| SAPPHO PHAONI | |
| Ecquid, ut adspecta est studiosae littera dextrae, | 15.1 |
| Protinus est oculis cognita nostra tuis— | |
| an, nisi legisses auctoris nomina Sapphus, | |
| hoc breve nescires unde movetur opus? | |
| Forsitan et quare mea sint alterna requiras | 5 |
| carmina, cum lyricis sim magis apta modis. | |
| flendus amor meus est—elegiae flebile carmen; | |
| non facit ad lacrimas barbitos ulla meas. | |
| Uror, ut indomitis ignem exercentibus Euris | |
| fertilis accensis messibus ardet ager. | 10 |
| arva, Phaon, celebras diversa Typhoidos Aetnae; | |
| me calor Aetnaeo non minor igne tenet. | |
| nec mihi, dispositis quae iungam carmina nervis, | |
| proveniunt; vacuae carmina mentis opus! | |
| nec me Pyrrhiades Methymniadesve puellae, | 15 |
| nec me Lesbiadum cetera turba iuvant. | |
| vilis Anactorie, vilis mihi candida Cydro; | |
| non oculis grata est Atthis, ut ante, meis, | |
| atque aliae centum, quas hic sine crimine amavi; | |
| inprobe, multarum quod fuit, unus habes. | 20 |
| Est in te facies, sunt apti lusibus anni— | |
| o facies oculis insidiosa meis! | |
| sume fidem et pharetram—fies manifestus Apollo; | |
| accedant capiti cornua—Bacchus eris! | |
| et Phoebus Daphnen, et Cnosida Bacchus amavit, | 25 |
| nec norat lyricos illa vel illa modos; | |
| at mihi Pegasides blandissima carmina dictant; | |
| iam canitur toto nomen in orbe meum. | |
| nec plus Alcaeus, consors patriaeque lyraeque, | |
| laudis habet, quamvis grandius ille sonet. | 30 |
| si mihi difficilis formam natura negavit, | |
| ingenio formae damna repende meo. | |
| sim brevis, at nomen, quod terras inpleat omnes, | |
| est mihi; mensuram nominis ipsa fero. | |
| candida si non sum, placuit Cepheia Perseo | 35 |
| Andromede, patriae fusca colore suae. | |
| et variis albae iunguntur saepe columbae, | |
| et niger a viridi turtur amatur ave. | |
| si, nisi quae facie poterit te digna videri, | |
| nulla futura tua est, nulla futura tua est. | 40 |
| At mea cum legerem, sat iam formosa videbar; | |
| unam iurabas usque decere loqui. | |
| cantabam, memini—meminerunt omnia amantes— | |
| oscula cantanti tu mihi rapta dabas. | |
| haec quoque laudabas, omnique a parte placebam— | 45 |
| sed tum praecipue, cum fit amoris opus. | |
| tunc te plus solito lascivia nostra iuvabat, | |
| crebraque mobilitas aptaque verba ioco, | |
| et quod, ubi amborum fuerat confusa voluptas, | |
| plurimus in lasso corpore languor erat. | 50 |
| Nunc tibi Sicelides veniunt nova praeda puellae. | |
| quid mihi cum Lesbo? Sicelis esse volo. | |
| o vos erronem tellure remittite vestra, | |
| Nisiades matres Nisiadesque nurus, | |
| nec vos decipiant blandae mendacia linguae! | 55 |
| quae dicit vobis, dixerat ante mihi. | |
| tu quoque, quae montes celebras, Erycina, Sicanos— | |
| nam tua sum—vati consule, diva, tuae! | |
| an gravis inceptum peragit fortuna tenorem | |
| et manet in cursu semper acerba suo? | 60 |
| sex mihi natales ierant, cum lecta parentis | |
| ante diem lacrimas ossa bibere meas. | |
| arsit iners frater meretricis captus amore | |
| mixtaque cum turpi damna pudore tulit; | |
| factus inops agili peragit freta caerula remo, | 65 |
| quasque male amisit, nunc male quaerit opes. | |
| me quoque, quod monui bene multa fideliter, odit; | |
| hoc mihi libertas, hoc pia lingua dedit. | |
| et tamquam desint, quae me sine fine fatigent, | |
| accumulat curas filia parva meas. | 70 |
| Ultima tu nostris accedis causa querelis. | |
| non agitur vento nostra carina suo. | |
| ecce, iacent collo sparsi sine lege capilli, | |
| nec premit articulos lucida gemma meos; | |
| veste tegor vili, nullum est in crinibus aurum, | 75 |
| non Arabum noster dona capillus habet. | |
| cui colar infelix, aut cui placuisse laborem? | |
| ille mei cultus unicus auctor abes. | |
| molle meum levibusque cor est violabile telis, | |
| et semper causa est, cur ego semper amem— | 80 |
| sive ita nascenti legem dixere Sorores | |
| nec data sunt vitae fila severa meae, | |
| sive abeunt studia in mores, artisque magistra | |
| ingenium nobis molle Thalia facit. | |
| quid mirum, si me primae lanuginis aetas | 85 |
| abstulit, atque anni quos vir amare potest? | |
| hunc ne pro Cephalo raperes, Aurora, timebam— | |
| et faceres, sed te prima rapina tenet! | |
| hunc si conspiciat quae conspicit omnia Phoebe, | |
| iussus erit somnos continuare Phaon; | 90 |
| hunc Venus in caelum curru vexisset eburno, | |
| sed videt et Marti posse placere suo. | |
| o nec adhuc iuvenis, nec iam puer, utilis aetas, | |
| o decus atque aevi gloria magna tui, | |
| huc ades inque sinus, formose, relabere nostros! | 95 |
| non ut ames oro, verum ut amere sinas. | |
| Scribimus, et lacrimis oculi rorantur obortis; | |
| adspice, quam sit in hoc multa litura loco! | |
| si tam certus eras hinc ire, modestius isses, | |
| et modo dixisses 'Lesbi puella, vale!' | 100 |
| non tecum lacrimas, non oscula nostra tulisti; | |
| denique non timui, quod dolitura fui. | |
| nil de te mecum est nisi tantum iniuria; nec tu, | |
| admoneat quod te, pignus, amantis, habes. | |
| non mandata dedi, neque enim mandata dedissem | 105 |
| ulla, nisi ut nolles inmemor esse mei. | |
| per tibi—qui numquam longe discedat!—amorem, | |
| perque novem iuro, numina nostra, deas, | |
| cum mihi nescio quis 'fugiunt tua gaudia' dixit, | |
| nec me flere diu, nec potuisse loqui! | 110 |
| et lacrimae deerant oculis et verba palato, | |
| adstrictum gelido frigore pectus erat. | |
| postquam se dolor invenit, nec pectora plangi | |
| nec puduit scissis exululare comis, | |
| non aliter, quam si nati pia mater adempti | 115 |
| portet ad exstructos corpus inane rogos. | |
| gaudet et e nostro crescit maerore Charaxus | |
| frater, et ante oculos itque reditque meos, | |
| utque pudenda mei videatur causa doloris, | |
| 'quid dolet haec? certe filia vivit!' ait. | 120 |
| non veniunt in idem pudor atque amor. omne videbat | |
| vulgus; eram lacero pectus aperta sinu. | |
| Tu mihi cura, Phaon; te somnia nostra reducunt— | |
| somnia formoso candidiora die. | |
| illic te invenio, quamvis regionibus absis; | 125 |
| sed non longa satis gaudia somnus habet | |
| saepe tuos nostra cervice onerare lacertos, | |
| saepe tuae videor supposuisse meos; | |
| oscula cognosco, quae tu committere lingua | |
| aptaque consueras accipere, apta dare. | 130 |
| blandior interdum verisque simillima verba | |
| eloquor, et vigilant sensibus ora meis. | |
| ulteriora pudet narrare, sed omnia fiunt, | |
| et iuvat, et siccae non licet esse mihi. | |
| At cum se Titan ostendit et omnia secum, | 135 |
| tam cito me somnos destituisse queror; | |
| antra nemusque peto, tamquam nemus antraque prosint— | |
| conscia deliciis illa fuere meis. | |
| illuc mentis inops, ut quam furialis Enyo | |
| attigit, in collo crine iacente feror. | 140 |
| antra vident oculi scabro pendentia tofo, | |
| quae mihi Mygdonii marmoris instar erant; | |
| invenio silvam, quae saepe cubilia nobis | |
| praebuit et multa texit opaca coma— | |
| sed non invenio dominum silvaeque meumque. | 145 |
| vile solum locus est; dos erat ille loci. | |
| cognovi pressas noti mihi caespitis herbas; | |
| de nostro curvum pondere gramen erat. | |
| incubui tetigique locum, qua parte fuisti; | |
| grata prius lacrimas conbibit herba meas. | 150 |
| quin etiam rami positis lugere videntur | |
| frondibus, et nullae dulce queruntur aves; | |
| sola virum non ulta pie maestissima mater | |
| concinit Ismarium Daulias ales Ityn. | |
| ales Ityn, Sappho desertos cantat amores— | 155 |
| hactenus; ut media cetera nocte silent. | |
| Est nitidus vitroque magis perlucidus omni | |
| fons sacer—hunc multi numen habere putant— | |
| quem supra ramos expandit aquatica lotos, | |
| una nemus; tenero caespite terra viret. | 160 |
| hic ego cum lassos posuissem flebilis artus, | |
| constitit ante oculos Naias una meos. | |
| constitit et dixit: 'quoniam non ignibus aequis | |
| ureris, Ambracia est terra petenda tibi. | |
| Phoebus ab excelso, quantum patet, adspicit aequor— | 165 |
| Actiacum populi Leucadiumque vocant. | |
| hinc se Deucalion Pyrrhae succensus amore | |
| misit, et inlaeso corpore pressit aquas. | |
| nec mora, versus amor fugit lentissima mersi | |
| pectora, Deucalion igne levatus erat. | 170 |
| hanc legem locus ille tenet. pete protinus altam | |
| Leucada nec saxo desiluisse time!' | |
| Ut monuit, cum voce abiit; ego territa surgo, | |
| nec lacrimas oculi continuere mei. | |
| ibimus, o nymphe, monstrataque saxa petemus; | 175 |
| sit procul insano victus amore timor! | |
| quidquid erit, melius quam nunc erit! aura, subito | |
| et mea non magnum corpora pondus habe! | |
| tu quoque, mollis Amor, pennas suppone cadenti, | |
| ne sim Leucadiae mortua crimen aquae! | 180 |
| inde chelyn Phoebo, communia munera, ponam, | |
| et sub ea versus unus et alter erunt: | |
| grata lyram posui tibi, phoebe, poetria sappho: | |
| convenit illa mihi, convenit illa tibi. | |
| Cur tamen Actiacas miseram me mittis ad oras, | 185 |
| cum profugum possis ipse referre pedem? | |
| tu mihi Leucadia potes esse salubrior unda; | |
| et forma et meritis tu mihi Phoebus eris. | |
| an potes, o scopulis undaque ferocior omni, | |
| si moriar, titulum mortis habere meae? | 190 |
| ah quanto melius iungi mea pectora tecum | |
| quam poterant saxis praecipitanda dari! | |
| haec sunt illa, Phaon, quae tu laudare solebas, | |
| visaque sunt totiens ingeniosa tibi. | |
| nunc vellem facunda forem! dolor artibus obstat, | 195 |
| ingeniumque meis substitit omne malis. | |
| non mihi respondent veteres in carmina vires; | |
| plectra dolore iacent muta, dolore lyra. | |
| Lesbides aequoreae, nupturaque nuptaque proles, | |
| Lesbides, Aeolia nomina dicta lyra, | 200 |
| Lesbides, infamem quae me fecistis amatae, | |
| desinite ad citharas turba venire mea! | |
| abstulit omne Phaon, quod vobis ante placebat, | |
| me miseram, dixi quam modo paene 'meus!' | |
| efficite ut redeat; vates quoque vestra redibit. | 205 |
| ingenio vires ille dat, ille rapit. | |
| Ecquid ago precibus, pectusve agreste movetur? | |
| an riget, et Zephyri verba caduca ferunt? | |
| qui mea verba ferunt, vellem tua vela referrent; | |
| hoc te, si saperes, lente, decebat opus. | 210 |
| sive redis, puppique tuae votiva parantur | |
| munera, quid laceras pectora nostra mora? | |
| solve ratem! Venus orta mari mare praestat amanti. | |
| aura dabit cursum; tu modo solve ratem! | |
| ipse gubernabit residens in puppe Cupido; | 215 |
| ipse dabit tenera vela legetque manu. | |
| sive iuvat longe fugisse Pelasgida Sappho— | |
| non tamen invenies, cur ego digna fugi— | |
| hoc saltem miserae crudelis epistula dicat, | |
| ut mihi Leucadiae fata petantur aquae! | 220 |