| Longa fuit medii mora temporis, actaque magni | 9.134 |
| Herculis inplerant terras odiumque novercae. | 135 |
| victor ab Oechalia Cenaeo sacra parabat | |
| vota Iovi, cum Fama loquax praecessit ad aures, | |
| Deianira, tuas, quae veris addere falsa | |
| gaudet, et e minimo sua per mendacia crescit, | |
| Amphitryoniaden Ioles ardore teneri. | 140 |
| credit amans, venerisque novae perterrita fama | |
| indulsit primo lacrimis, flendoque dolorem | |
| diffudit miseranda suum. mox deinde 'quid autem | |
| flemus?' ait 'paelex lacrimis laetabitur istis. | |
| quae quoniam adveniet, properandum aliquidque novandum est, | 145 |
| dum licet, et nondum thalamos tenet altera nostros. | |
| conquerar, an sileam? repetam Calydona, morerne? | |
| excedam tectis? an, si nihil amplius, obstem? | |
| quid si me, Meleagre, tuam memor esse sororem | |
| forte paro facinus, quantumque iniuria possit | 150 |
| femineusque dolor, iugulata paelice testor?' | |
| in cursus animus varios abit. omnibus illis | |
| praetulit inbutam Nesseo sanguine vestem | |
| mittere, quae vires defecto reddat amori, | |
| ignaroque Lichae, quid tradat, nescia, luctus | 155 |
| ipsa suos tradit blandisque miserrima verbis, | |
| dona det illa viro, mandat. capit inscius heros, | |
| induiturque umeris Lernaeae virus echidnae. | |
| Tura dabat primis et verba precantia flammis, | |
| vinaque marmoreas patera fundebat in aras: | 160 |
| incaluit vis illa mali, resolutaque flammis | |
| Herculeos abiit late dilapsa per artus. | |
| dum potuit, solita gemitum virtute repressit. | |
| victa malis postquam est patientia, reppulit aras, | |
| inplevitque suis nemorosam vocibus Oeten. | 165 |
| nec mora, letiferam conatur scindere vestem: | |
| qua trahitur, trahit illa cutem, foedumque relatu, | |
| aut haeret membris frustra temptata revelli, | |
| aut laceros artus et grandia detegit ossa. | |
| ipse cruor, gelido ceu quondam lammina candens | 170 |
| tincta lacu, stridit coquiturque ardente veneno. | |
| nec modus est, sorbent avidae praecordia flammae, | |
| caeruleusque fluit toto de corpore sudor, | |
| ambustique sonant nervi, caecaque medullis | |
| tabe liquefactis tollens ad sidera palmas | 175 |
| 'cladibus,' exclamat 'Saturnia, pascere nostris: | |
| pascere, et hanc pestem specta, crudelis, ab alto, | |
| corque ferum satia. vel si miserandus et hosti, | |
| hoc est, si tibi sum, diris cruciatibus aegram | |
| invisamque animam natamque laboribus aufer. | 180 |
| mors mihi munus erit; decet haec dare dona novercam. | |
| ergo ego foedantem peregrino templa cruore | |
| Busirin domui? saevoque alimenta parentis | |
| Antaeo eripui? nec me pastoris Hiberi | |
| forma triplex, nec forma triplex tua, Cerbere, movit? | 185 |
| vosne, manus, validi pressistis cornua tauri? | |
| vestrum opus Elis habet, vestrum Stymphalides undae, | |
| Partheniumque nemus? vestra virtute relatus | |
| Thermodontiaco caelatus balteus auro, | |
| pomaque ab insomni concustodita dracone? | 190 |
| nec mihi centauri potuere resistere, nec mi | |
| Arcadiae vastator aper? nec profuit hydrae | |
| crescere per damnum geminasque resumere vires? | |
| quid, cum Thracis equos humano sanguine pingues | |
| plenaque corporibus laceris praesepia vidi, | 195 |
| visaque deieci, dominumque ipsosque peremi? | |
| his elisa iacet moles Nemeaea lacertis: | |
| hac caelum cervice tuli. defessa iubendo est | |
| saeva Iovis coniunx: ego sum indefessus agendo. | |
| sed nova pestis adest, cui nec virtute resisti | 200 |
| nec telis armisque potest. pulmonibus errat | |
| ignis edax imis, perque omnes pascitur artus. | |
| at valet Eurystheus! et sunt, qui credere possint | |
| esse deos?' dixit, perque altam saucius Oeten | |
| haud aliter graditur, quam si venabula taurus | 205 |
| corpore fixa gerat, factique refugerit auctor. | |
| saepe illum gemitus edentem, saepe frementem, | |
| saepe retemptantem totas infringere vestes | |
| sternentemque trabes irascentemque videres | |
| montibus aut patrio tendentem bracchia caelo. | 210 |