| Talibus atque aliis longum sermonibus illi | 7.661 |
| inplevere diem; lucis pars ultima mensae | |
| est data, nox somnis. iubar aureus extulerat Sol, | |
| flabat adhuc eurus redituraque vela tenebat: | |
| ad Cephalum Pallante sati, cui grandior aetas, | 665 |
| ad regem Cephalus simul et Pallante creati | |
| conveniunt, sed adhuc regem sopor altus habebat. | |
| excipit Aeacides illos in limine Phocus; | |
| nam Telamon fraterque viros ad bella legebant. | |
| Phocus in interius spatium pulchrosque recessus | 670 |
| Cecropidas ducit, cum quis simul ipse resedit. | |
| adspicit Aeoliden ignota ex arbore factum | |
| ferre manu iaculum, cuius fuit aurea cuspis. | |
| pauca prius mediis sermonibus ille locutus | |
| 'sum nemorum studiosus' ait 'caedisque ferinae; | 675 |
| qua tamen e silva teneas hastile recisum, | |
| iamdudum dubito: certe si fraxinus esset, | |
| fulva colore foret; si cornus, nodus inesset. | |
| unde sit, ignoro, sed non formosius isto | |
| viderunt oculi telum iaculabile nostri.' | 680 |
| excipit Actaeis e fratribus alter et 'usum | |
| maiorem specie mirabere' dixit 'in isto. | |
| consequitur, quodcumque petit, fortunaque missum | |
| non regit, et revolat nullo referente cruentum.' | |
| tum vero iuvenis Nereius omnia quaerit, | 685 |
| cur sit et unde datum, quis tanti muneris auctor. | |
| quae petit, ille refert, sed enim narrare pudori est, | |
| qua tulerit mercede; silet tactusque dolore | |
| coniugis amissae lacrimis ita fatur obortis: | |
| 'hoc me, nate dea, (quis possit credere?) telum | 690 |
| flere facit facietque diu, si vivere nobis | |
| fata diu dederint; hoc me cum coniuge cara | |
| perdidit: hoc utinam caruissem munere semper! |