| 'Quin animum firmas, teque ipsa recolligis, Iphi, | 9.745 |
| consiliique inopes et stultos excutis ignes? | |
| quid sis nata, vide, nisi te quoque decipis ipsam, | |
| et pete quod fas est, et ama quod femina debes! | |
| spes est, quae faciat, spes est, quae pascat amorem. | |
| hanc tibi res adimit. non te custodia caro | 750 |
| arcet ab amplexu, nec cauti cura mariti, | |
| non patris asperitas, non se negat ipsa roganti, | |
| nec tamen est potiunda tibi, nec, ut omnia fiant, | |
| esse potes felix, ut dique hominesque laborent. | |
| nunc quoque votorum nulla est pars vana meorum, | 755 |
| dique mihi faciles, quicquid valuere, dederunt; | |
| quodque ego, vult genitor, vult ipsa, socerque futurus. | |
| at non vult natura, potentior omnibus istis, | |
| quae mihi sola nocet. venit ecce optabile tempus, | |
| luxque iugalis adest, et iam mea fiet Ianthe— | 760 |
| nec mihi continget: mediis sitiemus in undis. | |
| pronuba quid Iuno, quid ad haec, Hymenaee, venitis | |
| sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae?' | |
| pressit ab his vocem. nec lenius altera virgo | |
| aestuat, utque celer venias, Hymenaee, precatur. | 765 |
| quae petit, haec Telethusa timens modo tempora differt, | |
| nunc ficto languore moram trahit, omina saepe | |
| visaque causatur. sed iam consumpserat omnem | |
| materiam ficti, dilataque tempora taedae | |
| institerant, unusque dies restabat. at illa | 770 |
| crinalem capiti vittam nataeque sibique | |
| detrahit, et passis aram complexa capillis | |
| 'Isi, Paraetonium Mareoticaque arva Pharonque | |
| quae colis, et septem digestum in cornua Nilum: | |
| fer, precor,' inquit 'opem, nostroque medere timori! | 775 |
| te, dea, te quondam tuaque haec insignia vidi | |
| cunctaque cognovi, sonitum comitantiaque aera | |
| sistrorum, memorique animo tua iussa notavi. | |
| quod videt haec lucem, quod non ego punior, ecce | |
| consilium munusque tuum est. miserere duarum, | 780 |
| auxilioque iuva!' lacrimae sunt verba secutae. | |
| visa dea est movisse suas (et moverat) aras, | |
| et templi tremuere fores, imitataque lunam | |
| cornua fulserunt, crepuitque sonabile sistrum. | |
| non secura quidem, fausto tamen omine laeta | 785 |
| mater abit templo. sequitur comes Iphis euntem, | |
| quam solita est, maiore gradu, nec candor in ore | |
| permanet, et vires augentur, et acrior ipse est | |
| vultus, et incomptis brevior mensura capillis, | |
| plusque vigoris adest, habuit quam femina. nam quae | 790 |
| femina nuper eras, puer es! date munera templis, | |
| nec timida gaudete fide! dant munera templis, | |
| addunt et titulum: titulus breve carmen habebat: | |
| dona · puer · solvit · quae · femina · voverat · iphis. | |
| postera lux radiis latum patefecerat orbem, | 795 |
| cum Venus et Iuno sociosque Hymenaeus ad ignes | |
| conveniunt, potiturque sua puer Iphis Ianthe. |