MEDEA IASONI
At tibi Colchorum, memini, regina vacavi, 12.1
  ars mea cum peteres ut tibi ferret opem.
tunc quae dispensant mortalia fila sorores
  debuerant fusos evoluisse meos.
tum potui Medea mori bene! quidquid ab illo 5
  produxi vitam tempore, poena fuit.
Ei mihi! cur umquam iuvenalibus acta lacertis
  Phrixeam petiit Pelias arbor ovem?
cur umquam Colchi Magnetida vidimus Argo,
  turbaque Phasiacam Graia bibistis aquam? 10
cur mihi plus aequo flavi placuere capilli
  et decor et linguae gratia ficta tuae?
aut, semel in nostras quoniam nova puppis harenas
  venerat audacis attuleratque viros,
isset anhelatos non praemedicatus in ignes 15
  inmemor Aesonides oraque adusta boum;
semina iecisset totidem quot semina et hostes,
  ut caderet cultu cultor ab ipse suo!
quantum perfidiae tecum, scelerate, perisset,
  dempta forent capiti quam mala multa meo! 20
Est aliqua ingrato meritum exprobrare voluptas.
  hac fruar; haec de te gaudia sola feram.
iussus inexpertam Colchos advertere puppim
  intrasti patriae regna beata meae.
hoc illic Medea fui, nova nupta quod hic est; 25
  quam pater est illi, tam mihi dives erat.
hic Ephyren bimarem, Scythia tenus ille nivosa
  omne tenet, Ponti qua plaga laeva iacet.
Accipis hospitio iuvenes, Aeeta, Pelasgos,
  et premitis pictos, corpora Graia, toros. 30
tunc ego te vidi, tunc coepi scire, quid esses;
  illa fuit mentis prima ruina meae.
et vidi et perii; nec notis ignibus arsi,
  ardet ut ad magnos pinea taeda deos.
et formosus eras, et me mea fata trahebant; 35
  abstulerant oculi lumina nostra tui.
perfide, sensisti—quis enim bene celat amorem?
  eminet indicio prodita flamma suo.
Dicitur interea tibi lex ut dura ferorum
  insolito premeres vomere colla boum. 40
Martis erant tauri plus quam per cornua saevi,
  quorum terribilis spiritus ignis erat;
aere pedes solidi praetentaque naribus aera,
  nigra per adflatus haec quoque facta suos.
semina praeterea populos genitura iuberis 45
  spargere devota lata per arva manu,
qui peterent natis secum tua corpora telis;
  illa est agricolae messis iniqua suo.
lumina custodis succumbere nescia somno,
  ultimus est aliqua decipere arte labor. 50
Dixerat Aeetes; maesti consurgitis omnes,
  mensaque purpureos deserit alta toros.
quam tibi tunc longe regnum dotale Creusae
  et socer et magni nata Creontis erat!
tristis abis; oculis abeuntem prosequor udis, 55
  et dixit tenui murmure lingua: 'vale!'
ut positum tetigi thalamo male saucia lectum,
  acta est per lacrimas nox mihi, quanta fuit;
ante oculos taurique meos segetesque nefandae,
  ante meos oculos pervigil anguis erat. 60
hinc amor, hinc timor est; ipsum timor auget amorem.
  mane erat, et thalamo cara recepta soror
disiectamque comas adversaque in ora iacentem
  invenit, et lacrimis omnia plena meis.
orat opem Minyis. alter petit, impetrat alter: 65
  Aesonio iuveni quod rogat illa, damus.
Est nemus et piceis et frondibus ilicis atrum;
  vix illuc radiis solis adire licet.
sunt in eo—fuerant certe—delubra Dianae;
  aurea barbarica stat dea facta manu. 70
noscis? an exciderunt mecum loca? venimus illuc.
  orsus es infido sic prior ore loqui:
'ius tibi et arbitrium nostrae fortuna salutis
  tradidit, inque tua est vitaque morsque manu.
perdere posse sat est, siquem iuvet ipsa potestas; 75
  sed tibi servatus gloria maior ero.
per mala nostra precor, quorum potes esse levamen,
  per genus, et numen cuncta videntis avi,
per triplicis vultus arcanaque sacra Dianae,
  et si forte aliquos gens habet ista deos— 80
o virgo, miserere mei, miserere meorum;
  effice me meritis tempus in omne tuum!
quodsi forte virum non dedignare Pelasgum—
  sed mihi tam faciles unde meosque deos?—
spiritus ante meus tenues vanescet in auras 85
  quam thalamo nisi tu nupta sit ulla meo!
conscia sit Iuno sacris praefecta maritis,
  et dea marmorea cuius in aede sumus!'
Haec animum—et quota pars haec sunt!—movere puellae
  simplicis, et dextrae dextera iuncta meae. 90
vidi etiam lacrimas—sua pars et fraudis in illis.
  sic cito sum verbis capta puella tuis.
iungis aenipedes inadusto corpore tauros
  et solidam iusso vomere findis humum.
arva venenatis pro semine dentibus inples, 95
  nascitur et gladios scutaque miles habens.
ipsa ego, quae dederam medicamina, pallida sedi,
  cum vidi subitos arma tenere viros,
donec terrigenae, facinus mirabile, fratres
  inter se strictas conseruere manus. 100
Insopor ecce vigil squamis crepitantibus horrens
  sibilat et torto pectore verrit humum!
dotis opes ubi erant? ubi erat tibi regia coniunx,
  quique maris gemini distinet Isthmos aquas?
illa ego, quae tibi sum nunc denique barbara facta, 105
  nunc tibi sum pauper, nunc tibi visa nocens,
flammea subduxi medicato lumina somno,
  et tibi, quae raperes, vellera tuta dedi.
proditus est genitor, regnum patriamque reliqui;
  munus, in exilio quod licet esse, tuli! 110
virginitas facta est peregrini praeda latronis;
  optima cum cara matre relicta soror.
At non te fugiens sine me, germane, reliqui!
  deficit hoc uno littera nostra loco.
quod facere ausa mea est, non audet scribere dextra. 115
  sic ego, sed tecum, dilaceranda fui.
nec tamen extimui—quid enim post illa timerem?—
  credere me pelago, femina iamque nocens.
numen ubi est? ubi di? meritas subeamus in alto,
  tu fraudis poenas, credulitatis ego! 120
Compressos utinam Symplegades elisissent,
  nostraque adhaererent ossibus ossa tuis;
aut nos Scylla rapax canibus mersisset edendos—
  debuit ingratis Scylla nocere viris;
quaeque vomit totidem fluctus totidemque resorbet, 125
  nos quoque Trinacriae supposuisset aquae!
sospes ad Haemonias victorque reverteris urbes;
  ponitur ad patrios aurea lana deos.
Quid referam Peliae natas pietate nocentes
  caesaque virginea membra paterna manu? 130
ut culpent alii, tibi me laudare necesse est,
  pro quo sum totiens esse coacta nocens.
ausus es—o, iusto desunt sua verba dolori!—
  ausus es 'Aesonia,' dicere, 'cede domo!'
iussa domo cessi natis comitata duobus 135
  et, qui me sequitur semper, amore tui.
ut subito nostras Hymen cantatus ad aures
  venit, et accenso lampades igne micant,
tibiaque effundit socialia carmina vobis,
  at mihi funerea flebiliora tuba, 140
pertimui, nec adhuc tantum scelus esse putabam;
  sed tamen in toto pectore frigus erat.
turba ruunt et 'Hymen,' clamant, 'Hymenaee!' frequenter—
  quo propior vox haec, hoc mihi peius erat.
diversi flebant servi lacrimasque tegebant— 145
  quis vellet tanti nuntius esse mali?
me quoque, quidquid erat, potius nescire iuvabat;
  sed tamquam scirem, mens mea tristis erat,
cum minor e pueris (casu studione videndi
  constitit ad geminae limina prima foris) 150
'huc modo, mater, adi! pompam pater,' inquit, 'Iason
  ducit et adiunctos aureus urget equos!'
protinus abscissa planxi mea pectora veste,
  tuta nec a digitis ora fuere meis.
ire animus mediae suadebat in agmina turbae 155
  sertaque conpositis demere rapta comis;
vix me continui, quin dilaniata capillos
  clamarem 'meus est!' iniceremque manus.
Laese pater, gaude! Colchi gaudete relicti!
  inferias umbrae fratris habete mei; 160
deseror amissis regno patriaque domoque
  coniuge, qui nobis omnia solus erat!
serpentis igitur potui taurosque furentes;
  unum non potui perdomuisse virum,
quaeque feros pepuli doctis medicatibus ignes, 165
  non valeo flammas effugere ipsa meas.
ipsi me cantus herbaeque artesque relinquunt;
  nil dea, nil Hecates sacra potentis agunt.
non mihi grata dies; noctes vigilantur amarae,
  et tener a misero pectore somnus abest. 170
quae me non possum, potui sopire draconem;
  utilior cuivis quam mihi cura mea est.
quos ego servavi, paelex amplectitur artus,
  et nostri fructus illa laboris habet.
Forsitan et, stultae dum te iactare maritae 175
  quaeris et iniustis auribus apta loqui,
in faciem moresque meos nova crimina fingas.
  rideat et vitiis laeta sit illa meis!
rideat et Tyrio iaceat sublimis in ostro—
  flebit et ardores vincet adusta meos! 180
dum ferrum flammaeque aderunt sucusque veneni,
  hostis Medeae nullus inultus erit!
Quodsi forte preces praecordia ferrea tangunt,
  nunc animis audi verba minora meis!
tam tibi sum supplex, quam tu mihi saepe fuisti, 185
  nec moror ante tuos procubuisse pedes.
si tibi sum vilis, communis respice natos;
  saeviet in partus dira noverca meos.
et nimium similes tibi sunt, et imagine tangor,
  et quotiens video, lumina nostra madent. 190
per superos oro, per avitae lumina flammae,
  per meritum et natos, pignora nostra, duos—
redde torum, pro quo tot res insana reliqui;
  adde fidem dictis auxiliumque refer!
non ego te inploro contra taurosque virosque, 195
  utque tua serpens victa quiescat ope;
te peto, quem merui, quem nobis ipse dedisti,
  cum quo sum pariter facta parente parens.
Dos ubi sit, quaeris? campo numeravimus illo,
  qui tibi laturo vellus arandus erat. 200
aureus ille aries villo spectabilis alto
  dos mea, quam, dicam si tibi 'redde!,' neges.
dos mea tu sospes; dos est mea Graia iuventus!
  i nunc, Sisyphias, inprobe, confer opes!
quod vivis, quod habes nuptam socerumque potentis, 205
  hoc ipsum, ingratus quod potes esse, meum est.
quos equidem actutum—sed quid praedicere poenam
  attinet? ingentis parturit ira minas.
quo feret ira, sequar! facti fortasse pigebit—
  et piget infido consuluisse viro. 210
viderit ista deus, qui nunc mea pectora versat!
  nescio quid certe mens mea maius agit!