| ARIADNE THESEO | |
| Mitius inveni quam te genus omne ferarum; | 10.1 |
| credita non ulli quam tibi peius eram. | |
| quae legis, ex illo, Theseu, tibi litore mitto | |
| unde tuam sine me vela tulere ratem, | |
| in quo me somnusque meus male prodidit et tu, | 5 |
| per facinus somnis insidiate meis. | |
| Tempus erat, vitrea quo primum terra pruina | |
| spargitur et tectae fronde queruntur aves. | |
| incertum vigilans ac somno languida movi | |
| Thesea prensuras semisupina manus— | 10 |
| nullus erat! referoque manus iterumque retempto, | |
| perque torum moveo bracchia—nullus erat! | |
| excussere metus somnum; conterrita surgo, | |
| membraque sunt viduo praecipitata toro. | |
| protinus adductis sonuerunt pectora palmis, | 15 |
| utque erat e somno turbida, rupta coma est. | |
| Luna fuit; specto, siquid nisi litora cernam. | |
| quod videant oculi, nil nisi litus habent. | |
| nunc huc, nunc illuc, et utroque sine ordine, curro; | |
| alta puellares tardat harena pedes. | 20 |
| interea toto clamavi in litore 'Theseu!': | |
| reddebant nomen concava saxa tuum, | |
| et quotiens ego te, totiens locus ipse vocabat. | |
| ipse locus miserae ferre volebat opem. | |
| Mons fuit—apparent frutices in vertice rari; | 25 |
| hinc scopulus raucis pendet adesus aquis. | |
| adscendo—vires animus dabat—atque ita late | |
| aequora prospectu metior alta meo. | |
| inde ego—nam ventis quoque sum crudelibus usa— | |
| vidi praecipiti carbasa tenta Noto. | 30 |
| ut vidi haut dignam quae me vidisse putarem, | |
| frigidior glacie semianimisque fui. | |
| nec languere diu patitur dolor; excitor illo, | |
| excitor et summa Thesea voce voco. | |
| 'quo fugis?' exclamo; 'scelerate revertere Theseu! | 35 |
| flecte ratem! numerum non habet illa suum!' | |
| Haec ego; quod voci deerat, plangore replebam; | |
| verbera cum verbis mixta fuere meis. | |
| si non audires, ut saltem cernere posses, | |
| iactatae late signa dedere manus; | 40 |
| candidaque inposui longae velamina virgae— | |
| scilicet oblitos admonitura mei! | |
| iamque oculis ereptus eras. tum denique flevi; | |
| torpuerant molles ante dolore genae. | |
| quid potius facerent, quam me mea lumina flerent, | 45 |
| postquam desieram vela videre tua? | |
| aut ego diffusis erravi sola capillis, | |
| qualis ab Ogygio concita Baccha deo, | |
| aut mare prospiciens in saxo frigida sedi, | |
| quamque lapis sedes, tam lapis ipsa fui. | 50 |
| saepe torum repeto, qui nos acceperat ambos, | |
| sed non acceptos exhibiturus erat, | |
| et tua, quae possum pro te, vestigia tango | |
| strataque quae membris intepuere tuis. | |
| incumbo, lacrimisque toro manante profusis, | 55 |
| 'pressimus,' exclamo, 'te duo—redde duos! | |
| venimus huc ambo; cur non discedimus ambo? | |
| perfide, pars nostri, lectule, maior ubi est?' | |
| Quid faciam? quo sola ferar? vacat insula cultu. | |
| non hominum video, non ego facta boum. | 60 |
| omne latus terrae cingit mare; navita nusquam, | |
| nulla per ambiguas puppis itura vias. | |
| finge dari comitesque mihi ventosque ratemque— | |
| quid sequar? accessus terra paterna negat. | |
| ut rate felici pacata per aequora labar, | 65 |
| temperet ut ventos Aeolus—exul ero! | |
| non ego te, Crete centum digesta per urbes, | |
| adspiciam, puero cognita terra Iovi, | |
| ut pater et tellus iusto regnata parenti | |
| prodita sunt facto, nomina cara, meo. | 70 |
| cum tibi, ne victor tecto morerere recurvo, | |
| quae regerent passus, pro duce fila dedi, | |
| tum mihi dicebas: 'per ego ipsa pericula iuro, | |
| te fore, dum nostrum vivet uterque, meam.' | |
| Vivimus, et non sum, Theseu, tua—si modo vivit | 75 |
| femina periuri fraude sepulta viri. | |
| me quoque, qua fratrem mactasses, inprobe, clava; | |
| esset, quam dederas, morte soluta fides. | |
| nunc ego non tantum, quae sum passura, recordor, | |
| et quaecumque potest ulla relicta pati: | 80 |
| occurrunt animo pereundi mille figurae, | |
| morsque minus poenae quam mora mortis habet. | |
| iam iam venturos aut hac aut suspicor illac, | |
| qui lanient avido viscera dente, lupos. | |
| quis scit an et fulvos tellus alat ista leones? | 85 |
| forsitan et saevas tigridas insula habet. | |
| et freta dicuntur magnas expellere phocas! | |
| quis vetat et gladios per latus ire meum? | |
| Tantum ne religer dura captiva catena, | |
| neve traham serva grandia pensa manu, | 90 |
| cui pater est Minos, cui mater filia Phoebi, | |
| quodque magis memini, quae tibi pacta fui! | |
| si mare, si terras porrectaque litora vidi, | |
| multa mihi terrae, multa minantur aquae. | |
| caelum restabat—timeo simulacra deorum! | 95 |
| destitutor rabidis praeda cibusque feris; | |
| sive colunt habitantque viri, diffidimus illis— | |
| externos didici laesa timere viros. | |
| Viveret Androgeos utinam! nec facta luisses | |
| inpia funeribus, Cecropi terra, tuis; | 100 |
| nec tua mactasset nodoso stipite, Theseu, | |
| ardua parte virum dextera, parte bovem; | |
| nec tibi, quae reditus monstrarent, fila dedissem, | |
| fila per adductas saepe recepta manus. | |
| non equidem miror, si stat victoria tecum, | 105 |
| strataque Cretaeam belua planxit humum. | |
| non poterant figi praecordia ferrea cornu; | |
| ut te non tegeres, pectore tutus eras. | |
| illic tu silices, illic adamanta tulisti, | |
| illic, qui silices, Thesea, vincat, habes. | 110 |
| Crudeles somni, quid me tenuistis inertem? | |
| aut semel aeterna nocte premenda fui. | |
| vos quoque crudeles, venti, nimiumque parati | |
| flaminaque in lacrimas officiosa meas. | |
| dextera crudelis, quae me fratremque necavit, | 115 |
| et data poscenti, nomen inane, fides! | |
| in me iurarunt somnus ventusque fidesque; | |
| prodita sum causis una puella tribus! | |
| Ergo ego nec lacrimas matris moritura videbo, | |
| nec, mea qui digitis lumina condat, erit? | 120 |
| spiritus infelix peregrinas ibit in auras, | |
| nec positos artus unguet amica manus? | |
| ossa superstabunt volucres inhumata marinae? | |
| haec sunt officiis digna sepulcra meis? | |
| ibis Cecropios portus patriaque receptus, | 125 |
| cum steteris turbae celsus in ore tuae | |
| et bene narraris letum taurique virique | |
| sectaque per dubias saxea tecta vias, | |
| me quoque narrato sola tellure relictam! | |
| non ego sum titulis subripienda tuis. | 130 |
| nec pater est Aegeus, nec tu Pittheidos Aethrae | |
| filius; auctores saxa fretumque tui! | |
| Di facerent, ut me summa de puppe videres; | |
| movisset vultus maesta figura tuos! | |
| nunc quoque non oculis, sed, qua potes, adspice mente | 135 |
| haerentem scopulo, quem vaga pulsat aqua. | |
| adspice demissos lugentis more capillos | |
| et tunicas lacrimis sicut ab imbre gravis. | |
| corpus, ut inpulsae segetes aquilonibus, horret, | |
| litteraque articulo pressa tremente labat. | 140 |
| non te per meritum, quoniam male cessit, adoro; | |
| debita sit facto gratia nulla meo. | |
| sed ne poena quidem! si non ego causa salutis, | |
| non tamen est, cur sis tu mihi causa necis. | |
| Has tibi plangendo lugubria pectora lassas | 145 |
| infelix tendo trans freta lata manus; | |
| hos tibi—qui superant—ostendo maesta capillos! | |
| per lacrimas oro, quas tua facta movent— | |
| flecte ratem, Theseu, versoque relabere velo! | |
| si prius occidero, tu tamen ossa feres! | 150 |