| Amnis ab his tacuit. factum mirabile cunctos | 8.611 |
| moverat: inridet credentes, utque deorum | |
| spretor erat mentisque ferox, Ixione natus | |
| 'ficta refers nimiumque putas, Acheloe, potentes | |
| esse deos,' dixit 'si dant adimuntque figuras.' | 615 |
| obstipuere omnes nec talia dicta probarunt, | |
| ante omnesque Lelex animo maturus et aevo, | |
| sic ait: 'inmensa est finemque potentia caeli | |
| non habet, et quicquid superi voluere, peractum est, | |
| quoque minus dubites, tiliae contermina quercus | 620 |
| collibus est Phrygiis modico circumdata muro; | |
| ipse locum vidi; nam me Pelopeia Pittheus | |
| misit in arva suo quondam regnata parenti. | |
| haud procul hinc stagnum est, tellus habitabilis olim, | |
| nunc celebres mergis fulicisque palustribus undae; | 625 |
| Iuppiter huc specie mortali cumque parente | |
| venit Atlantiades positis caducifer alis. | |
| mille domos adiere locum requiemque petentes, | |
| mille domos clausere serae; tamen una recepit, | |
| parva quidem, stipulis et canna tecta palustri, | 630 |
| sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon | |
| illa sunt annis iuncti iuvenalibus, illa | |
| consenuere casa paupertatemque fatendo | |
| effecere levem nec iniqua mente ferendo; | |
| nec refert, dominos illic famulosne requiras: | 635 |
| tota domus duo sunt, idem parentque iubentque. | |
| ergo ubi caelicolae parvos tetigere penates | |
| summissoque humiles intrarunt vertice postes, | |
| membra senex posito iussit relevare sedili; | |
| cui superiniecit textum rude sedula Baucis | 640 |
| inque foco tepidum cinerem dimovit et ignes | |
| suscitat hesternos foliisque et cortice sicco | |
| nutrit et ad flammas anima producit anili | |
| multifidasque faces ramaliaque arida tecto | |
| detulit et minuit parvoque admovit aeno, | 645 |
| quodque suus coniunx riguo conlegerat horto, | |
| truncat holus foliis; furca levat ille bicorni | |
| sordida terga suis nigro pendentia tigno | |
| servatoque diu resecat de tergore partem | |
| exiguam sectamque domat ferventibus undis. | 650 |
| interea medias fallunt sermonibus horas | |
| concutiuntque torum de molli fluminis ulva | 655 |
| inpositum lecto sponda pedibusque salignis. | |
| vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo | |
| sternere consuerant, sed et haec vilisque vetusque | |
| vestis erat, lecto non indignanda saligno. | |
| adcubuere dei. mensam succincta tremensque | 660 |
| ponit anus, mensae sed erat pes tertius inpar: | |
| testa parem fecit; quae postquam subdita clivum | |
| sustulit, aequatam mentae tersere virentes. | |
| ponitur hic bicolor sincerae baca Minervae | |
| conditaque in liquida corna autumnalia faece | 665 |
| intibaque et radix et lactis massa coacti | |
| ovaque non acri leviter versata favilla, | |
| omnia fictilibus. post haec caelatus eodem | |
| sistitur argento crater fabricataque fago | |
| pocula, qua cava sunt, flaventibus inlita ceris; | 670 |
| parva mora est, epulasque foci misere calentes, | |
| nec longae rursus referuntur vina senectae | |
| dantque locum mensis paulum seducta secundis: | |
| hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis | |
| prunaque et in patulis redolentia mala canistris | 675 |
| et de purpureis conlectae vitibus uvae, | |
| candidus in medio favus est; super omnia vultus | |
| accessere boni nec iners pauperque voluntas. |