DEIANIRA HERCULI
Gratulor Oechaliam titulis accedere nostris; 9.1
  victorem victae succubuisse queror.
fama Pelasgiadas subito pervenit in urbes
  decolor et factis infitianda tuis,
quem numquam Iuno seriesque inmensa laborum 5
  fregerit, huic Iolen inposuisse iugum.
hoc velit Eurystheus, velit hoc germana Tonantis,
  laetaque sit vitae labe noverca tuae;
at non ille, brevis cui nox—si creditur—una
  luctanti, ut tantus conciperere, fuit. 10
Plus tibi quam Iuno, nocuit Venus: illa premendo
  sustulit, haec humili sub pede colla tenet.
respice vindicibus pacatum viribus orbem,
  qua latam Nereus caerulus ambit humum.
se tibi pax terrae, tibi se tuta aequora debent; 15
  inplesti meritis solis utramque domum.
quod te laturum est, caelum prius ipse tulisti;
  Hercule supposito sidera fulsit Atlans.
quid nisi notitia est misero quaesita pudori,
  si cumulas turpi facta priora nota? 20
tene ferunt geminos pressisse tenaciter angues,
  cum tener in cunis iam Iove dignus eras?
coepisti melius quam desinis; ultima primis
  cedunt; dissimiles hic vir et ille puer.
quem non mille ferae, quem non Stheneleius hostis, 25
  non potuit Iuno vincere, vincit amor.
At bene nupta feror, quia nominer Herculis uxor,
  sitque socer, rapidis qui tonat altus equis.
quam male inaequales veniunt ad aratra iuvenci,
  tam premitur magno coniuge nupta minor. 30
non honor est sed onus species laesura ferentis;
  siqua voles apte nubere, nube pari.
vir mihi semper abest, et coniuge notior hospes,
  monstraque terribiles persequiturque feras.
ipsa domo vidua votis operata pudicis 35
  torqueor, infesto ne vir ab hoste cadat;
inter serpentes aprosque avidosque leones
  iactor et haesuros terna per ora canes.
me pecudum fibrae simulacraque inania somni
  ominaque arcana nocte petita movent. 40
aucupor infelix incertae murmura famae,
  speque timor dubia spesque timore cadit.
mater abest queriturque deo placuisse potenti,
  nec pater Amphitryon nec puer Hyllus adest;
arbiter Eurystheus astu Iunonis iniquae 45
  sentitur nobis iraque longa deae.
Haec mihi ferre parum? peregrinos addis amores,
  et mater de te quaelibet esse potest.
non ego Partheniis temeratam vallibus Augen,
  nec referam partus, Ormeni nympha, tuos; 50
non tibi crimen erunt, Teuthrantia turba, sorores,
  quarum de populo nulla relicta tibi est.
una, recens crimen, referetur adultera nobis,
  unde ego sum Lydo facta noverca Lamo.
Maeandros, terris totiens errator in isdem, 55
  qui lassas in se saepe retorquet aquas,
vidit in Herculeo suspensa monilia collo
  illo, cui caelum sarcina parva fuit.
non puduit fortis auro cohibere lacertos,
  et solidis gemmas opposuisse toris? 60
nempe sub his animam pestis Nemeaea lacertis
  edidit, unde umerus tegmina laevus habet!
ausus es hirsutos mitra redimire capillos!
  aptior Herculeae populus alba comae.
nec te Maeonia lascivae more puellae 65
  incingi zona dedecuisse putas?
non tibi succurrit crudi Diomedis imago,
  efferus humana qui dape pavit equas?
si te vidisset cultu Busiris in isto,
  huic victor victo nempe pudendus eras. 70
detrahat Antaeus duro redimicula collo,
  ne pigeat molli succubuisse viro.
Inter Ioniacas calathum tenuisse puellas
  diceris et dominae pertimuisse minas.
non fugis, Alcide, victricem mille laborum 75
  rasilibus calathis inposuisse manum,
crassaque robusto deducis pollice fila,
  aequaque famosae pensa rependis erae?
a, quotiens digitis dum torques stamina duris,
  praevalidae fusos conminuere manus! 80
ante pedes dominae . . . .
  factaque narrabas dissimulanda tibi— 84
scilicet inmanes elisis faucibus hydros 85
  infantem caudis involuisse manum,
ut Tegeaeus aper cupressifero Erymantho
  incubet et vasto pondere laedat humum.
non tibi Threiciis adfixa penatibus ora,
  non hominum pingues caede tacentur equae; 90
prodigiumque triplex, armenti dives Hiberi
  Geryones, quamvis in tribus unus erat;
inque canes totidem trunco digestus ab uno
  Cerberos inplicitis angue minante comis;
quaeque redundabat fecundo vulnere serpens 95
  fertilis et damnis dives ab ipsa suis;
quique inter laevumque latus laevumque lacertum
  praegrave conpressa fauce pependit onus;
et male confisum pedibus formaque bimembri
  pulsum Thessalicis agmen equestre iugis. 100
Haec tu Sidonio potes insignitus amictu
  dicere? non cultu lingua retenta silet?
se quoque nympha tuis ornavit Iardanis armis
  et tulit a capto nota tropaea viro.
i nunc, tolle animos et fortia gesta recense; 105
  quo tu non esses, iure vir illa fuit.
qua tanto minor es, quanto te, maxime rerum,
  quam quos vicisti, vincere maius erat.
illi procedit rerum mensura tuarum—
  cede bonis; heres laudis amica tuae. 110
o pudor! hirsuti costis exuta leonis
  aspera texerunt vellera molle latus!
falleris et nescis—non sunt spolia illa leonis,
  sed tua, tuque feri victor es, illa tui.
femina tela tulit Lernaeis atra venenis, 115
  ferre gravem lana vix satis apta colum,
instruxitque manum clava domitrice ferarum,
  vidit et in speculo coniugis arma mei!
Haec tamen audieram; licuit non credere famae,
  et venit ad sensus mollis ab aure dolor— 120
ante meos oculos adducitur advena paelex,
  nec mihi, quae patior, dissimulare licet!
non sinis averti; mediam captiva per urbem
  invitis oculis adspicienda venit.
nec venit incultis captarum more capillis, 125
  fortunam vultu fassa decente suam;
ingreditur late lato spectabilis auro,
  qualiter in Phrygia tu quoque cultus eras.
dat vultum populo sublimis ut Hercule victo;
  Oechaliam vivo stare parente putes. 130
forsitan et pulsa Aetolide Deianira
  nomine deposito paelicis uxor erit,
Eurytidosque Ioles atque Aonii Alcidae
  turpia famosus corpora iunget Hymen.
mens fugit admonitu, frigusque perambulat artus, 135
  et iacet in gremio languida facta manus.
Me quoque cum multis, sed me sine crimine amasti.
  ne pigeat, pugnae bis tibi causa fui.
cornua flens legit ripis Achelous in udis
  truncaque limosa tempora mersit aqua; 140
semivir occubuit in lotifero Eueno
  Nessus, et infecit sanguis equinus aquas.
sed quid ego haec refero? scribenti nuntia venit
  fama, virum tunicae tabe perire meae.
ei mihi! quid feci? quo me furor egit amantem? 145
  inpia quid dubitas Deianira mori?
An tuus in media coniunx lacerabitur Oeta,
  tu sceleris tanti causa superstes eris?
siquid adhuc habeo facti, cur Herculis uxor
  credar, coniugii mors mea pignus erit! 150
tu quoque cognosces in me, Meleagre, sororem!
  inpia quid dubitas Deianira mori?
Heu devota domus! solio sedet Agrios alto;
  Oenea desertum nuda senecta premit.
exulat ignotis Tydeus germanus in oris; 155
  alter fatali vivus in igne situs;
exegit ferrum sua per praecordia mater.
  inpia quid dubitas Deianira mori?
Deprecor hoc unum per iura sacerrima lecti,
  ne videar fatis insidiata tuis. 160
Nessus, ut est avidum percussus harundine pectus,
  'hic,' dixit, 'vires sanguis amoris habet.'
inlita Nesseo misi tibi texta veneno.
  inpia quid dubitas Deianira mori?
Iamque vale, seniorque pater germanaque Gorge, 165
  et patria et patriae frater adempte tuae,
et tu lux oculis hodierna novissima nostris,
  virque—sed o possis!—et puer Hylle, vale!