| 'Pervenit ad miseros damno graviore colonos | 7.552 |
| pestis et in magnae dominatur moenibus urbis. | |
| viscera torrentur primo, flammaeque latentis | |
| indicium rubor est et ductus anhelitus; igni | 555 |
| aspera lingua tumet, tepidisque arentia ventis | |
| ora patent, auraeque graves captantur hiatu. | |
| non stratum, non ulla pati velamina possunt, | |
| nuda sed in terra ponunt praecordia, nec fit | |
| corpus humo gelidum, sed humus de corpore fervet. | 560 |
| nec moderator adest, inque ipsos saeva medentes | |
| erumpit clades, obsuntque auctoribus artes; | |
| quo propior quisque est servitque fidelius aegro, | |
| in partem leti citius venit, utque salutis | |
| spes abiit finemque vident in funere morbi, | 565 |
| indulgent animis et nulla, quid utile, cura est: | |
| utile enim nihil est. passim positoque pudore | |
| fontibus et fluviis puteisque capacibus haerent, | |
| nec sitis est exstincta prius quam vita bibendo. | |
| inde graves multi nequeunt consurgere et ipsis | 570 |
| inmoriuntur aquis, aliquis tamen haurit et illas; | |
| tantaque sunt miseris invisi taedia lecti, | |
| prosiliunt aut, si prohibent consistere vires, | |
| corpora devolvunt in humum fugiuntque penates | |
| quisque suos, sua cuique domus funesta videtur, | 575 |
| et quia causa latet, locus est in crimine; partim | |
| semianimes errare viis, dum stare valebant, | |
| adspiceres, flentes alios terraque iacentes | |
| lassaque versantes supremo lumina motu; | |
| membraque pendentis tendunt ad sidera caeli, | 580 |
| hic illic, ubi mors deprenderat, exhalantes. | |
| 'Quid mihi tunc animi fuit? an, quod debuit esse, | |
| ut vitam odissem et cuperem pars esse meorum? | |
| quo se cumque acies oculorum flexerat, illic | |
| vulgus erat stratum, veluti cum putria motis | 585 |
| poma cadunt ramis agitataque ilice glandes. | |
| templa vides contra gradibus sublimia longis: | |
| Iuppiter illa tenet. quis non altaribus illis | |
| inrita tura dedit? quotiens pro coniuge coniunx, | |
| pro gnato genitor dum verba precantia dicit, | 590 |
| non exoratis animam finivit in aris, | |
| inque manu turis pars inconsumpta reperta est! | |
| admoti quotiens templis, dum vota sacerdos | |
| concipit et fundit durum inter cornua vinum, | |
| haud exspectato ceciderunt vulnere tauri! | 595 |
| ipse ego sacra Iovi pro me patriaque tribusque | |
| cum facerem natis, mugitus victima diros | |
| edidit et subito conlapsa sine ictibus ullis | |
| exiguo tinxit subiectos sanguine cultros. | |
| exta quoque aegra notas veri monitusque deorum | 600 |
| perdiderant: tristes penetrant ad viscera morbi. | |
| ante sacros vidi proiecta cadavera postes, | |
| ante ipsas, quo mors foret invidiosior, aras. | |
| pars animam laqueo claudunt mortisque timorem | |
| morte fugant ultroque vocant venientia fata. | 605 |
| corpora missa neci nullis de more feruntur | |
| funeribus (neque enim capiebant funera portae): | |
| aut inhumata premunt terras aut dantur in altos | |
| indotata rogos; et iam reverentia nulla est, | |
| deque rogis pugnant alienisque ignibus ardent. | 610 |
| qui lacriment, desunt, indefletaeque vagantur | |
| natorumque patrumque animae iuvenumque senumque, | |
| nec locus in tumulos, nec sufficit arbor in ignes. |