| Attonitus tanto miserarum turbine rerum, | 7.614 |
| "Iuppiter o!" dixi, "si te non falsa loquuntur | 615 |
| dicta sub amplexus Aeginae Asopidos isse, | |
| nec te, magne pater, nostri pudet esse parentem, | |
| aut mihi redde meos aut me quoque conde sepulcro!" | |
| ille notam fulgore dedit tonitruque secundo. | |
| "accipio sintque ista precor felicia mentis | 620 |
| signa tuae!" dixi, "quod das mihi, pigneror omen." | |
| forte fuit iuxta patulis rarissima ramis | |
| sacra Iovi quercus de semine Dodonaeo; | |
| hic nos frugilegas adspeximus agmine longo | |
| grande onus exiguo formicas ore gerentes | 625 |
| rugosoque suum servantes cortice callem; | |
| dum numerum miror, "totidem, pater optime," dixi, | |
| "tu mihi da cives et inania moenia supple!" | |
| intremuit ramisque sonum sine flamine motis | |
| alta dedit quercus: pavido mihi membra timore | 630 |
| horruerant, stabantque comae; tamen oscula terrae | |
| roboribusque dedi, nec me sperare fatebar; | |
| sperabam tamen atque animo mea vota fovebam. | |
| nox subit, et curis exercita corpora somnus | |
| occupat: ante oculos eadem mihi quercus adesse | 635 |
| et ramis totidem totidemque animalia ramis | |
| ferre suis visa est pariterque tremescere motu | |
| graniferumque agmen subiectis spargere in arvis; | |
| crescere desubito et maius maiusque videri | |
| ac se tollere humo rectoque adsistere trunco | 640 |
| et maciem numerumque pedum nigrumque colorem | |
| ponere et humanam membris inducere formam. | |
| somnus abit: damno vigilans mea visa querorque | |
| in superis opis esse nihil; at in aedibus ingens | |
| murmur erat, vocesque hominum exaudire videbar | 645 |
| iam mihi desuetas; dum suspicor has quoque somni | |
| esse, venit Telamon properus foribusque reclusis | |
| "speque fideque, pater", dixit "maiora videbis: | |
| egredere!" egredior, qualesque in imagine somni | |
| visus eram vidisse viros, ex ordine tales | 650 |
| adspicio noscoque: adeunt regemque salutant. | |
| vota Iovi solvo populisque recentibus urbem | |
| partior et vacuos priscis cultoribus agros, | |
| Myrmidonasque voco nec origine nomina fraudo. | |
| corpora vidisti; mores, quos ante gerebant, | 655 |
| nunc quoque habent: parcum genus est patiensque laborum | |
| quaesitique tenax et quod quaesita reservet. | |
| hi te ad bella pares annis animisque sequentur, | |
| cum primum qui te feliciter attulit eurus' | |
| (eurus enim attulerat) 'fuerit mutatus in austrum.' | 660 |