per socias Clymenen Aethramque loquamur, | |
| quae mihi sunt comites consiliumque duae. |