| HYPERMESTRA LYNCEO | |
| Mittit Hypermestra de tot modo fratribus uni— | 14.1 |
| cetera nuptarum crimine turba iacet. | |
| clausa domo teneor gravibusque coercita vinclis; | |
| est mihi supplicii causa fuisse piam. | |
| quod manus extimuit iugulo demittere ferrum, | 5 |
| sum rea; laudarer, si scelus ausa forem. | |
| esse ream praestat, quam sic placuisse parenti; | |
| non piget inmunes caedis habere manus. | |
| me pater igne licet, quem non violavimus, urat, | |
| quaeque aderant sacris, tendat in ora faces; | 10 |
| aut illo iugulet, quem non bene tradidit ensem, | |
| ut, qua non cecidit vir nece, nupta cadam— | |
| non tamen, ut dicant morientia 'paenitet!' ora, | |
| efficiet. non est, quam piget esse, pia. | |
| paeniteat sceleris Danaum saevasque sorores; | 15 |
| hic solet eventus facta nefanda sequi. | |
| Cor pavet admonitu temeratae sanguine noctis, | |
| et subitus dextrae praepedit ossa tremor. | |
| quam tu caede putes fungi potuisse mariti, | |
| scribere de facta non sibi caede timet! | 20 |
| Sed tamen experiar. modo facta crepuscula terris; | |
| ultima pars lucis primaque noctis erat. | |
| ducimur Inachides magni sub tecta Pelasgi, | |
| et socer armatas accipit ipse nurus. | |
| undique conlucent praecinctae lampades auro; | 25 |
| dantur in invitos inpia tura focos; | |
| vulgus 'Hymen, Hymenaee!' vocant. fugit ille vocantis; | |
| ipsa Iovis coniunx cessit ab urbe sua! | |
| ecce, mero dubii, comitum clamore frequentes, | |
| flore novo madidas inpediente comas, | 30 |
| in thalamos laeti—thalamos, sua busta!—feruntur | |
| strataque corporibus funere digna premunt. | |
| Iamque cibo vinoque graves somnoque iacebant, | |
| securumque quies alta per Argos erat— | |
| circum me gemitus morientum audire videbar; | 35 |
| et tamen audibam, quodque verebar erat. | |
| sanguis abit, mentemque calor corpusque relinquit, | |
| inque novo iacui frigida facta toro. | |
| ut leni Zephyro graciles vibrantur aristae, | |
| frigida populeas ut quatit aura comas, | 40 |
| aut sic, aut etiam tremui magis. ipse iacebas, | |
| quemque tibi dederant vina, soporis eras. | |
| Excussere metum violenti iussa parentis; | |
| erigor et capio tela tremente manu. | |
| non ego falsa loquar: ter acutum sustulit ensem, | 45 |
| ter male sublato reccidit ense manus. | |
| admovi iugulo—sine me tibi vera fateri!— | |
| admovi iugulo tela paterna tuo; | |
| sed timor et pietas crudelibus obstitit ausis, | |
| castaque mandatum dextra refugit opus. | 50 |
| purpureos laniata sinus, laniata capillos | |
| exiguo dixi talia verba sono: | |
| 'saevus, Hypermestra, pater est tibi; iussa parentis | |
| effice; germanis sit comes iste suis! | |
| femina sum et virgo, natura mitis et annis; | 55 |
| non faciunt molles ad fera tela manus. | |
| quin age, dumque iacet, fortis imitare sorores— | |
| credibile est caesos omnibus esse viros! | |
| si manus haec aliquam posset committere caedem, | |
| morte foret dominae sanguinolenta suae. | 60 |
| hanc meruere necem patruelia regna tenendo; | |
| cum sene nos inopi turba vagamur inops. | |
| finge viros meruisse mori—quid fecimus ipsae? | |
| quo mihi commisso non licet esse piae? | |
| quid mihi cum ferro? quo bellica tela puellae? | 65 |
| aptior est digitis lana colusque meis.' | |
| Haec ego; dumque queror, lacrimae sua verba sequuntur | |
| deque meis oculis in tua membra cadunt. | |
| dum petis amplexus sopitaque bracchia iactas, | |
| paene manus telo saucia facta tua est. | 70 |
| iamque patrem famulosque patris lucemque timebam | |
| expulerunt somnos haec mea dicta tuos: | |
| 'surge age, Belide, de tot modo fratribus unus! | |
| nox tibi, ni properas, ista perennis erit!' | |
| territus exsurgis; fugit omnis inertia somni; | 75 |
| adspicis in timida fortia tela manu. | |
| quaerenti causam 'dum nox sinit, effuge!' dixi. | |
| dum nox atra sinit, tu fugis, ipsa moror. | |
| Mane erat, et Danaus generos ex caede iacentis | |
| dinumerat. summae criminis unus abes. | 80 |
| fert male cognatae iacturam mortis in uno | |
| et queritur facti sanguinis esse parum. | |
| abstrahor a patriis pedibus, raptamque capillis— | |
| haec meruit pietas praemia!—carcer habet. | |
| Scilicet ex illo Iunonia permanet ira, | 85 |
| cum bos ex homine est, ex bove facta dea. | |
| at satis est poenae teneram mugisse puellam | |
| nec, modo formosam, posse placere Iovi. | |
| adstitit in ripa liquidi nova vacca parentis, | |
| cornuaque in patriis non sua vidit aquis, | 90 |
| conatoque queri mugitus edidit ore | |
| territaque est forma, territa voce sua. | |
| quid furis, infelix? quid te miraris in umbra? | |
| quid numeras factos ad nova membra pedes? | |
| illa Iovis magni paelex metuenda sorori | 95 |
| fronde levas nimiam caespitibusque famem, | |
| fonte bibis spectasque tuam stupefacta figuram | |
| et, te ne feriant, quae geris, arma, times, | |
| quaeque modo, ut posses etiam Iove digna videri, | |
| dives eras, nuda nuda recumbis humo. | 100 |
| per mare, per terras cognataque flumina curris; | |
| dat mare, dant amnes, dat tibi terra viam. | |
| quae tibi causa fugae? quid tu freta longa pererras? | |
| non poteris vultus effugere ipsa tuos. | |
| Inachi, quo properas? eadem sequerisque fugisque; | 105 |
| tu tibi dux comiti, tu comes ipsa duci. | |
| Per septem Nilus portus emissus in aequor | |
| exuit insana paelicis ora bove. | |
| ultima quid refero, quorum mihi cana senectus | |
| auctor? dant anni, quod querar, ecce, mei. | 110 |
| bella pater patruusque gerunt; regnoque domoque | |
| pellimur; eiectos ultimus orbis habet. | |
| de fratrum populo pars exiguissima restat. | 115 |
| quique dati leto, quaeque dedere, fleo; | |
| nam mihi quot fratres, totidem periere sorores. | |
| accipiat lacrimas utraque turba meas! | |
| en, ego, quod vivis, poenae crucianda reservor; | |
| quid fiet sonti, cum rea laudis agar | 120 |
| et consanguineae quondam centensima turbae | |
| infelix uno fratre manente cadam? | |
| At tu, siqua piae, Lynceu, tibi cura sororis, | |
| quaeque tibi tribui munera, dignus habes, | |
| vel fer opem, vel dede neci defunctaque vita | 125 |
| corpora furtivis insuper adde rogis, | |
| et sepeli lacrimis perfusa fidelibus ossa, | |
| sculptaque sint titulo nostra sepulcra brevi: | |
| 'exul Hypermestra, pretium pietatis iniquum, | |
| quam mortem fratri depulit, ipsa tulit.' | 130 |
| Scribere plura libet, sed pondere lapsa catenae | |
| est manus, et vires subtrahit ipse timor. |