| LIBER VIII | |
| Iam nitidum retegente diem noctisque fugante | 8.1 |
| tempora Lucifero cadit Eurus, et umida surgunt | |
| nubila: dant placidi cursum redeuntibus Austri | |
| Aeacidis Cephaloque; quibus feliciter acti | |
| ante exspectatum portus tenuere petitos. | 5 |
| interea Minos Lelegeia litora vastat | |
| praetemptatque sui vires Mavortis in urbe | |
| Alcathoi, quam Nisus habet, cui splendidus ostro | |
| inter honoratos medioque in vertice canos | |
| crinis inhaerebat, magni fiducia regni. | 10 |
| Sexta resurgebant orientis cornua lunae, | |
| et pendebat adhuc belli fortuna, diuque | |
| inter utrumque volat dubiis Victoria pennis. | |
| regia turris erat vocalibus addita muris, | |
| in quibus auratam proles Letoia fertur | 15 |
| deposuisse lyram: saxo sonus eius inhaesit. | |
| saepe illuc solita est ascendere filia Nisi | |
| et petere exiguo resonantia saxa lapillo, | |
| tum cum pax esset; bello quoque saepe solebat | |
| spectare ex illa rigidi certamina Martis, | 20 |
| iamque mora belli procerum quoque nomina norat | |
| armaque equosque habitusque Cydoneasque pharetras; | |
| noverat ante alios faciem ducis Europaei, | |
| plus etiam, quam nosse sat est: hac iudice Minos, | |
| seu caput abdiderat cristata casside pennis, | 25 |
| in galea formosus erat; seu sumpserat aere | |
| fulgentem clipeum, clipeum sumpsisse decebat; | |
| torserat adductis hastilia lenta lacertis: | |
| laudabat virgo iunctam cum viribus artem; | |
| inposito calamo patulos sinuaverat arcus: | 30 |
| sic Phoebum sumptis iurabat stare sagittis; | |
| cum vero faciem dempto nudaverat aere | |
| purpureusque albi stratis insignia pictis | |
| terga premebat equi spumantiaque ora regebat, | |
| vix sua, vix sanae virgo Niseia compos | 35 |
| mentis erat: felix iaculum, quod tangeret ille, | |
| quaeque manu premeret, felicia frena vocabat. | |
| impetus est illi, liceat modo, ferre per agmen | |
| virgineos hostile gradus, est impetus illi | |
| turribus e summis in Cnosia mittere corpus | 40 |
| castra vel aeratas hosti recludere portas, | |
| vel siquid Minos aliud velit. utque sedebat | |
| candida Dictaei spectans tentoria regis, | |
| 'laeter,' ait 'doleamne geri lacrimabile bellum, | |
| in dubio est; doleo, quod Minos hostis amanti est. | 45 |
| sed nisi bella forent, numquam mihi cognitus esset! | |
| me tamen accepta poterat deponere bellum | |
| obside: me comitem, me pacis pignus haberet. | |
| si quae te peperit, talis, pulcherrime regum, | |
| qualis es ipse, fuit, merito deus arsit in illa. | 50 |
| o ego ter felix, si pennis lapsa per auras | |
| Cnosiaci possem castris insistere regis | |
| fassaque me flammasque meas, qua dote, rogarem, | |
| vellet emi, tantum patrias ne posceret arces! | |
| nam pereant potius sperata cubilia, quam sim | 55 |
| proditione potens!—quamvis saepe utile vinci | |
| victoris placidi fecit clementia multis. | |
| iusta gerit certe pro nato bella perempto: | |
| et causaque valet causamque tuentibus armis. | |
| at, puto, vincemur; qui si manet exitus urbem, | 60 |
| cur suus haec illi reseret mea moenia Mavors | |
| et non noster amor? melius sine caede moraque | |
| inpensaque sui poterit superare cruoris. | |
| non metuam certe, ne quis tua pectora, Minos, | |
| vulneret inprudens: quis enim tam durus, ut in te | 65 |
| derigere inmitem non inscius audeat hastam? | |
| coepta placent, et stat sententia tradere mecum | |
| dotalem patriam finemque inponere bello; | |
| verum velle parum est! aditus custodia servat, | |
| claustraque portarum genitor tenet: hunc ego solum | 70 |
| infelix timeo, solus mea vota moratur. | |
| di facerent, sine patre forem! sibi quisque profecto | |
| est deus: ignavis precibus Fortuna repugnat. | |
| altera iamdudum succensa cupidine tanto | |
| perdere gauderet, quodcumque obstaret amori. | 75 |
| et cur ulla foret me fortior? ire per ignes | |
| et gladios ausim; nec in hoc tamen ignibus ullis | |
| aut gladiis opus est, opus est mihi crine paterno. | |
| illa mihi est auro pretiosior, illa beatam | |
| purpura me votique mei factura potentem.' | 80 |