| Tum vero maestam tota Miletida mente | 9.635 |
| defecisse ferunt, tum vero a pectore vestem | |
| diripuit planxitque suos furibunda lacertos; | |
| iamque palam est demens, inconcessaeque fatetur | |
| spem veneris, siquidem patriam invisosque penates | |
| deserit, et profugi sequitur vestigia fratris. | 640 |
| utque tuo motae, proles Semeleïa, thyrso | |
| Ismariae celebrant repetita triennia bacchae, | |
| Byblida non aliter latos ululasse per agros | |
| Bubasides videre nurus. quibus illa relictis | |
| Caras et armiferos Lelegas Lyciamque pererrat. | 645 |
| iam Cragon et Limyren Xanthique reliquerat undas, | |
| quoque Chimaera iugo mediis in partibus ignem, | |
| pectus et ora leae, caudam serpentis habebat. | |
| deficiunt silvae, cum tu lassata sequendo | |
| concidis, et dura positis tellure capillis, | 650 |
| Bybli, iaces, frondesque tuo premis ore caducas. | |
| saepe illam nymphae teneris Lelegeïdes ulnis | |
| tollere conantur, saepe, ut medeatur amori, | |
| praecipiunt, surdaeque adhibent solacia menti. | |
| muta iacet, viridesque suis tenet unguibus herbas | 655 |
| Byblis, et umectat lacrimarum gramina rivo. | |
| naidas his venam, quae numquam arescere posset, | |
| subposuisse ferunt. quid enim dare maius habebant? | |
| protinus, ut secto piceae de cortice guttae, | |
| utve tenax gravida manat tellure bitumen; | 660 |
| utve sub adventu spirantis lene favoni | |
| sole remollescit quae frigore constitit unda; | |
| sic lacrimis consumpta suis Phoebeïa Byblis | |
| vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis | |
| nomen habet dominae, nigraque sub ilice manat. | 665 |
| Fama novi centum Cretaeas forsitan urbes | |
| implesset monstri, si non miracula nuper | |
| Iphide mutata Crete propiora tulisset. | |
| proxima Cnosiaco nam quondam Phaestia regno | |
| progenuit tellus ignotum nomine Ligdum, | 670 |
| ingenua de plebe virum, nec census in illo | |
| nobilitate sua maior, sed vita fidesque | |
| inculpata fuit. gravidae qui coniugis aures | |
| vocibus his monuit, cum iam prope partus adesset. | |
| 'quae voveam, duo sunt: minimo ut relevere dolore, | 675 |
| utque marem parias. onerosior altera sors est, | |
| et vires fortuna negat. quod abominor, ergo | |
| edita forte tuo fuerit si femina partu,— | |
| invitus mando; pietas, ignosce!—necetur.' | |
| dixerat, et lacrimis vultum lavere profusis, | 680 |
| tam qui mandabat, quam cui mandata dabantur. | |
| sed tamen usque suum vanis Telethusa maritum | |
| sollicitat precibus, ne spem sibi ponat in arto. | |
| certa sua est Ligdo sententia. iamque ferendo | |
| vix erat illa gravem maturo pondere ventrem, | 685 |
| cum medio noctis spatio sub imagine somni | |
| Inachis ante torum, pompa comitata sacrorum, | |
| aut stetit aut visa est. inerant lunaria fronti | |
| cornua cum spicis nitido flaventibus auro | |
| et regale decus; cum qua latrator Anubis, | 690 |
| sanctaque Bubastis, variusque coloribus Apis, | |
| quique premit vocem digitoque silentia suadet; | |
| sistraque erant, numquamque satis quaesitus Osiris, | |
| plenaque somniferis serpens peregrina venenis. | |
| tum velut excussam somno et manifesta videntem | 695 |
| sic adfata dea est: 'pars o Telethusa mearum, | |
| pone graves curas, mandataque falle mariti. | |
| nec dubita, cum te partu Lucina levarit, | |
| tollere quicquid erit. dea sum auxiliaris opemque | |
| exorata fero; nec te coluisse quereris | 700 |
| ingratum numen.' monuit, thalamoque recessit. | |
| laeta toro surgit, purasque ad sidera supplex | |
| Cressa manus tollens, rata sint sua visa, precatur. |