| 'Procris erat, si forte magis pervenit ad aures | 7.694 |
| Orithyia tuas, raptae soror Orithyiae, | 695 |
| si faciem moresque velis conferre duarum, | |
| dignior ipsa rapi! pater hanc mihi iunxit Erectheus, | |
| hanc mihi iunxit amor: felix dicebar eramque; | |
| non ita dis visum est, aut nunc quoque forsitan essem. | |
| alter agebatur post sacra iugalia mensis, | 700 |
| cum me cornigeris tendentem retia cervis | |
| vertice de summo semper florentis Hymetti | |
| lutea mane videt pulsis Aurora tenebris | |
| invitumque rapit. liceat mihi vera referre | |
| pace deae: quod sit roseo spectabilis ore, | 705 |
| quod teneat lucis, teneat confinia noctis, | |
| nectareis quod alatur aquis, ego Procrin amabam; | |
| pectore Procris erat, Procris mihi semper in ore. | |
| sacra tori coitusque novos thalamosque recentes | |
| primaque deserti referebam foedera lecti: | 710 |
| mota dea est et "siste tuas, ingrate, querellas; | |
| Procrin habe!" dixit, "quod si mea provida mens est, | |
| non habuisse voles." meque illi irata remisit. | |
| cum redeo mecumque deae memorata retracto, | |
| esse metus coepit, ne iura iugalia coniunx | 715 |
| non bene servasset: facies aetasque iubebat | |
| credere adulterium, prohibebant credere mores; | |
| sed tamen afueram, sed et haec erat, unde redibam, | |
| criminis exemplum, sed cuncta timemus amantes. | |
| quaerere, quod doleam, statuo donisque pudicam | 720 |
| sollicitare fidem; favet huic Aurora timori | |
| inmutatque meam (videor sensisse) figuram. | |
| Palladias ineo non cognoscendus Athenas | |
| ingrediorque domum; culpa domus ipsa carebat | |
| castaque signa dabat dominoque erat anxia rapto: | 725 |
| vix aditus per mille dolos ad Erecthida factus. | |
| ut vidi, obstipui meditataque paene reliqui | |
| temptamenta fide; male me, quin vera faterer, | |
| continui, male, quin, et oportuit, oscula ferrem. | |
| tristis erat (sed nulla tamen formosior illa | 730 |
| esse potest tristi) desiderioque dolebat | |
| coniugis abrepti: tu collige, qualis in illa, | |
| Phoce, decor fuerit, quam sic dolor ipse decebat! | |
| quid referam, quotiens temptamina nostra pudici | |
| reppulerint mores, quotiens "ego" dixerit "uni | 735 |
| servor; ubicumque est, uni mea gaudia servo." | |
| cui non ista fide satis experientia sano | |
| magna foret? non sum contentus et in mea pugno | |
| vulnera, dum census dare me pro nocte loquendo | |
| muneraque augendo tandem dubitare coegi. | 740 |
| exclamo male victor: "adest, mala, fictus adulter! | |
| verus eram coniunx! me, perfida, teste teneris." | |
| illa nihil; tacito tantummodo victa pudore | |
| insidiosa malo cum coniuge limina fugit; | |
| offensaque mei genus omne perosa virorum | 745 |
| montibus errabat, studiis operata Dianae. | |
| tum mihi deserto violentior ignis ad ossa | |
| pervenit: orabam veniam et peccasse fatebar | |
| et potuisse datis simili succumbere culpae | |
| me quoque muneribus, si munera tanta darentur. | 750 |
| haec mihi confesso, laesum prius ulta pudorem, | |
| redditur et dulces concorditer exigit annos; | |
| dat mihi praeterea, tamquam se parva dedisset | |
| dona, canem munus; quem cum sua traderet illi | |
| Cynthia, "currendo superabit" dixerat "omnes." | 755 |
| dat simul et iaculum, manibus quod, cernis, habemus. | |
| muneris alterius quae sit fortuna, requiris? | |
| accipe mirandum: novitate movebere facti! |