| LAODAMIA PROTESILAO | |
| Mittit et optat amans, quo mittitur, ire salutem | 13.1 |
| Haemonis Haemonio Laodamia viro. | |
| Aulide te fama est vento retinente morari. | |
| at me cum fugeres, hic ubi ventus erat? | |
| tum freta debuerant vestris obsistere remis; | 5 |
| illud erat saevis utile tempus aquis. | |
| oscula plura viro mandataque plura dedissem; | |
| et sunt quae volui dicere multa tibi. | |
| raptus es hinc praeceps, et qui tua vela vocaret, | |
| quem cuperent nautae, non ego, ventus erat; | 10 |
| ventus erat nautis aptus, non aptus amanti. | |
| solvor ab amplexu, Protesilae, tuo, | |
| linguaque mandantis verba inperfecta reliquit; | |
| vix illud potui dicere triste 'vale!' | |
| Incubuit Boreas abreptaque vela tetendit, | 15 |
| iamque meus longe Protesilaus erat. | |
| dum potui spectare virum, spectare iuvabat, | |
| sumque tuos oculos usque secuta meis; | |
| ut te non poteram, poteram tua vela videre, | |
| vela diu vultus detinuere meos. | 20 |
| at postquam nec te nec vela fugacia vidi, | |
| et quod spectarem nil nisi pontus erat, | |
| lux quoque tecum abiit, tenebrisque exanguis obortis | |
| succiduo dicor procubuisse genu. | |
| vix socer Iphiclus, vix me grandaevus Acastus, | 25 |
| vix mater gelida maesta refecit aqua; | |
| officium fecere pium, sed inutile nobis. | |
| indignor miserae non licuisse mori! | |
| Ut rediit animus, pariter rediere dolores. | |
| pectora legitimus casta momordit amor. | 30 |
| nec mihi pectendos cura est praebere capillos, | |
| nec libet aurata corpora veste tegi. | |
| ut quas pampinea tetigisse Bicorniger hasta, | |
| creditur, huc illuc, qua furor egit, eo. | |
| conveniunt matres Phylaceides et mihi clamant: | 35 |
| 'Indue regales, Laudamia, sinus!' | |
| scilicet ipsa geram saturatas murice lanas, | |
| bella sub Iliacis moenibus ille geret? | |
| ipsa comas pectar, galea caput ille premetur? | |
| ipsa novas vestes, dura vir arma feret? | 40 |
| qua possum, squalore tuos imitata labores | |
| dicar, et haec belli tempora tristis agam. | |
| Dyspari Priamide, damno formose tuorum, | |
| tam sis hostis iners, quam malus hospes eras! | |
| aut te Taenariae faciem culpasse maritae, | 45 |
| aut illi vellem displicuisse tuam! | |
| tu, qui pro rapta nimium, Menelae, laboras, | |
| ei mihi, quam multis flebilis ultor eris! | |
| di, precor, a nobis omen removete sinistrum, | |
| et sua det Reduci vir meus arma Iovi! | 50 |
| sed timeo, quotiens subiit miserabile bellum; | |
| more nivis lacrimae sole madentis eunt. | |
| Ilion et Tenedos Simoisque et Xanthus et Ide | |
| nomina sunt ipso paene timenda sono. | |
| nec rapere ausurus, nisi se defendere posset, | 55 |
| hospes erat; vires noverat ille suas. | |
| venerat, ut fama est, multo spectabilis auro | |
| quique suo Phrygias corpore ferret opes, | |
| classe virisque potens, per quae fera bella geruntur— | |
| et sequitur regni pars quotacumque sui? | 60 |
| his ego te victam, consors Ledaea gemellis, | |
| suspicor; haec Danais posse nocere puto. | |
| Hectora, quisquis is est, si sum tibi cura, caveto; | 65 |
| signatum memori pectore nomen habe! | |
| hunc ubi vitaris, alios vitare memento | |
| et multos illic Hectoras esse puta; | |
| et facito dicas, quotiens pugnare parabis: | |
| 'parcere me iussit Laodamia sibi.' | 70 |
| si cadere Argolico fas est sub milite Troiam, | |
| te quoque non ullum vulnus habente cadet. | |
| pugnet et adversos tendat Menelaus in hostis; | |
| hostibus e mediis nupta petenda viro est. | 76 |
| causa tua est dispar; tu tantum vivere pugna, | |
| inque pios dominae posse redire sinus. | |
| Parcite, Dardanidae, de tot, precor, hostibus uni, | |
| ne meus ex illo corpore sanguis eat! | 80 |
| non est quem deceat nudo concurrere ferro, | |
| saevaque in oppositos pectora ferre viros; | |
| fortius ille potest multo, quam pugnat, amare. | |
| bella gerant alii; Protesilaus amet! | |
| Nunc fateor—volui revocare, animusque ferebat; | 85 |
| substitit auspicii lingua timore mali. | |
| cum foribus velles ad Troiam exire paternis, | |
| pes tuus offenso limine signa dedit. | |
| ut vidi, ingemui, tacitoque in pectore dixi: | |
| 'signa reversuri sint, precor, ista viri!' | 90 |
| haec tibi nunc refero, ne sis animosus in armis; | |
| fac, meus in ventos hic timor omnis eat! | |
| Sors quoque nescio quem fato designat iniquo, | |
| qui primus Danaum Troada tangat humum. | |
| infelix, quae prima virum lugebit ademptum! | 95 |
| di faciant, ne tu strenuus esse velis! | |
| inter mille rates tua sit millensima puppis, | |
| iamque fatigatas ultima verset aquas! | |
| hoc quoque praemoneo: de nave novissimus exi; | |
| non est, quo properas, terra paterna tibi. | 100 |
| cum venies, remoque move veloque carinam | |
| inque tuo celerem litore siste gradum! | |
| Sive latet Phoebus seu terris altior exstat, | |
| tu mihi luce celer, tu mihi nocte veni, | |
| nocte tamen quam luce magis—nox grata puellis | 105 |
| quarum suppositus colla lacertus habet. | |
| aucupor in lecto mendaces caelibe somnos; | |
| dum careo veris gaudia falsa iuvant. | |
| Sed tua cur nobis pallens occurrit imago? | |
| cur venit a labris multa querela tuis? | 110 |
| excutior somno simulacraque noctis adoro; | |
| nulla caret fumo Thessalis ara meo; | |
| tura damus lacrimamque super, qua sparsa relucet, | |
| ut solet adfuso surgere flamma mero. | |
| quando ego, te reducem cupidis amplexa lacertis, | 115 |
| languida laetitia solvar ab ipsa mea? | |
| quando erit, ut lecto mecum bene iunctus in uno | |
| militiae referas splendida facta tuae? | |
| quae mihi dum referes, quamvis audire iuvabit, | |
| multa tamen capies oscula, multa dabis. | 120 |
| semper in his apte narrantia verba resistunt; | |
| promptior est dulci lingua referre mora. | |
| Sed cum Troia subit, subeunt ventique fretumque; | |
| spes bona sollicito victa timore cadit. | |
| hoc quoque, quod venti prohibent exire carinas, | 125 |
| me movet—invitis ire paratis aquis. | |
| quis velit in patriam vento prohibente reverti? | |
| a patria pelago vela vetante datis! | |
| ipse suam non praebet iter Neptunus ad urbem. | |
| quo ruitis? vestras quisque redite domos! | 130 |
| quo ruitis, Danai? ventos audite vetantis! | |
| non subiti casus, numinis ista mora est. | |
| quid petitur tanto nisi turpis adultera bello? | |
| dum licet, Inachiae vertite vela rates! | |
| sed quid ago? revoco? revocaminis omen abesto, | 135 |
| blandaque conpositas aura secundet aquas! | |
| Troasin invideo, quae si lacrimosa suorum | |
| funera conspicient, nec procul hostis erit, | |
| ipsa suis manibus forti nova nupta marito | |
| inponet galeam Dardanaque arma dabit. | 140 |
| arma dabit, dumque arma dabit, simul oscula sumet— | |
| hoc genus officii dulce duobus erit— | |
| producetque virum, dabit et mandata reverti | |
| et dicet: 'referas ista fac arma Iovi!' | |
| ille ferens dominae mandata recentia secum | 145 |
| pugnabit caute respicietque domum. | |
| exuet haec reduci clipeum galeamque resolvet, | |
| excipietque suo corpora lassa sinu. | |
| Nos sumus incertae; nos anxius omnia cogit, | |
| quae possunt fieri, facta putare timor. | 150 |
| dum tamen arma geres diverso miles in orbe, | |
| quae referat vultus est mihi cera tuos; | |
| illi blanditias, illi tibi debita verba | |
| dicimus, amplexus accipit illa meos. | |
| crede mihi, plus est, quam quod videatur, imago; | 155 |
| adde sonum cerae, Protesilaus erit. | |
| hanc specto teneoque sinu pro coniuge vero, | |
| et, tamquam possit verba referre, queror. | |
| Per reditus corpusque tuum, mea numina, iuro, | |
| perque pares animi coniugiique faces, | 160 |
| me tibi venturam comitem, quocumque vocaris, | 163 |
| sive—quod heu! timeo—sive superstes eris. | |
| ultima mandato claudetur epistula parvo: | 165 |
| si tibi cura mei, sit tibi cura tui! |