| CANACE MACAREO | |
| Siqua tamen caecis errabunt scripta lituris, | 11.1 |
| oblitus a dominae caede libellus erit. | |
| dextra tenet calamum, strictum tenet altera ferrum, | |
| et iacet in gremio charta soluta meo. | |
| haec est Aeolidos fratri scribentis imago; | 5 |
| sic videor duro posse placere patri. | |
| Ipse necis cuperem nostrae spectator adesset, | |
| auctorisque oculis exigeretur opus! | |
| ut ferus est multoque suis truculentior Euris, | |
| spectasset siccis vulnera nostra genis. | 10 |
| scilicet est aliquid, cum saevis vivere ventis; | |
| ingenio populi convenit ille sui. | |
| ille Noto Zephyroque et Sithonio Aquiloni | |
| imperat et pinnis, Eure proterve, tuis. | |
| imperat heu! ventis, tumidae non imperat irae, | 15 |
| possidet et vitiis regna minora suis. | |
| quid iuvat admotam per avorum nomina caelo | |
| inter cognatos posse referre Iovem? | |
| num minus infestum, funebria munera, ferrum | |
| feminea teneo, non mea tela, manu? | 20 |
| O utinam, Macareu, quae nos commisit in unum, | |
| venisset leto serior hora meo! | |
| cur umquam plus me, frater, quam frater amasti, | |
| et tibi, non debet quod soror esse, fui? | |
| ipsa quoque incalui, qualemque audire solebam, | 25 |
| nescio quem sensi corde tepente deum. | |
| fugerat ore color; macies adduxerat artus; | |
| sumebant minimos ora coacta cibos; | |
| nec somni faciles et nox erat annua nobis, | |
| et gemitum nullo laesa dolore dabam. | 30 |
| nec, cur haec facerem, poteram mihi reddere causam | |
| nec noram, quid amans esset; at illud eram. | |
| Prima malum nutrix animo praesensit anili; | |
| prima mihi nutrix 'Aeoli,' dixit, 'amas!' | |
| erubui, gremioque pudor deiecit ocellos; | 35 |
| haec satis in tacita signa fatentis erant. | |
| iamque tumescebant vitiati pondera ventris, | |
| aegraque furtivum membra gravabat onus. | |
| quas mihi non herbas, quae non medicamina nutrix | |
| attulit audaci supposuitque manu, | 40 |
| ut penitus nostris—hoc te celavimus unum— | |
| visceribus crescens excuteretur onus? | |
| a, nimium vivax admotis restitit infans | |
| artibus et tecto tutus ab hoste fuit! | |
| Iam noviens erat orta soror pulcherrima Phoebi, | 45 |
| et nova luciferos Luna movebat equos. | |
| nescia, quae faceret subitos mihi causa dolores, | |
| et rudis ad partus et nova miles eram. | |
| nec tenui vocem. 'quid,' ait, 'tua crimina prodis?' | |
| oraque clamantis conscia pressit anus. | 50 |
| quid faciam infelix? gemitus dolor edere cogit, | |
| sed timor et nutrix et pudor ipse vetant. | |
| contineo gemitus elapsaque verba reprendo | |
| et cogor lacrimas conbibere ipsa meas. | |
| mors erat ante oculos, et opem Lucina negabat— | 55 |
| et grave, si morerer, mors quoque crimen erat— | |
| cum super incumbens scissa tunicaque comaque | |
| pressa refovisti pectora nostra tuis, | |
| et mihi 'vive, soror, soror o carissima,' dixti; | |
| 'vive nec unius corpore perde duos! | 60 |
| spes bona det vires; fratri nam nupta futura es. | |
| illius, de quo mater, et uxor eris.' | |
| Mortua, crede mihi, tamen ad tua verba revixi: | |
| et positum est uteri crimen onusque mei. | |
| quid tibi grataris? media sedet Aeolus aula; | 65 |
| crimina sunt oculis subripienda patris. | |
| frugibus infantem ramisque albentis olivae | |
| et levibus vittis sedula celat anus, | |
| fictaque sacra facit dicitque precantia verba; | |
| dat populus sacris, dat pater ipse viam. | 70 |
| iam prope limen erat—patrias vagitus ad auris | |
| venit, et indicio proditur ille suo! | |
| eripit infantem mentitaque sacra revelat | |
| Aeolus; insana regia voce sonat. | |
| ut mare fit tremulum, tenui cum stringitur aura, | 75 |
| ut quatitur tepido fraxina virga Noto, | |
| sic mea vibrari pallentia membra videres; | |
| quassus ab inposito corpore lectus erat. | |
| inruit et nostrum vulgat clamore pudorem, | |
| et vix a misero continet ore manus. | 80 |
| ipsa nihil praeter lacrimas pudibunda profudi; | |
| torpuerat gelido lingua retenta metu. | |
| Iamque dari parvum canibusque avibusque nepotem | |
| iusserat, in solis destituique locis. | |
| vagitus dedit ille miser—sensisse putares— | 85 |
| quaque suum poterat voce rogabat avum. | |
| quid mihi tunc animi credis, germane, fuisse— | |
| nam potes ex animo colligere ipse tuo— | |
| cum mea me coram silvas inimicus in altas | |
| viscera montanis ferret edenda lupis? | 90 |
| exierat thalamo; tunc demum pectora plangi | |
| contigit inque meas unguibus ire genas. | |
| Interea patrius vultu maerente satelles | |
| venit et indignos edidit ore sonos: | |
| 'Aeolus hunc ensem mittit tibi'—tradidit ensem— | 95 |
| 'et iubet ex merito scire, quid iste velit.' | |
| scimus, et utemur violento fortiter ense; | |
| pectoribus condam dona paterna meis. | |
| his mea muneribus, genitor, conubia donas? | |
| hac tua dote, pater, filia dives erit? | 100 |
| tolle procul, decepte, faces, Hymenaee, maritas | |
| et fuge turbato tecta nefanda pede! | |
| ferte faces in me quas fertis, Erinyes atrae, | |
| et meus ex isto luceat igne rogus! | |
| nubite felices Parca meliore sorores, | 105 |
| amissae memores sed tamen este mei! | |
| Quid puer admisit tam paucis editus horis? | |
| quo laesit facto vix bene natus avum? | |
| si potuit meruisse necem, meruisse putetur— | |
| a, miser admisso plectitur ille meo! | 110 |
| nate, dolor matris, rabidarum praeda ferarum, | |
| ei mihi! natali dilacerate tuo; | |
| nate, parum fausti miserabile pignus amoris— | |
| haec tibi prima dies, haec tibi summa fuit. | |
| non mihi te licuit lacrimis perfundere iustis, | 115 |
| in tua non tonsas ferre sepulcra comas; | |
| non super incubui, non oscula frigida carpsi. | |
| diripiunt avidae viscera nostra ferae. | |
| Ipsa quoque infantis cum vulnere prosequar umbras | |
| nec mater fuero dicta nec orba diu. | 120 |
| tu tamen, o frustra miserae sperate sorori, | |
| sparsa, precor, nati collige membra tui, | |
| et refer ad matrem socioque inpone sepulcro, | |
| urnaque nos habeat quamlibet arta duos! | |
| vive memor nostri, lacrimasque in vulnera funde, | 125 |
| neve reformida corpus amantis amans. | |
| tu, rogo, dilectae nimium mandata sororis | |
| perfice; mandatis obsequar ipsa patris! |