| LIBER IX | |
| Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heros | 9.1 |
| causa rogat frontis; cui sic Calydonius amnis | |
| coepit inornatos redimitus harundine crines: | |
| 'triste petis munus. quis enim sua proelia victus | |
| commemorare velit? referam tamen ordine, nec tam | 5 |
| turpe fuit vinci, quam contendisse decorum est, | |
| magnaque dat nobis tantus solacia victor. | |
| nomine siqua suo fando pervenit ad aures | |
| Deïanira tuas, quondam pulcherrima virgo | |
| multorumque fuit spes invidiosa procorum. | 10 |
| cum quibus ut soceri domus est intrata petiti, | |
| "accipe me generum," dixi "Parthaone nate": | |
| dixit et Alcides. alii cessere duobus. | |
| ille Iovem socerum dare se, famamque laborum, | |
| et superata suae referebat iussa novercae. | 15 |
| contra ego "turpe deum mortali cedere" dixi— | |
| nondum erat ille deus—"dominum me cernis aquarum | |
| cursibus obliquis inter tua regna fluentum. | |
| nec gener externis hospes tibi missus ab oris, | |
| sed popularis ero et rerum pars una tuarum. | 20 |
| tantum ne noceat, quod me nec regia Iuno | |
| odit, et omnis abest iussorum poena laborum. | |
| nam, quo te iactas, Alcmena nate, creatum, | |
| Iuppiter aut falsus pater est, aut crimine verus. | |
| matris adulterio patrem petis. elige, fictum | 25 |
| esse Iovem malis, an te per dedecus ortum." | |
| talia dicentem iamdudum lumine torvo | |
| spectat, et accensae non fortiter imperat irae, | |
| verbaque tot reddit: "melior mihi dextera lingua. | |
| dummodo pugnando superem, tu vince loquendo" | 30 |
| congrediturque ferox. puduit modo magna locutum | |
| cedere: reieci viridem de corpore vestem, | |
| bracchiaque opposui, tenuique a pectore varas | |
| in statione manus et pugnae membra paravi. | |
| ille cavis hausto spargit me pulvere palmis, | 35 |
| inque vicem fulvae tactu flavescit harenae. | |
| et modo cervicem, modo crura, modo ilia captat, | |
| aut captare putes, omnique a parte lacessit. | |
| me mea defendit gravitas frustraque petebar; | |
| haud secus ac moles, magno quam murmure fluctus | 40 |
| oppugnant; manet illa, suoque est pondere tuta. | |
| digredimur paulum, rursusque ad bella coimus, | |
| inque gradu stetimus, certi non cedere, eratque | |
| cum pede pes iunctus, totoque ego pectore pronus | |
| et digitos digitis et frontem fronte premebam. | 45 |
| non aliter vidi fortes concurrere tauros, | |
| cum, pretium pugnae, toto nitidissima saltu | |
| expetitur coniunx: spectant armenta paventque | |
| nescia, quem maneat tanti victoria regni. | |
| ter sine profectu voluit nitentia contra | 50 |
| reicere Alcides a se mea pectora; quarto | |
| excutit amplexus, adductaque bracchia solvit, | |
| inpulsumque manu—certum est mihi vera fateri— | |
| protinus avertit, tergoque onerosus inhaesit. | |
| siqua fides,—neque enim ficta mihi gloria voce | 55 |
| quaeritur—inposito pressus mihi monte videbar. | |
| vix tamen inserui sudore fluentia multo | |
| bracchia, vix solvi duros a corpore nexus. | |
| instat anhelanti, prohibetque resumere vires, | |
| et cervice mea potitur. tum denique tellus | 60 |
| pressa genu nostro est, et harenas ore momordi. | |
| inferior virtute, meas devertor ad artes, | |
| elaborque viro longum formatus in anguem. | |
| qui postquam flexos sinuavi corpus in orbes, | |
| cumque fero movi linguam stridore bisulcam, | 65 |
| risit, et inludens nostras Tirynthius artes | |
| "cunarum labor est angues superare mearum," | |
| dixit "et ut vincas alios, Acheloe, dracones, | |
| pars quota Lernaeae serpens eris unus echidnae? | |
| vulneribus fecunda suis erat illa, nec ullum | 70 |
| de centum numero caput est inpune recisum, | |
| quin gemino cervix herede valentior esset. | |
| hanc ego ramosam natis e caede colubris | |
| crescentemque malo domui, domitamque reclusi. | |
| quid fore te credis, falsum qui versus in anguem | 75 |
| arma aliena moves, quem forma precaria celat?" | |
| dixerat, et summo digitorum vincula collo | |
| inicit: angebar, ceu guttura forcipe pressus, | |
| pollicibusque meas pugnabam evellere fauces. | |
| sic quoque devicto restabat tertia tauri | 80 |
| forma trucis. tauro mutatus membra rebello. | |
| induit ille toris a laeva parte lacertos, | |
| admissumque trahens sequitur, depressaque dura | |
| cornua figit humo, meque alta sternit harena. | |
| nec satis hoc fuerat: rigidum fera dextera cornu | 85 |
| dum tenet, infregit, truncaque a fronte revellit. | |
| naides hoc, pomis et odoro flore repletum, | |
| sacrarunt; divesque meo Bona Copia cornu est.' |