| 'Hanc procul ut vidit, (neque enim est accedere iuxta | 8.809 |
| ausa) refert mandata deae paulumque morata, | 810 |
| quamquam aberat longe, quamquam modo venerat illuc, | |
| visa tamen sensisse famem est, retroque dracones | |
| egit in Haemoniam versis sublimis habenis. | |
| 'Dicta Fames Cereris, quamvis contraria semper | |
| illius est operi, peragit perque aera vento | 815 |
| ad iussam delata domum est, et protinus intrat | |
| sacrilegi thalamos altoque sopore solutum | |
| (noctis enim tempus) geminis amplectitur ulnis, | |
| seque viro inspirat, faucesque et pectus et ora | |
| adflat et in vacuis spargit ieiunia venis; | 820 |
| functaque mandato fecundum deserit orbem | |
| inque domos inopes adsueta revertitur antra. | |
| 'Lenis adhuc Somnus placidis Erysicthona pennis | |
| mulcebat: petit ille dapes sub imagine somni, | |
| oraque vana movet dentemque in dente fatigat, | 825 |
| exercetque cibo delusum guttur inani | |
| proque epulis tenues nequiquam devorat auras; | |
| ut vero est expulsa quies, furit ardor edendi | |
| perque avidas fauces incensaque viscera regnat. | |
| nec mora; quod pontus, quod terra, quod educat aer, | 830 |
| poscit et adpositis queritur ieiunia mensis | |
| inque epulis epulas quaerit; quodque urbibus esse, | |
| quodque satis poterat populo, non sufficit uni, | |
| plusque cupit, quo plura suam demittit in alvum. | |
| utque fretum recipit de tota flumina terra | 835 |
| nec satiatur aquis peregrinosque ebibit amnes, | |
| utque rapax ignis non umquam alimenta recusat | |
| innumerasque trabes cremat et, quo copia maior | |
| est data, plura petit turbaque voracior ipsa est: | |
| sic epulas omnes Erysicthonis ora profani | 840 |
| accipiunt poscuntque simul. cibus omnis in illo | |
| causa cibi est, semperque locus fit inanis edendo. |