| HERMIONE ORESTAE | |
| Pyrrhus Achillides, animosus imagine patris, | 8.3 |
| inclusam contra iusque piumque tenet. | |
| quod potui, renui, ne non invita tenerer; | 5 |
| cetera femineae non valuere manus. | |
| 'quid facis, Aeacide? non sum sine vindice,' dixi: | |
| 'haec tibi sub domino est, Pyrrhe, puella suo!' | |
| surdior ille freto clamantem nomen Orestae | |
| traxit inornatis in sua tecta comis. | 10 |
| quid gravius capta Lacedaemone serva tulissem, | |
| si raperet Graias barbara turba nurus? | |
| parcius Andromachen vexavit Achaia victrix, | |
| cum Danaus Phrygias ureret ignis opes. | |
| At tu, cura mei si te pia tangit, Oreste, | 15 |
| inice non timidas in tua iura manus! | |
| an siquis rapiat stabulis armenta reclusis, | |
| arma feras, rapta coniuge lentus eris? | |
| sit socer exemplo nuptae repetitor ademptae, | |
| cui pia militiae causa puella fuit! | 20 |
| si socer ignavus vidua stertisset in aula, | |
| nupta foret Paridi mater, ut ante fuit. | |
| Nec tu mille rates sinuosaque vela pararis | |
| nec numeros Danai militis—ipse veni! | |
| sic quoque eram repetenda tamen, nec turpe marito | 25 |
| aspera pro caro bella tulisse toro. | |
| quid, quod avus nobis idem Pelopeius Atreus, | |
| et, si non esses vir mihi, frater eras. | |
| vir, precor, uxori, frater succurre sorori! | |
| instant officio nomina bina tuo. | 30 |
| Me tibi Tyndareus, vita gravis auctor et annis, | |
| tradidit; arbitrium neptis habebat avus. | |
| at pater Aeacidae promiserat inscius acti; | |
| plus patre, quo prior est ordine, pollet avus. | |
| cum tibi nubebam, nulli mea taeda nocebat; | 35 |
| si iungar Pyrrho, tu mihi laesus eris. | |
| et pater ignoscet nostro Menelaus amori— | |
| succubuit telis praepetis ipse dei. | |
| quem sibi permisit, genero concedet amorem; | |
| proderit exemplo mater amata suo. | 40 |
| tu mihi, quod matri pater est; quas egerat olim | |
| Dardanius partis advena, Pyrrhus agit. | |
| ille licet patriis sine fine superbiat actis; | |
| et tu, quae referas facta parentis, habes. | |
| Tantalides omnis ipsumque regebat Achillem. | 45 |
| hic pars militiae; dux erat ille ducum. | |
| tu quoque per proavum Pelopem Pelopisque parentem, | |
| si medios numeres, a Iove quintus eris. | |
| Nec virtute cares. arma invidiosa tulisti, | |
| sed tibi—quid faceres?—induit illa pater. | 50 |
| materia vellem fortis meliore fuisses; | |
| non lecta est operi, sed data causa tuo. | |
| hanc tamen inplesti; iuguloque Aegisthus aperto | |
| tecta cruentavit, quae pater ante tuus. | |
| increpat Aeacides laudemque in crimina vertit— | 55 |
| et tamen adspectus sustinet ille meos. | |
| rumpor, et ora mihi pariter cum mente tumescunt, | |
| pectoraque inclusis ignibus usta dolent. | |
| Hermione coram quisquamne obiecit Orestae, | |
| nec mihi sunt vires, nec ferus ensis adest? | 60 |
| flere licet certe; flendo defundimus iram, | |
| perque sinum lacrimae fluminis instar eunt. | |
| has solas habeo semper semperque profundo; | |
| ument incultae fonte perenne genae. | |
| Num generis fato, quod nostros errat in annos, | 65 |
| Tantalides matres apta rapina sumus? | |
| non ego fluminei referam mendacia cygni | |
| nec querar in plumis delituisse Iovem. | |
| qua duo porrectus longe freta distinet Isthmos, | |
| vecta peregrinis Hippodamia rotis; | 70 |
| Taenaris Idaeo trans aequor ab hospite rapta | 73 |
| Argolicas pro se vertit in arma manus. | |
| vix equidem memini, memini tamen. omnia luctus, | 75 |
| omnia solliciti plena timoris erant; | |
| flebat avus Phoebeque soror fratresque gemelli, | |
| orabat superos Leda suumque Iovem. | |
| ipsa ego, non longos etiamtunc scissa capillos, | |
| clamabam: 'sine me, me sine, mater, abis?' | 80 |
| nam coniunx aberat! ne non Pelopeia credar, | |
| ecce, Neoptolemo praeda parata fui! | |
| Pelides utinam vitasset Apollinis arcus! | |
| damnaret nati facta proterva pater; | |
| nec quondam placuit nec nunc placuisset Achilli | 85 |
| abducta viduum coniuge flere virum. | |
| quae mea caelestis iniuria fecit iniquos, | |
| quod mihi—vae miserae!—sidus obesse querar? | |
| parva mea sine matre fui, pater arma ferebat, | |
| et duo cum vivant, orba duobus eram. | 90 |
| non tibi blanditias primis, mea mater, in annis | |
| incerto dictas ore puella tuli; | |
| non ego captavi brevibus tua colla lacertis | |
| nec gremio sedi sarcina grata tuo. | |
| non cultus tibi cura mei, nec pacta marito | 95 |
| intravi thalamos matre parante novos. | |
| obvia prodieram reduci tibi—vera fatebor— | |
| nec facies nobis nota parentis erat! | |
| te tamen esse Helenen, quod eras pulcherrima, sensi; | |
| ipsa requirebas, quae tua nata foret! | 100 |
| Pars haec una mihi, coniunx bene cessit Orestes; | |
| is quoque, ni pro se pugnat, ademptus erit. | |
| Pyrrhus habet captam reduce et victore parente— | |
| hoc munus nobis diruta Troia dedit! | |
| cum tamen altus equis Titan radiantibus instant, | 105 |
| perfruor infelix liberiore malo; | |
| nox ubi me thalamis ululantem et acerba gementem | |
| condidit in maesto procubuique toro, | |
| pro somno lacrimis oculi funguntur obortis, | |
| quaque licet, fugio sicut ab hoste virum. | 110 |
| saepe malis stupeo rerumque oblita locique | |
| ignara tetigi Scyria membra manu, | |
| utque nefas sensi, male corpora tacta relinquo | |
| et mihi pollutas credor habere manus. | |
| saepe Neoptolemi pro nomine nomen Orestae | 115 |
| exit, et errorem vocis ut omen amo. | |
| Per genus infelix iuro generisque parentem, | |
| qui freta, qui terras et sua regna quatit; | |
| per patris ossa tui, patrui mihi, quae tibi debent, | |
| quod se sub tumulo fortiter ulta iacent— | 120 |
| aut ego praemoriar primoque exstinguar in aevo, | |
| aut ego Tantalidae Tantalis uxor ero! |