| 'Iamque fame patrias altique voragine ventris | 8.843 |
| attenuarat opes, sed inattenuata manebat | |
| tum quoque dira fames, inplacataeque vigebat | 845 |
| flamma gulae. tandem, demisso in viscera censu, | |
| filia restabat, non illo digna parente. | |
| hanc quoque vendit inops: dominum generosa recusat | |
| et vicina suas tendens super aequora palmas | |
| "eripe me domino, qui raptae praemia nobis | 850 |
| virginitatis habes!" ait: haec Neptunus habebat; | |
| qui prece non spreta, quamvis modo visa sequenti | |
| esset ero, formamque novat vultumque virilem | |
| induit et cultus piscem capientibus aptos. | |
| hanc dominus spectans "o qui pendentia parvo | 855 |
| aera cibo celas, moderator harundinis," inquit | |
| "sic mare conpositum, sic sit tibi piscis in unda | |
| credulus et nullos, nisi fixus, sentiat hamos: | |
| quae modo cum vili turbatis veste capillis | |
| litore in hoc steterat (nam stantem in litore vidi), | 860 |
| dic, ubi sit: neque enim vestigia longius exstant." | |
| illa dei munus bene cedere sensit et a se | |
| se quaeri gaudens his est resecuta rogantem: | |
| "quisquis es, ignoscas; in nullam lumina partem | |
| gurgite ab hoc flexi studioque operatus inhaesi, | 865 |
| quoque minus dubites, sic has deus aequoris artes | |
| adiuvet, ut nemo iamdudum litore in isto, | |
| me tamen excepto, nec femina constitit ulla." | |
| credidit et verso dominus pede pressit harenam | |
| elususque abiit: illi sua reddita forma est. | 870 |
| ast ubi habere suam transformia corpora sensit, | |
| saepe pater dominis Triopeida tradit, at illa | |
| nunc equa, nunc ales, modo bos, modo cervus abibat | |
| praebebatque avido non iusta alimenta parenti. | |
| vis tamen illa mali postquam consumpserat omnem | 875 |
| materiam derantque gravi nova pabula morbo, | |
| ipse suos artus lacerans divellere morsu | |
| coepit et infelix minuendo corpus alebat.— |