| DIDO AENEAE | |
| Sic ubi fata vocant, udis abiectus in herbis | 7.1 |
| ad vada Maeandri concinit albus olor. | |
| Nec quia te nostra sperem prece posse moveri, | |
| adloquor—adverso movimus ista deo; | |
| sed merita et famam corpusque animumque pudicum | 5 |
| cum male perdiderim, perdere verba leve est. | |
| Certus es ire tamen miseramque relinquere Dido, | |
| atque idem venti vela fidemque ferent? | |
| certus es, Aenea, cum foedere solvere naves, | |
| quaeque ubi sint nescis, Itala regna sequi? | 10 |
| nec nova Carthago, nec te crescentia tangunt | |
| moenia nec sceptro tradita summa tuo? | |
| facta fugis, facienda petis; quaerenda per orbem | |
| altera, quaesita est altera terra tibi. | |
| ut terram invenias, quis eam tibi tradet habendam? | 15 |
| quis sua non notis arva tenenda dabit? | |
| scilicet alter amor tibi restat et altera Dido; | |
| quamque iterum fallas altera danda fides. | |
| quando erit, ut condas instar Carthaginis urbem | |
| et videas populos altus ab arce tuos? | 20 |
| omnia ut eveniant, nec te tua vota morentur, | |
| unde tibi, quae te sic amet, uxor erit? | |
| Uror, ut inducto ceratae sulpure taedae, | |
| ut pia fumosis addita tura focis. | |
| Aeneas oculis semper vigilantis inhaeret; | 25 |
| Aenean animo noxque quiesque refert. | |
| ille quidem male gratus et ad mea munera surdus, | |
| et quo, si non sim stulta, carere velim; | |
| non tamen Aenean, quamvis male cogitat, odi, | |
| sed queror infidum questaque peius amo. | 30 |
| parce, Venus, nurui, durumque amplectere fratrem, | |
| frater Amor, castris militet ille tuis! | |
| aut ego, quae coepi, (neque enim dedignor) amorem, | |
| materiam curae praebeat ille meae! | |
| Fallor, et ista mihi falso iactatur imago; | 35 |
| matris ab ingenio dissidet ille suae. | |
| te lapis et montes innataque rupibus altis | |
| robora, te saevae progenuere ferae, | |
| aut mare, quale vides agitari nunc quoque ventis, | |
| qua tamen adversis fluctibus ire paras. | 40 |
| quo fugis? obstat hiemps. hiemis mihi gratia prosit! | |
| adspice, ut eversas concitet Eurus aquas! | |
| quod tibi malueram, sine me debere procellis; | |
| iustior est animo ventus et unda tuo. | |
| Non ego sum tanti—quid non censeris inique?— | 45 |
| ut pereas, dum me per freta longa fugis. | |
| exerces pretiosa odia et constantia magno, | |
| si, dum me careas, est tibi vile mori. | |
| iam venti ponent, strataque aequaliter unda | |
| caeruleis Triton per mare curret equis. | 50 |
| tu quoque cum ventis utinam mutabilis esses! | |
| et, nisi duritia robora vincis, eris. | |
| quid, quasi nescires, insana quid aequora possint, | |
| expertae totiens tam male credis aquae? | |
| ut, pelago suadente viam, retinacula solvas, | 55 |
| multa tamen latus tristia pontus habet. | |
| nec violasse fidem temptantibus aequora prodest; | |
| perfidiae poenas exigit ille locus, | |
| praecipue cum laesus amor, quia mater Amorum | |
| nuda Cytheriacis edita fertur aquis. | 60 |
| Perdita ne perdam, timeo, noceamve nocenti, | |
| neu bibat aequoreas naufragus hostis aquas. | |
| vive, precor! sic te melius quam funere perdam. | |
| tu potius leti causa ferere mei. | |
| finge, age, te rapido—nullum sit in omine pondus!— | 65 |
| turbine deprendi; quid tibi mentis erit? | |
| protinus occurrent falsae periuria linguae, | |
| et Phrygia Dido fraude coacta mori; | |
| coniugis ante oculos deceptae stabit imago | |
| tristis et effusis sanguinolenta comis. | 70 |
| quid tanti est ut tum 'merui! concedite!' dicas, | |
| quaeque cadent, in te fulmina missa putes? | |
| Da breve saevitiae spatium pelagique tuaeque; | |
| grande morae pretium tuta futura via est. | |
| haec minus ut cures, puero parcatur Iulo! | 75 |
| te satis est titulum mortis habere meae. | |
| quid puer Ascanius, quid di meruere Penates? | |
| ignibus ereptos obruet unda deos? | |
| sed neque fers tecum, nec, quae mihi, perfide, iactas, | |
| presserunt umeros sacra paterque tuos. | 80 |
| omnia mentiris, neque enim tua fallere lingua | |
| incipit a nobis, primaque plector ego. | |
| si quaeras, ubi sit formosi mater Iuli— | |
| occidit a duro sola relicta viro! | |
| haec mihi narraras—sat me monuere! merentem | 85 |
| ure; minor culpa poena futura mea est. | |
| Nec mihi mens dubia est, quin te tua numina damnent. | |
| per mare, per terras septima iactat hiemps. | |
| fluctibus eiectum tuta statione recepi | |
| vixque bene audito nomine regna dedi. | 90 |
| his tamen officiis utinam contenta fuissem, | |
| et mihi concubitus fama sepulta foret! | |
| illa dies nocuit, qua nos declive sub antrum | |
| caeruleus subitis conpulit imber aquis. | |
| audieram vocem; nymphas ululasse putavi— | 95 |
| Eumenides fati signa dedere mei! | |
| Exige, laese pudor, poenas! violate Sychaei . . . . | |
| ad quas, me miseram, plena pudoris eo. | |
| est mihi marmorea sacratus in aede Sychaeus— | |
| oppositae frondes velleraque alba tegunt. | 100 |
| hinc ego me sensi noto quater ore citari; | |
| ipse sono tenui dixit 'Elissa, veni!' | |
| Nulla mora est, venio, venio tibi debita coniunx; | |
| sum tamen admissi tarda pudore mei. | |
| da veniam culpae! decepit idoneus auctor; | 105 |
| invidiam noxae detrahit ille meae. | |
| diva parens seniorque pater, pia sarcina nati, | |
| spem mihi mansuri rite dedere viri. | |
| si fuit errandum, causas habet error honestas; | |
| adde fidem, nulla parte pigendus erit. | 110 |
| Durat in extremum vitaeque novissima nostrae | |
| prosequitur fati, qui fuit ante, tenor. | |
| occidit internas coniunx mactatus ad aras, | |
| et sceleris tanti praemia frater habet; | |
| exul agor cineresque viri patriamque relinquo, | 115 |
| et feror in dubias hoste sequente vias. | |
| adplicor his oris fratrique elapsa fretoque | |
| quod tibi donavi, perfide, litus emo. | |
| urbem constitui lateque patentia fixi | |
| moenia finitimis invidiosa locis. | 120 |
| bella tument; bellis peregrina et femina temptor, | |
| vixque rudis portas urbis et arma paro. | |
| mille procis placui, qui me coiere querentes | |
| nescio quem thalamis praeposuisse suis. | |
| quid dubitas vinctam Gaetulo tradere Iarbae? | 125 |
| praebuerim sceleri bracchia nostra tuo. | |
| est etiam frater, cuius manus inpia poscit | |
| respergi nostro, sparsa cruore viri. | |
| pone deos et quae tangendo sacra profanas! | |
| non bene caelestis inpia dextra colit. | 130 |
| si tu cultor eras elapsis igne futurus, | |
| paenitet elapsos ignibus esse deos. | |
| Forsitan et gravidam Dido, scelerate, relinquas, | |
| parsque tui lateat corpore clausa meo. | |
| accedet fatis matris miserabilis infans, | 135 |
| et nondum nato funeris auctor eris, | |
| cumque parente sua frater morietur Iuli, | |
| poenaque conexos auferet una duos. | |
| 'Sed iubet ire deus.' vellem, vetuisset adire, | |
| Punica nec Teucris pressa fuisset humus! | 140 |
| hoc duce nempe deo ventis agitaris iniquis | |
| et teris in rabido tempora longa freto? | |
| Pergama vix tanto tibi erant repetenda labore, | |
| Hectore si vivo quanta fuere forent. | |
| non patrium Simoenta petis, sed Thybridis undas— | 145 |
| nempe ut pervenias, quo cupis, hospes eris; | |
| utque latet vitatque tuas abstrusa carinas, | |
| vix tibi continget terra petita seni. | |
| Hos potius populos in dotem, ambage remissa, | |
| accipe et advectas Pygmalionis opes. | 150 |
| Ilion in Tyriam transfer felicius urbem | |
| resque loco regis sceptraque sacra tene! | |
| si tibi mens avida est belli, si quaerit Iulus, | |
| unde suo partus Marte triumphus eat, | |
| quem superet, nequid desit, praebebimus hostem; | 155 |
| hic pacis leges, hic locus arma capit. | |
| tu modo, per matrem fraternaque tela, sagittas, | |
| perque fugae comites, Dardana sacra, deos— | |
| sic superent, quoscumque tua de gente reportat | |
| Mars ferus, et damni sit modus ille tui, | 160 |
| Ascaniusque suos feliciter inpleat annos, | |
| et senis Anchisae molliter ossa cubent!— | |
| parce, precor, domui, quae se tibi tradit habendam! | |
| quod crimen dicis praeter amasse meum? | |
| non ego sum Pthias magnisque oriunda Mycenis, | 165 |
| nec steterunt in te virque paterque meus. | |
| si pudet uxoris, non nupta, sed hospita dicar; | |
| dum tua sit, Dido quidlibet esse feret. | |
| Nota mihi freta sunt Afrum plangentia litus; | |
| temporibus certis dantque negantque viam. | 170 |
| cum dabit aura viam, praebebis carbasa ventis; | |
| nunc levis eiectam continet alga ratem. | |
| tempus ut observem, manda mihi; certius ibis, | |
| nec te, si cupies, ipsa manere sinam. | |
| et socii requiem poscunt, laniataque classis | 175 |
| postulat exiguas semirefecta moras; | |
| pro meritis et siqua tibi debebimus ultra, | |
| pro spe coniugii tempora parva peto— | |
| dum freta mitescunt et amor, dum tempore et usu | |
| fortiter edisco tristia posse pati. | 180 |
| Si minus, est animus nobis effundere vitam; | |
| in me crudelis non potes esse diu. | |
| adspicias utinam, quae sit scribentis imago! | |
| scribimus, et gremio Troicus ensis adest, | |
| perque genas lacrimae strictum labuntur in ensem, | 185 |
| qui iam pro lacrimis sanguine tinctus erit. | |
| quam bene conveniunt fato tua munera nostro! | |
| instruis inpensa nostra sepulcra brevi. | |
| nec mea nunc primum feriuntur pectora telo; | |
| ille locus saevi vulnus amoris habet. | 190 |
| Anna soror, soror Anna, meae male conscia culpae, | |
| iam dabis in cineres ultima dona meos. | |
| nec consumpta rogis inscribar Elissa Sychaei, | |
| hoc tantum in tumuli marmore carmen erit: | |
| praebuit aeneas et causam mortis et ensem; | 195 |
| ipsa sua dido concidit usa manu. |