| Ut dolor increvit, seque ipsum pondus in auras | 9.704 |
| expulit, et nata est ignaro femina patre, | 705 |
| iussit ali mater puerum mentita. fidemque | |
| res habuit, neque erat ficti nisi conscia nutrix. | |
| vota pater solvit, nomenque inponit avitum: | |
| Iphis avus fuerat. gavisa est nomine mater, | |
| quod commune foret, nec quemquam falleret illo. | 710 |
| inde incepta pia mendacia fraude latebant. | |
| cultus erat pueri; facies, quam sive puellae, | |
| sive dares puero, fuerat formosus uterque. | |
| Tertius interea decimo successerat annus: | |
| cum pater, Iphi, tibi flavam despondet Ianthen, | 715 |
| inter Phaestiadas quae laudatissima formae | |
| dote fuit virgo, Dictaeo nata Teleste. | |
| par aetas, par forma fuit, primasque magistris | |
| accepere artes, elementa aetatis, ab isdem. | |
| hinc amor ambarum tetigit rude pectus, et aequum | 720 |
| vulnus utrique dedit, sed erat fiducia dispar: | |
| coniugium pactaeque exspectat tempora taedae, | |
| quamque virum putat esse, virum fore credit Ianthe; | |
| Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget | |
| hoc ipsum flammas, ardetque in virgine virgo, | 725 |
| vixque tenens lacrimas 'quis me manet exitus,' inquit | |
| 'cognita quam nulli, quam prodigiosa novaeque | |
| cura tenet Veneris? si di mihi parcere vellent, | |
| parcere debuerant; si non, et perdere vellent, | |
| naturale malum saltem et de more dedissent. | 730 |
| nec vaccam vaccae, nec equas amor urit equarum: | |
| urit oves aries, sequitur sua femina cervum. | |
| sic et aves coeunt, interque animalia cuncta | |
| femina femineo conrepta cupidine nulla est. | |
| vellem nulla forem! ne non tamen omnia Crete | 735 |
| monstra ferat, taurum dilexit filia Solis, | |
| femina nempe marem. meus est furiosior illo, | |
| si verum profitemur, amor. tamen illa secuta est | |
| spem Veneris; tamen illa dolis et imagine vaccae | |
| passa bovem est, et erat, qui deciperetur, adulter. | 740 |
| huc licet ex toto sollertia confluat orbe, | |
| ipse licet revolet ceratis Daedalus alis, | |
| quid faciet? num me puerum de virgine doctis | |
| artibus efficiet? num te mutabit, Ianthe? |