| PARIS HELENAE | |
| Hanc tibi Priamides mitto, Ledaea, salutem, | 16.1 |
| quae tribui sola te mihi dante potest. | |
| Eloquar, an flammae non est opus indice notae, | |
| et plus quam vellem iam meus extat amor? | |
| ille quidem lateat malim, dum tempora dentur | 5 |
| laetitiae mixtos non habitura metus, | |
| sed male dissimulo; quis enim celaverit ignem, | |
| lumine qui semper proditur ipse suo? | |
| si tamen expectas, vocem quoque rebus ut addam— | |
| uror! habes animi nuntia verba mei. | 10 |
| parce, precor, fasso, nec vultu cetera duro | |
| perlege, sed formae conveniente tuae. | |
| Iamdudum gratum est, quod epistula nostra recepta | |
| spem facit, hoc recipi me quoque posse modo. | |
| quae rata sit, nec te frustra promiserit, opto, | 15 |
| hoc mihi quae suasit, mater Amoris, iter; | |
| namque ego divino monitu—ne nescia pecces— | |
| advehor, et coepto non leve numen adest. | |
| praemia magna quidem, sed non indebita, posco; | |
| pollicita est thalamo te Cytherea meo. | 20 |
| hac duce Sigeo dubias a litore feci | |
| longa Phereclea per freta puppe vias. | |
| illa dedit faciles auras ventosque secundos— | |
| in mare nimirum ius habet orta mari. | |
| perstet et ut pelagi, sic pectoris adiuvet aestum; | 25 |
| deferat in portus et mea vota suos. | |
| Attulimus flammas, non hic invenimus, illas. | |
| hae mihi tam longae causa fuere viae, | |
| nam neque tristis hiemps neque nos huc appulit error; | |
| Taenaris est classi terra petita meae. | 30 |
| nec me crede fretum merces portante carina | |
| findere—quas habeo, di tueantur opes! | |
| nec venio Graias veluti spectator ad urbes— | |
| oppida sunt regni divitiora mei. | |
| te peto, quam pepigit lecto Venus aurea nostro; | 35 |
| te prius optavi, quam mihi nota fores. | |
| ante tuos animo vidi quam lumine vultus; | |
| prima tulit vulnus nuntia fama tui. | |
| Nec tamen est mirum, si sic cum polleat arcus, | |
| missilibus telis eminus ictus amo. | 40 |
| sic placuit fatis; quae ne convellere temptes, | |
| accipe cum vera dicta relata fide. | |
| matris adhuc utero partu remorante tenebar; | |
| iam gravidus iusto pondere venter erat. | |
| illa sibi ingentem visa est sub imagine somni | 45 |
| flammiferam pleno reddere ventre facem. | |
| territa consurgit metuendaque noctis opacae | |
| visa seni Priamo; vatibus ille refert. | |
| arsurum Paridis vates canit Ilion igni— | |
| pectoris, ut nunc est, fax fuit illa mei! | 50 |
| Forma vigorque animi, quamvis de plebe videbar, | |
| indicium tectae nobilitatis erat. | |
| est locus in mediis nemorosae vallibus Idae | |
| devius et piceis ilicibusque frequens, | |
| qui nec ovis placidae nec amantis saxa capellae | 55 |
| nec patulo tardae carpitur ore bovis. | |
| hinc ego Dardaniae muros excelsaque tecta | |
| et freta prospiciens arbore nixus eram— | |
| ecce! pedum pulsu visa est mihi terra moveri— | |
| vera loquar veri vix habitura fidem— | 60 |
| constitit ante oculos actus velocibus alis | |
| Atlantis magni Pleionesque nepos— | |
| fas vidisse fuit, fas sit mihi visa referre!— | |
| inque dei digitis aurea virga fuit; | |
| tresque simul divae, Venus et cum Pallade Iuno, | 65 |
| graminibus teneros inposuere pedes. | |
| obstipui, gelidusque comas erexerat horror, | |
| cum mihi 'pone metum!' nuntius ales ait, | |
| 'arbiter es formae; certamina siste dearum; | |
| vincere quae forma digna sit una duas!' | 70 |
| neve recusarem, verbis Iovis imperat et se | |
| protinus aetheria tollit in astra via. | |
| Mens mea convaluit, subitoque audacia venit, | |
| nec timui vultu quamque notare meo. | |
| vincere erant omnes dignae iudexque querebar | 75 |
| non omnes causam posse tenere suam. | |
| sed tamen ex illis iam tunc magis una placebat, | |
| hanc esse ut scires, unde movetur amor. | |
| tantaque vincendi cura est; ingentibus ardent | |
| iudicium donis sollicitare meum. | 80 |
| regna Iovis coniunx, virtutem filia iactat; | |
| ipse potens dubito fortis an esse velim. | |
| dulce Venus risit; 'nec te, Pari, munera tangant | |
| utraque suspensi plena timoris!' ait; | |
| 'nos dabimus, quod ames, et pulchrae filia Ledae | 85 |
| ibit in amplexus pulchrior illa tuos!' | |
| dixit, et ex aequo donis formaque probatis | |
| victorem caelo rettulit illa pedem. | |
| Interea—credo versis ad prospera fatis— | |
| regius adgnoscor per rata signa puer. | 90 |
| laeta domus nato post tempora longa recepto est, | |
| addit et ad festos hunc quoque Troia diem. | |
| utque ego te cupio, sic me cupiere puellae; | |
| multarum votum sola tenere potes! | |
| nec tantum regum natae petiere ducumque, | 95 |
| sed nymphis etiam curaque amorque fui. | |
| quam super Oenones faciem mirarer? in orbe | |
| nec Priamo est a te dignior ulla nurus. | |
| sed mihi cunctarum subeunt fastidia, postquam | |
| coniugii spes est, Tyndari, facta tui. | 100 |
| te vigilans oculis, animo te nocte videbam, | |
| lumina cum placido victa sopore iacent. | |
| quid facies praesens, quae nondum visa placebas? | |
| ardebam, quamvis hic procul ignis erat, | |
| nec potui debere mihi spem longius istam, | 105 |
| caerulea peterem quin mea vota via. | |
| Troica caeduntur Phrygia pineta securi | |
| quaeque erat aequoreis utilis arbor aquis; | |
| ardua proceris spoliantur Gargara silvis, | |
| innumerasque mihi longa dat Ida trabes. | 110 |
| fundatura citas flectuntur robora naves, | |
| texitur et costis panda carina suis. | |
| addimus antennas et vela sequentia malo; | |
| accipit et pictos puppis adunca deos; | |
| qua tamen ipse vehor, comitata Cupidine parvo | 115 |
| sponsor coniugii stat dea picta tui. | |
| inposita est factae postquam manus ultima classi, | |
| protinus Aegaeis ire lubebat aquis— | |
| at pater et genetrix inhibent mea vota rogando | |
| propositumque pia voce morantur iter; | 120 |
| et soror, effusis ut erat, Cassandra, capillis, | |
| cum vellent nostrae iam dare vela rates, | |
| 'quo ruis?' exclamat, 'referes incendia tecum! | |
| quanta per has nescis flamma petatur aquas!' | |
| vera fuit vates; dictos invenimus ignes, | 125 |
| et ferus in molli pectore flagrat amor! | |
| Portubus egredior, ventisque ferentibus usus | |
| applicor in terras, Oebali nympha, tuas. | |
| excipit hospitio vir me tuus—hoc quoque factum | |
| non sine consilio numinibusque deum! | 130 |
| ille quidem ostendit, quidquid Lacedaemone tota | |
| ostendi dignum conspicuumque fuit; | |
| sed mihi laudatam cupienti cernere formam | |
| lumina nil aliud quo caperentur erat. | |
| ut vidi, obstipui praecordiaque intima sensi | 135 |
| attonitus curis intumuisse novis. | |
| his similes vultus, quantum reminiscor, habebat | |
| venit in arbitrium cum Cytherea meum. | |
| si tu venisses pariter certamen in illud, | |
| in dubio Veneris palma futura fuit! | 140 |
| magna quidem de te rumor praeconia fecit, | |
| nullaque de facie nescia terra tua est; | |
| nec tibi par usquam Phrygia nec solis ab ortu | |
| inter formosas altera nomen habet! | |
| Crede sed hoc nobis!—minor est tua gloria vero, | 145 |
| famaque de forma paene maligna tua est; | |
| plus hic invenio, quam quod promiserat illa, | |
| et tua materia gloria victa sua est. | |
| ergo arsit merito, qui noverat omnia, Theseus, | |
| et visa es tanto digna rapina viro, | 150 |
| more tuae gentis nitida dum nuda palaestra | |
| ludis et es nudis femina mixta viris. | |
| quod rapuit, laudo; miror, quod reddidit umquam. | |
| tam bona constanter praeda tenenda fuit. | |
| ante recessisset caput hoc cervice cruenta, | 155 |
| quam tu de thalamis abstraherere meis. | |
| tene manus umquam nostrae dimittere vellent? | |
| tene meo paterer vivus abire sinu? | |
| si reddenda fores, aliquid tamen ante tulissem, | |
| nec Venus ex toto nostra fuisset iners. | 160 |
| vel mihi virginitas esset libata, vel illud | |
| quod poterat salva virginitate rapi. | |
| Da modo te, quae sit Paridis constantia, nosces; | |
| flamma rogi flammas finiet una meas. | |
| praeposui regnis ego te, quae maxima quondam | 165 |
| pollicita est nobis nupta sororque Iovis; | |
| dumque tuo possem circumdare bracchia collo, | |
| contempta est virtus Pallade dante mihi. | |
| nec piget, aut umquam stulte legisse videbor; | |
| permanet in voto mens mea firma suo. | 170 |
| spem modo ne nostram fieri patiare caducam, | |
| deprecor, o tanto digna labore peti! | |
| non ego coniugium generosae degener opto, | |
| nec mea, crede mihi, turpiter uxor eris. | |
| Pliada, si quaeres, in nostra gente Iovemque | 175 |
| invenies, medios ut taceamus avos; | |
| regna parens Asiae, qua nulla beatior ora est, | |
| finibus inmensis vix obeunda, tenet. | |
| innumeras urbes atque aurea tecta videbis, | |
| quaeque suos dicas templa decere deos. | 180 |
| Ilion adspicies firmataque turribus altis | |
| moenia, Phoebeae structa canore lyrae. | |
| quid tibi de turba narrem numeroque virorum? | |
| vix populum tellus sustinet illa suum. | |
| occurrent denso tibi Troades agmine matres, | 185 |
| nec capient Phrygias atria nostra nurus. | |
| o quotiens dices: 'quam pauper Achaia nostra est!' | |
| una domus quaevis urbis habebit opes. | |
| Nec mihi fas fuerit Sparten contemnere vestram; | |
| in qua tu nata es, terra beata mihi est. | 190 |
| parca sed est Sparte, tu cultu divite digna; | |
| ad talem formam non facit iste locus. | |
| hanc faciem largis sine fine paratibus uti | |
| deliciisque decet luxuriare novis. | |
| cum videas cultus nostra de gente virorum, | 195 |
| qualem Dardanias credis habere nurus? | |
| da modo te facilem, nec dedignare maritum, | |
| rure Therapnaeo nata puella, Phrygem. | |
| Phryx erat et nostro genitus de sanguine, qui nunc | |
| cum dis potando nectare miscet aquas. | 200 |
| Phryx erat Aurorae coniunx, tamen abstulit illum | |
| extremum noctis quae dea finit iter. | |
| Phryx etiam Anchises, volucrum cui mater Amorum | |
| gaudet in Idaeis concubuisse iugis. | |
| nec, puto, conlatis forma Menelaus et annis | 205 |
| iudice te nobis anteferendus erit. | |
| non dabimus certe socerum tibi clara fugantem | |
| lumina, qui trepidos a dape vertat equos; | |
| nec Priamo pater est soceri de caede cruentus | |
| et qui Myrtoas crimine signat aquas; | 210 |
| nec proavo Stygia nostro captantur in unda | |
| poma, nec in mediis quaeritur umor aquis. | |
| Quid tamen hoc refert, si te tenet ortus ab illis, | |
| cogitur huic domui Iuppiter esse socer? | |
| heu facinus! totis indignus noctibus ille | 215 |
| te tenet, amplexu perfruiturque tuo; | |
| at mihi conspiceris posita vix denique mensa, | |
| multaque quae laedant hoc quoque tempus habet. | |
| hostibus eveniant convivia talia nostris, | |
| experior posito qualia saepe mero! | 220 |
| paenitet hospitii, cum me spectante lacertos | |
| inponit collo rusticus iste tuo. | |
| rumpor et invidia—quid enim non omnia narrem?— | |
| membra superiecta cum tua veste fovet. | |
| oscula cum vero coram non dura daretis, | 225 |
| ante oculos posui pocula sumpta meos; | |
| lumina demitto cum te tenet artius ille, | |
| crescit et invito lentus in ore cibus. | |
| saepe dedi gemitus; et te—lasciva!—notavi | |
| in gemitu risum non tenuisse meo. | 230 |
| saepe mero volui flammam compescere, at illa | |
| crevit, et ebrietas ignis in igne fuit, | |
| multaque ne videam, versa cervice recumbo; | |
| sed revocas oculos protinus ipsa meos. | |
| Quid faciam, dubito; dolor est meus illa videre, | 235 |
| sed dolor a facie maior abesse tua. | |
| qua licet et possum, luctor celare furorem; | |
| sed tamen apparet dissimulatus amor. | |
| nec tibi verba damus; sentis mea vulnera, sentis! | |
| atque utinam soli sint ea nota tibi! | 240 |
| a, quotiens lacrimis venientibus ora reflexi, | |
| ne causam fletus quaereret ille mei! | |
| a, quotiens aliquem narravi potus amorem, | |
| ad vulnus referens singula verba meum, | |
| indiciumque mei ficto sub nomine feci! | 245 |
| ille ego, si nescis, verus amator eram. | |
| quin etiam, ut possem verbis petulantius uti, | |
| non semel ebrietas est simulata mihi. | |
| Prodita sunt, memini, tunica tua pectora laxa | |
| atque oculis aditum nuda dedere meis— | 250 |
| pectora vel puris nivibus vel lacte tuamve | |
| complexo matrem candidiora Iove. | |
| dum stupeo visis—nam pocula forte tenebam— | |
| tortilis a digitis excidit ansa meis. | |
| oscula si natae dederas, ego protinus illa | 255 |
| Hermiones tenero laetus ab ore tuli. | |
| et modo cantabam veteres resupinus amores, | |
| et modo per nutum signa tegenda dabam. | |
| et comitum primas, Clymenen Aethramque, tuarum | |
| ausus sum blandis nuper adire sonis, | 260 |
| quae mihi non aliud, quam formidare, locutae | |
| orantis medias deseruere preces. | |
| Di facerent, pretium magni certaminis esses, | |
| teque suo posset victor habere toro!— | |
| ut tulit Hippomenes Schoeneida praemia cursus, | 265 |
| venit ut in Phrygios Hippodamia sinus, | |
| ut ferus Alcides Acheloia cornua fregit, | |
| dum petit amplexus, Deianira, tuos. | |
| nostra per has leges audacia fortiter isset, | |
| teque mei scires esse laboris opus. | 270 |
| nunc mihi nil superest nisi te, formosa, precari, | |
| amplectique tuos, si patiare, pedes. | |
| o decus, o praesens geminorum gloria fratrum, | |
| o Iove digna viro, ni Iove nata fores, | |
| aut ego Sigeos repetam te coniuge portus, | 275 |
| aut hic Taenaria contegar exul humo! | |
| non mea sunt summa leviter destricta sagitta | |
| pectora; descendit vulnus ad ossa meum! | |
| hoc mihi—nam repeto—fore, ut a caeleste sagitta | |
| figar, erat verax vaticinata soror. | 280 |
| parce datum fatis, Helene, contemnere amorem— | |
| sic habeas faciles in tua vota deos! | |
| Multa quidem subeunt; sed coram ut plura loquamur, | |
| excipe me lecto nocte silente tuo. | |
| an pudet et metuis Venerem temerare maritam | 285 |
| castaque legitimi fallere iura tori? | |
| a, nimium simplex Helene, ne rustica dicam, | |
| hanc faciem culpa posse carere putas? | |
| aut faciem mutes aut sis non dura, necesse est; | |
| lis est cum forma magna pudicitiae. | 290 |
| Iuppiter his gaudet, gaudet Venus aurea furtis; | |
| haec tibi nempe patrem furta dedere Iovem. | |
| vix fieri, si sunt vires in semine morum, | |
| et Iovis et Ledae filia casta potest. | |
| casta tamen tum sis, cum te mea Troia tenebit, | 295 |
| et tua sim, quaeso, crimina solus ego. | |
| nunc ea peccemus quae corriget hora iugalis, | |
| si modo promisit non mihi vana Venus! | |
| Ipse tibi hoc suadet rebus, non voce, maritus, | |
| neve sui furtis hospitis obstet, abest. | 300 |
| non habuit tempus, quo Cresia regna videret, | |
| aptius—o mira calliditate virum! | |
| 'res, et ut Idaei mando tibi,' dixit iturus, | |
| 'curam pro nobis hospitis, uxor, agas.' | |
| neclegis absentis, testor, mandata mariti! | 305 |
| cura tibi non est hospitis ulla tui. | |
| huncine tu speras, hominem sine pectore, dotes | |
| posse satis formae, Tyndari, nosse tuae? | |
| falleris—ignorat; nec, si bona magna putaret, | |
| quae tenet, externo crederet illa viro. | 310 |
| ut te nec mea vox nec te meus incitet ardor, | |
| cogimur ipsius commoditate frui— | |
| aut erimus stulti, sic ut superemus et ipsum, | |
| si tam securum tempus abibit iners. | |
| paene suis ad te manibus deducit amantem; | 315 |
| utere mandantis simplicitate viri! | |
| Sola iaces viduo tam longa nocte cubili; | |
| in viduo iaceo solus et ipse toro. | |
| te mihi meque tibi communia gaudia iungant; | |
| candidior medio nox erit illa die. | 320 |
| tunc ego iurabo quaevis tibi numina meque | |
| adstringam verbis in sacra vestra meis; | |
| tunc ego, si non est fallax fiducia nostri, | |
| efficiam praesens, ut mea regna petas. | |
| si pudet et metuis ne me videare secuta, | 325 |
| ipse reus sine te criminis huius ero; | |
| nam sequar Aegidae factum fratrumque tuorum. | |
| exemplo tangi non propiore potes. | |
| te rapuit Theseus, geminas Leucippidas illi; | |
| quartus in exemplis adnumerabor ego. | 330 |
| Troica classis adest armis instructa virisque; | |
| iam facient celeres remus et aura vias. | |
| ibis Dardanias ingens regina per urbes, | |
| teque novam credet vulgus adesse deam, | |
| quaque feres gressus, adolebunt cinnama flammae, | 335 |
| caesaque sanguineam victima planget humum. | |
| dona pater fratresque et cum genetrice sorores | |
| Iliadesque omnes totaque Troia dabit. | |
| ei mihi! pars a me vix dicitur ulla futuri. | |
| plura feres, quam quae littera nostra refert. | 340 |
| Nec tu rapta time, ne nos fera bella sequantur, | |
| concitet et vires Graecia magna suas. | |
| tot prius abductis ecqua est repetita per arma? | |
| crede mihi, vanos res habet ista metus. | |
| nomine ceperunt Aquilonis Erechthida Thraces, | 345 |
| et tuta a bello Bistonis ora fuit; | |
| Phasida puppe nova vexit Pagasaeus Iason, | |
| laesa neque est Colcha Thessala terra manu. | |
| te quoque qui rapuit, rapuit Minoida Theseus; | |
| nulla tamen Minos Cretas ad arma vocat. | 350 |
| terror in his ipso maior solet esse periclo, | |
| quaeque timere licet, pertimuisse pudet. | |
| Finge tamen, si vis, ingens consurgere bellum— | |
| et mihi sunt vires, et mea tela nocent. | |
| nec minor est Asiae quam vestrae copia terrae; | 355 |
| illa viris dives, dives abundat equis. | |
| nec plus Atrides animi Menelaus habebit | |
| quam Paris aut armis anteferendus erit. | |
| paene puer caesis abducta armenta recepi, | |
| hostibus et causam nominis inde tuli; | 360 |
| paene puer iuvenes vario certamine vici, | |
| in quibus Ilioneus Deiphobusque fuit; | |
| neve putes, non me nisi comminus esse timendum, | |
| figitur in iusso nostra sagitta loco. | |
| num potes haec illi primae dare facta iuventae? | 365 |
| instruere Atriden num potes arte mea? | |
| omnia si dederis, numquid dabis Hectora fratrem? | |
| unus is innumeri militis instar erit! | |
| quid valeam nescis, et te mea robora fallunt; | |
| ignoras, cui sis nupta futura viro. | 370 |
| Aut igitur nullo belli repetere tumultu, | |
| aut cedent Marti Dorica castra meo. | |
| nec tamen indigner pro tanta sumere ferrum | |
| coniuge. certamen praemia magna movent. | |
| tu quoque, si de te totus contenderit orbis, | 375 |
| nomen ab aeterna posteritate feres | |
| spe modo non timida dis hinc egressa secundis; | |
| exige cum plena munera pacta fide. |