| Hunc miseri tumulo ponentem corpora nati | 8.236 |
| garrula limoso prospexit ab elice perdix | |
| et plausit pennis testataque gaudia cantu est, | |
| unica tunc volucris nec visa prioribus annis, | |
| factaque nuper avis longum tibi, Daedale, crimen. | 240 |
| namque huic tradiderat, fatorum ignara, docendam | |
| progeniem germana suam, natalibus actis | |
| bis puerum senis, animi ad praecepta capacis; | |
| ille etiam medio spinas in pisce notatas | |
| traxit in exemplum ferroque incidit acuto | 245 |
| perpetuos dentes et serrae repperit usum; | |
| primus et ex uno duo ferrea bracchia nodo | |
| vinxit, ut aequali spatio distantibus illis | |
| altera pars staret, pars altera duceret orbem. | |
| Daedalus invidit sacraque ex arce Minervae | 250 |
| praecipitem misit, lapsum mentitus; at illum, | |
| quae favet ingeniis, excepit Pallas avemque | |
| reddidit et medio velavit in aere pennis, | |
| sed vigor ingenii quondam velocis in alas | |
| inque pedes abiit; nomen, quod et ante, remansit. | 255 |
| non tamen haec alte volucris sua corpora tollit, | |
| nec facit in ramis altoque cacumine nidos: | |
| propter humum volitat ponitque in saepibus ova | |
| antiquique memor metuit sublimia casus. | |
| Iamque fatigatum tellus Aetnaea tenebat | 260 |
| Daedalon, et sumptis pro supplice Cocalus armis | |
| mitis habebatur; iam lamentabile Athenae | |
| pendere desierant Thesea laude tributum: | |
| templa coronantur, bellatricemque Minervam | |
| cum Iove disque vocant aliis, quos sanguine voto | 265 |
| muneribusque datis et acerris turis honorant; | |
| sparserat Argolicas nomen vaga fama per urbes | |
| Theseos, et populi, quos dives Achaia cepit, | |
| huius opem magnis inploravere periclis, | |
| huius opem Calydon, quamvis Meleagron haberet, | 270 |
| sollicita supplex petiit prece: causa petendi | |
| sus erat, infestae famulus vindexque Dianae. | |
| Oenea namque ferunt pleni successibus anni | |
| primitias frugum Cereri, sua vina Lyaeo, | |
| Palladios flavae latices libasse Minervae; | 275 |
| coeptus ab agricolis superos pervenit ad omnes | |
| ambitiosus honor: solas sine ture relictas | |
| praeteritae cessasse ferunt Latoidos aras. | |
| tangit et ira deos. 'at non inpune feremus, | |
| quaeque inhonoratae, non et dicemur inultae' | 280 |
| inquit, et Olenios ultorem spreta per agros | |
| misit aprum, quanto maiores herbida tauros | |
| non habet Epiros, sed habent Sicula arva minores: | |
| sanguine et igne micant oculi, riget horrida cervix, | |
| et setae similes rigidis hastilibus horrent: | 285 |
| fervida cum rauco latos stridore per armos | 287 |
| spuma fluit, dentes aequantur dentibus Indis, | |
| fulmen ab ore venit, frondes afflatibus ardent. | |
| is modo crescentes segetes proculcat in herba, | 290 |
| nunc matura metit fleturi vota coloni | |
| et Cererem in spicis intercipit: area frustra | |
| et frustra exspectant promissas horrea messes. | |
| sternuntur gravidi longo cum palmite fetus | |
| bacaque cum ramis semper frondentis olivae. | 295 |
| saevit et in pecudes: non has pastorve canisve, | |
| non armenta truces possunt defendere tauri. | |
| diffugiunt populi nec se nisi moenibus urbis | |
| esse putant tutos, donec Meleagros et una | |
| lecta manus iuvenum coiere cupidine laudis: | 300 |
| Tyndaridae gemini, praestantes caestibus alter, | |
| alter equo, primaeque ratis molitor Iason, | |
| et cum Pirithoo, felix concordia, Theseus, | |
| et duo Thestiadae prolesque Aphareia, Lynceus | |
| et velox Idas, et iam non femina Caeneus, | 305 |
| Leucippusque ferox iaculoque insignis Acastus | |
| Hippothousque Dryasque et cretus Amyntore Phoenix | |
| Actoridaeque pares et missus ab Elide Phyleus. | |
| nec Telamon aberat magnique creator Achillis | |
| cumque Pheretiade et Hyanteo Iolao | 310 |
| inpiger Eurytion et cursu invictus Echion | |
| Naryciusque Lelex Panopeusque Hyleusque feroxque | |
| Hippasus et primis etiamnum Nestor in annis, | |
| et quos Hippocoon antiquis misit Amyclis, | |
| Penelopaeque socer cum Parrhasio Ancaeo, | 315 |
| Ampycidesque sagax et adhuc a coniuge tutus | |
| Oeclides nemorisque decus Tegeaea Lycaei: | |
| rasilis huic summam mordebat fibula vestem, | |
| crinis erat simplex, nodum conlectus in unum, | |
| ex umero pendens resonabat eburnea laevo | 320 |
| telorum custos, arcum quoque laeva tenebat; | |
| talis erat cultu, facies, quam dicere vere | |
| virgineam in puero, puerilem in virgine possis. | |
| hanc pariter vidit, pariter Calydonius heros | |
| optavit renuente deo flammasque latentes | 325 |
| hausit et 'o felix, siquem dignabitur' inquit | |
| 'ista virum!' nec plura sinit tempusque pudorque | |
| dicere: maius opus magni certaminis urguet. |