| Dixerat: et nymphe ritu succincta Dianae, | 9.89 |
| una ministrarum, fusis utrimque capillis, | 90 |
| incessit totumque tulit praedivite cornu | |
| autumnum et mensas, felicia poma, secundas. | |
| lux subit; et primo feriente cacumina sole | |
| discedunt iuvenes, neque enim dum flumina pacem | |
| et placidos habeant lapsus totaeque residant | 95 |
| opperiuntur aquae. vultus Achelous agrestes | |
| et lacerum cornu mediis caput abdidit undis. | |
| Huic tamen ablati doluit iactura decoris, | |
| cetera sospes habet. capitis quoque fronde saligna | |
| aut superinposita celatur harundine damnum. | 100 |
| at te, Nesse ferox, eiusdem virginis ardor | |
| perdiderat volucri traiectum terga sagitta. | |
| namque nova repetens patrios cum coniuge muros | |
| venerat Eueni rapidas Iove natus ad undas. | |
| uberior solito, nimbis hiemalibus auctus, | 105 |
| verticibusque frequens erat atque inpervius amnis. | |
| intrepidum pro se, curam de coniuge agentem | |
| Nessus adit, membrisque valens scitusque vadorum, | |
| 'officio' que 'meo ripa sistetur in illa | |
| haec,' ait 'Alcide. tu viribus utere nando!' | 110 |
| pallentemque metu, fluviumque ipsumque timentem | |
| tradidit Aonius pavidam Calydonida Nesso. | |
| mox, ut erat, pharetraque gravis spolioque leonis— | |
| nam clavam et curvos trans ripam miserat arcus— | |
| 'quandoquidem coepi, superentur flumina' dixit, | 115 |
| nec dubitat nec, qua sit clementissimus amnis, | |
| quaerit, et obsequio deferri spernit aquarum. | |
| iamque tenens ripam, missos cum tolleret arcus, | |
| coniugis agnovit vocem Nessoque paranti | |
| fallere depositum 'quo te fiducia' clamat | 120 |
| 'vana pedum, violente, rapit? tibi, Nesse biformis, | |
| dicimus. exaudi, nec res intercipe nostras. | |
| si te nulla mei reverentia movit, at orbes | |
| concubitus vetitos poterant inhibere paterni. | |
| haud tamen effugies, quamvis ope fidis equina; | 125 |
| vulnere, non pedibus te consequar.' ultima dicta | |
| re probat, et missa fugientia terga sagitta | |
| traicit. exstabat ferrum de pectore aduncum. | |
| quod simul evulsum est, sanguis per utrumque foramen | |
| emicuit mixtus Lernaei tabe veneni. | 130 |
| excipit hunc Nessus 'ne' que enim 'moriemur | |
| inulti' secum ait, et calido velamina tincta cruore | |
| dat munus raptae velut inritamen amoris. |